Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 18

Capitulum decimum octauum: De piscibus

[supra 7080] Consequentur determinandum est de piscibus. Sciendum igitur quod pisces respectu carnium ceteris paribus minoris sunt nutrimenti et facilioris digestionis & nutrimentum eorum est magis superfluum & fleumaticum & frigidum & humidum & minus mansiuum190. Et quidam dicunt quod sunt ad digerendum duri longam faciunt moram in stomacho et sitim generant: & si sint ad digerendum duri & longam moram faciunt in stomacho hoc est ratione frigiditatis & viscositatis: & quia in eorum digestione laborat stomachus & interdum corrumpuntur in stomacho & qualitatem quandam suscipiunt putredinalem & sitim generant. Et vt sit ad vnum dicere carnium laudabilium nutrimentum melius nutrimento piscium. Et est sciendum quod pisces marini sunt meliores piscibus aque dulcis ceteris paribus. Eorum enim nutrimentum minus est superfluicum & fleumaticum & nature carnium magis propinquum: [supra 7088] sed quia ceteris paribus pisces marini sunt durioris carnis piscibus aque dulcis ideo sunt difficilioris digestionis et resolutionis et pluris nutrimenti et purioris. Vnde iudicio meo meliores


p.281

sunt in regimine sanitatis quam pisces aque dulcis. Et est diligenter notandum quod in piscibus tam [supra 7094] marinis quam aque dulcis eligendi sunt quorum caro non est viscosa sed frangibilis: non multum grossa sed subtilis: non grauis odoris sed suauis: nec cite putrefactionis sed sufficientis durationis: non mali coloris: sed albi & quorum habitatio non est in lacubus stagnis nec in locis sordidis: nec in aquis habentibus multas herbas: qui etiam non sint macri nec valde iuuenes nec valde magni. Et qui sunt velocis motus & pauce viscositatis. Et si sint pisces marini qui capti fuerint in fluminibus multum distantibus a mari: tales vtique pisces primis conditionibus suppositis pre ceteris erunt eligendi. [supra 8009] Amplius suppositis predictis conditionibus quanto squamosiores tanto meliores. Et similiter intelligatur de spinis. Hec enim significant puritatem substantie piscis. Inter pisces marinos capti & nutriti in mari profundiori et magis agitato & ad quod est cursus plurium fluuiorum puriores sunt & meliores. Et ex hoc concluditur quod pisces capti & nutriti in mari mortuo non sunt ita laudabiles sicut qui capti sunt in alio mari. Et similiter capti in mari meridionali non sunt adeo sani sicut in septentrionali quod magis est agitatum. Est enim magis tempestuosum & velocioris fluxus & refluxus. Et similiter intelligitur de piscibus aque dulcis. Nam ceteris paribus quanto aqua est profundior

p.282

& mobilior tanto piscis in ea nutritus est melior. Ex his igitur elici potest sufficienter qui pisces sunt vituperabiles & qui laudabiles de piscibus qui sunt in vsu. In his partibus Gallicanis. Et primo dicemus de piscibus marinis deinde de piscibus aque dulcis. [supra 8029] Dicamus igitur quod bestiales sicut porcus marinus canis marinus delphin & morua non multum competunt in sanitatis regimine. Sunt enim difficilis digestionis et grossi humoris & multe superfluitatis. Nec in carnibus predictorum piscium apparent conditiones superius enumerate: puta albedo subtilitas frangibilitas & quantitatis mediocritas motus velocitas & odoris suauitas. Et si hos pisces & consimiles comedi contingat non statim191 sunt comedendi aut coquendi postquam capti sunt sed obseruandi sunt per aliquos dies quousque eorum carnes molescant & tremescant sine substantie corruptione. Amplius predicti pisces meliores sunt semisalsi quam recentes. Pisces autem perfecte salsi non competunt in sanitatis regimine sicut nec carnes. Nam male nutriunt [supra 8047] et parum & tarde. Et de aliis piscibus marinis sciendum quod consideratis conditionibus supradictis laudabilibus michi apparet quod rogetus & gornatus inter pisces marinos sunt laudabiliores nam eorum caro est alba satis subtilis & frangibilis boni saporis & odoris delectabilis et eorum substantia

p.283

apparet purissima. Et post hoc plagitia & sola: sed horum caro est magis viscosa & minus frangibilis & minus alba & magis grossa et minus subtilis nec horum sapor aut odor est ita delectabilis. Et forte piscis merlengus est laudabilior post rogetum. Non enim est tante192 grossiciei & viscositatis sicut plagitia & sola & eius substantia est satis frangibilis sed consideratis sapore et odore cum colore & substantie puritate & mobilitate deficit in bonitate a rogeto & gornato: & similiter intelligatur de allece. Et morua iuuenis satis appropinquat predictis in bonitate consideratis predictis conditionibus est tamen grossior & viscosior predictis piscibus. Salmones autem & turboti & maquerelli & congri multum deficiunt a bonitate rogetorum. Sunt enim multum grossiores & viscosiores et magis sunt superfluitate pleni. Vnde non competunt nisi exercitantibus fortibus iuuenibus robustis cum quibusdam salsis eorum grossiciei viscositati et frigiditati repugnantibus. Rogia est propinquior predictis immediate in bonitate & malitia. Sepia autem ceteris enumeratis est deterior sicut facile est videre consideratis conditionibus superius enumeratis. Omnes autem pisces superius enumerati meliores sunt frixi vel assati quam elixiati193. Et elixiati194 in vino cum quibuscunque seminibus vel herbis earum viscositati & frigiditati repugnantibus quam in

p.284

simplici aqua cocti. Cutis autem piscium specialiter frixorum in multo oleo simpliciter est euitanda. Et vniuersaliter eorum interiora euitanda sunt quamuis quorundam piscium epata similiter & capita sunt gustui multum delectabilia: sicut patet de epate morue et capite eius: & de oculis quorundam aliorum sicut melius me nouerunt leccatores:195

