Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 17

169

Capitulum decimumseptimum: De carnibus

[supra 5878] Quia bone carnes bonum sanguinem generant: inter alia cibaria posito quod bene digerantur determinandum est de alimento sumpto a carnibus in speciali. Et primo de alimento sumpto a quadrupedibus domesticis & siluestribus. Et deinde de alimento sumpto a volatilibus tam domesticis quam siluestribus. Primo dicemus de


p.265

alimento sumpto ex animalium quadrupedum diuersitate: deinde ex membrorum eorundem varietate. [supra 5902] Sciendum quod animalium quadrupedum quedam sunt boni170 & laudabilis nutrimenti & quedam illaudabilis. Amplius quedam sunt facilis digestionis & alia difficilioris & tardioris. Amplius quedam generant grossiorem & viscosiorem humorem & alia subtiliorem. Item quedam carnes multi nutrimenti sunt alie pauci. [supra 5909] Carnes autem laudabilis nutrimenti de numero quadrupedum sunt carnes capriolorum iuuenum siluestrium & domesticorum: & domestice sunt siluestribus meliores. Siluestres vero sunt plus debito sicciores: sed carnes caprarum antiquarum & hircorum sunt simpliciter illaudabiles siue sunt domestice vel siluestres. Amplius dico quod carnes porcorum non antiquorum non nimis iuuenum: sed etate mediocrium: puta vnius anni vel duorum tam domesticorum quam siluestrium sunt multum laudabiles corporibus sanis & fortibus in quibus viget fortis calor. Et puto quod siluestres sunt domesticis meliores eo quod domestice sunt plus debito viscosiores & humidiores. Predicte autem carnes si aliquantulum saliantur antequam comedantur obtemperatur earum viscositas. Et quidam simpliciter opinantur has carnes meliores esse inter quadrupedia vel esse simpliciter conuenientiores corporibus

p.266

nostris et nobis magis proportionabiles & magis nutritiuas. Amplius dico quod carnes vitulorum lactantium sunt valde laudabiles. Non laudabiles autem carnes boum veterum vel thaurorum vel vaccarum domesticarum vel siluestrium. Nam sunt difficilis digestionis & mali chimi & humorem generant melancolicum. Vnde earum vsus inducit lepram171 & quartanam & spleneticam passionem & similes egritudines melancolicas. Amplius carnes arietum vnius anni specialiter castratorum sunt laudabiles & a quibusdam sapientibus quamplurimum approbate. Sed carnes arietum non castratum antiquorum & ouium & agnorum paruorum172 non sunt laudabiles: nec in sanitatis regimine conuenientes. Predicte carnes laudabiliores sunt temporibus quibus habent pascua meliora tunc enim sunt conuenientiores esui. Vnde carnes caprarum sunt meliores in estate in qua pullulationes quibus pascuntur sunt perfecte & similiter quia boues indigent herba profunda pro eorum pascuis sunt in estate grossiores & pinguiores & esui conuenientiores. Oues autem secundum primum & medium veris sunt conuenientes: non enim indigent pascere herba magna & profunda parua enim sufficienter nutriri possunt.

p.267

Ex dictis igitur elici potest quod carnes hyrcorum caprarum & arietum & bene & porcorum antiquorum & specialiter non castratorum & porcellorum lactantium & agnorum non sunt multum conuenientes in regimine sanitatis: sed carnes vitulorum iuuenum & arietum annualium & porcorum annorum duorum vel vnius: etiam castratorum specialiter sunt conuenientes esui in regimine sanitatis. Quidam autem opinantur vitulinas meliores & alii porcinas & alii magis approbant carnes annualis arietis castrati sed in hoc est multum consideranda consuetudo & appetitus hominis. Amplius consueuerunt homines sani existentes vti carnibus leporinis & cuniculorum & ceruorum. Et iste carnes sunt melancolice et talem humorem habent generare. Vnde tales carnes dum perueniunt ad antiquitatem simpliciter sunt euitande: meliores autem sunt cum sunt partui propinque vt siccitas eorum obtemperetur ab etate. Et predicte carnes sunt simpliciter euitande nisi sint pingues. Nam ex earum pinguedine obtemperatur siccitas. Vnde quasi idem videtur de carnibus predictis sicut de caprinis siluestribus & domesticis & bouinis. Nam carnes porcorum proportionabiles sunt carnibus bouum et carnes leporum et cuniculorum proportionabiles sunt carnibus caprarum. [supra 7004] Sunt alia multa quadrupedia que sunt esui inconuenientia et apud nos non sunt in vsu quamuis tempore necessitatis homines eis vti possunt vt vulpium et luporum asinorum et equorum et canum carnes.


