Corpus of Electronic Texts Edition
The Annals of Ulster (Author: [unknown])

Year U738

U738.0

Kl. Ianair
[...]
. Anno Domini .dcc.xxx.uii.

U738.1

Faelan nepos Brain, Laginensium rex, immatura etate ac inopinata morte interiit.

U738.2

Tole, episcopus Cluana Iraird, dignus Dei miles, pausat.

U738.3

Cernach filius Foghartaigh a suis sceleratis sociis dolose iugulatur, quem uaccarum uituli & infimi orbis mulieres tediose fleuerunt.

U738.4

Bellum Atho Senaich, {§H}.i. cath Uchbadh .xiiii. Septimbris die, .ui. feria§, inter Nepotes Neill & Laginenses {folio & column H30ra} crudeliter gestum est, in quo binales reges, celci rigoris rectores, armis alternatim congressi sunt, .i. Aedh Alddan, .i. (ri) (Tem)rach, & Aedh m. Colggen, .i. ri Laigen, e quibus unus superstes uulneratus uixit, .i. Aedh Allan; alius vero, .i. Aedh mc. Colgan, militari mocrone capite truncatus est. Tunc nepotes Cuinn inmensa uictoria ditati sunt, cum Lagenos suos emulos insolito more in fugam mittunt, calcant, sternunt, subuertunt, consumunt ita ut usque ad internicionem uniuersus hostilis pene deletur exercitus,


p.192

paucis nuntiis renuntiantibus; & in tali bello tantos cecidisse ferunt quantos per transacta retro secula in uno subcubuisse impetu & feroci ruisse conflictu non conperimus. Ceciderunt autem in bello optimi duces: Aed m. Colggen, Bran Becc m. Murchadho, .i. da righ Laigen; Fergus m. Moinaigh, Dub Da Crich m. aui Cellaigh m. Triein, (.i. da) (tiger)na Fothard; Fiangalach h. Maele Aithcen; Conall h. Aithecdai; ceithir meic Flainn aui Conghaile; Eladach aui Maeluidhir, & ceteri multi, & compendii causa omissi sunt.

U738.5

Iugulatio Fhergussa m. Craumthain.

U738.6

Mors Coscraich m. Noindenaigh regis Gaileng.

U738.7

Bellum Inseo in quo cecidit Fernbeand.

U738.8

Mors Sothcathaigh aui Maele Toili.

U738.9

Slogad Cathail m. Finnguine co Laigniu co rucc giallu o Faelan & co r-ruc maine mara.