Preter autem hos pisces marinos quidam alii de genere ostracodermacum196 qui sunt in vsu. Nos autem solum facimus mentionem de ostreis & molis quibus solis Gallici vti consuerunt. Aqua decoctionis earum quandam habet viscositatem: ratione cuius ventrem laxat: sed predictorum caro perfecte cocta et in pluribus aquis per decoctionem depurata inter alios pisces sufficienter nutrit sicut de limaciis dictum est: & ventrem stringit & inter alios pisces plus stomachum confortat & minori frigiditate197 participat. Humor tamen a talibus generatus sicut et ceterorum piscium est crudus vel fleumaticus: crudus quidem ostracodermacum habentium carnem duram: & fleumaticus ostracodermacum habentium carnem minus duram cuiusmodi sunt et ostree & mole que sunt in vsu. Humor igitur ab eis generatus


p.285

fleumaticus est sed minus quam ceterorum piscium. [supra 8059] De piscibus aque dulcis que apud nos sunt in vsu dicamus quod consideratis conditionibus superius enumeratis: puta coloris albedine: frangibilitate & subtilitate substantie & sapore et odoris suauitate: & mediocri quantitate et competenti squamositate & veloci motu & aquae in qua reperiri consueuerunt bonitate meliores sunt pisces qui capiuntur in aqua petrosa currente versus septentrionem profunda multe agitationis ad quam non confluunt sordicies ciuitatum in qua etiam non sunt herbe male. Et michi apparet quod perca198 & lucius mediocris obtinent primum gradum supposito quod sint pingues. Et deinde vendosie199 et deinde locia200: et quamuis carpa sit squamosior predictis: tamen non habet carnem adeo albam201 nec frangibilem nec subtilem sicut lucius & perca & sepius reperitur in stagnis. [supra 8078] Anguilla autem dato quod sit laudabilis gustui tamen consideratis conditionibus predictis piscibus & multum. Sed lamprede parue sunt laudabiliores anguillis et minus periculose. Non enim sunt tante viscositatis nec grossiciei sicut patet ad sensum. Et sicut dicimus de anguilla inter pisces aque dulcis: [supra 8084] sic

p.286

intelligimus de lampreda. Vnde salua reuerentia vtentium: iste piscis est valde periculosus quamuis sit ori saporosus. Horum enim piscium in aqua similis generatio generationi serpentum in terra. Vnde multum dubitandum est quod non sint venenosi. Vnde eorum capita & caude in quibus venenum consueuit esse & similiter interior spina nullo modo sunt edenda. Bonum est autem202 propter eorum viscositatem quod submergantur in vino optimo viue & dimittantur ibidem quousque mortue sint & deinde preparentur cum galentina optimarum specierum secundum quod coci magnorum dominorum consueuerunt facere. Laudo tamen quod prebulliantur primo duabus ebullitionibus in vino & aqua: & illa abiecta decoquantur ad perfectionem & fiat galentina203 vel pastillatura vel assatura et cum salsamento appropriato comedantur. Comodosius est tamen maneriem huiusmodi piscium dimittere. Iam enim multi ex eorum vsu sunt periclitati. Vnde consideratis conditionibus supradictis inter omnes pisces pessimi sunt et minime comedendi. [supra 9005] De cancris autem fluuialibus et marinis quasi eadem ratio est sicut de ostreis et molio nisi quod difficilioris digestionis sunt et pluris nutrimenti sunt et non facile in stomacho corrumpuntur sicut multi aliorum piscium et habent quandam viscositatem ratione cuius laxant ventrem nisi decoquantur in pluribus

p.287

aquis et sic aqua decoctionis eorum fit maxime laxatiua. Et eorum substantia ventrem constringit et sufficienter nutrit. Et est eius satis laudabile nutrimentum inter pisces. Est etiam diligenter notandum quod pisces corpus humectant & lac et sperma multiplicant: et multum competunt colericis: et loquor de recentibus piscibus. Non sunt comedendi pisces post forte exercitium vel post fortem laborem quia tunc de facili corrumpuntur. Amplius habentes stomachum debilem vel malis humoribus plenum non gaudeant in esu piscium. Amplius sciendum quod pisces grossi et viscosi semisalsi meliores sunt recentes. Et saliti multi temporis non sunt boni. Amplius pisces et carnes non sunt simul edenda: nec pisces et lacticinia. Nec pisces comedendi sunt post alios cibos. Amplius pisces laudabiles parum saliti et in pauca quantitate sumpti reuocant appetitum et ipsum corroborrant specialiter si quis habuerit appetitum ad eos.