p.268

His enim carnibus homines apud nos non vtuntur nisi tempore necessitatis. Carnes autem vulpinas comedunt quidam venatores tempore autumni quia tunc pingues inueniuntur. Impinguantur enim ab vuis. Similiter carnibus canum iuuenum bene pinguium & castratorum173 vtuntur quod tollerabile est tempore necessitatis. Et similiter intelligitur de carnibus luporum. Deteriores autem his carnes asinorum equorum & camellorum et leonum carnes: et quia omnino predicte carnes distant a complexione hominis non approbo earum vsum nisi in magna necessitate. Carnes autem cuniculorum post carnes apri & porci siluestris & caprioli sunt conuenientiores in regimine sanitatis. Et est diligenter notandum quod carnes declinantes ad siccitatem non debent assari & elixari. Et declinantes ad humiditatem debent assari vt earum humiditas temperetur. Et ideo carnes cuniculorum: leporum: ceruorum: & vitulorum & capriolorum debent elixari & carnes porcorum & castratorum: arietum assari elixatio enim obtemperat siccitatem & assatio humiditatem. Et ex hoc patet quod in temporibus et complexionibus humidis magis competunt carnes declinantes ad siccitatem et assate. In temporibus autem siccis & complexione & etate siccis magis conueniunt carnes declinantes ad humiditatem. Inter carnes predictas laudabiles quedam sunt


p.269

facilioris digestionis vt capriolorum174 & cuniculorum iuuenum. Et quedam difficilioris digestionis: puta porcorum & castratorum arietum aliqualiter antiquorum et thaurorum iuuenum. Et quedam sunt mediocris digestionis vt carnes vitulorum vnius anni: & agni castrati et iuuenum leporum. Amplius carnium predictarum laudabilium quedam humorem grossiorem & viscosiorem generant vt carnes porcine: vel grossiorem sine viscositate vt ceruine & bouine iuuenes. Et quedam generant subtiliorem sine viscositate: vt carnes cuniculorum & capriolorum. Et quedam subtiliorem cum aliquali viscositate: vt carnes agnorum iuuenum. Carnium etiam predictarum laudabilium: quedam plus nutriunt & quedam minus: & alie mediocriter. Exemplum primi porcus: exemplum secundi cuniculus: exemplum tertii castratus aries. Amplius carnium predictarum laudabilium conuenit diuersitatem membrorum considerare. Et primo quidem diuersitatem membrorum que attenditur secundum intra & extra & secundum ante & retro et secundum dextrum & sinistrum. Quo ad primum sciendum quod communiter & regulariter membra exteriora sunt magis laudabilia in sanitatis regimine quam interiora. Membra enim interiora: puta cerebrum: cor: pulmo: stomachus: epar: splen: & testiculi: renes: & intestina non sunt laudabilis nutrimenti vel simpliciter vel non sicut

p.270

exteriora. Sunt enim difficilis digestionis & generatiua grossi humoris. Vnde de cerebro est sciendum quod est stomacho malum nauseatiuum & fleumaticum & grossi humoris generatiuum. Vnde si bene digeratur alimentum dat corpori notabile sed nullomodo comedi debet post alios cibos. Bonum autem est quod cum origano vel calamento vel cum aliquibus obtemperantibus, eius humiditatem viscositatem & frigiditatem in quibus sit virtus incisiua & calefactiua apparet. Et sicut est dictum de cerebro: ita intelligendum est de omnibus medullis & nucha. Et conueniens est quod si comedantur quod primitus assentur super carbones vt earum viscositates & humiditates obtemperentur. Notandum quod comestio cerebellorum & specialiter capriolorum conueniens est contra venena & contra morsum venenosorum animalium. De corde sciendum est quod difficilis est digestionis & tarde pertransiens. Si autem bene digeratur175 alimentum non paucum dat corpori nec mali chimi & specialiter cor eduli. Sciendum autem quod cor cerui virtutem habet tyriacalem. De pulmone autem sciendum quod est facilioris digestionis ceteris interioribus quod declarat eius raritas & mollicies: sed alimentum dat fleumaticum & paucum & puto quod non multum malum et specialiter pulmo eduli. Stomachus autem & guttur &

p.271

intestina & matrix sunt difficilis digestionis & tarde: & non sunt generantes bonum sanguinem. Splenis autem caro est pessima & eius caro est cathochimica & est mali sanguinis generatiua & saporis indelectabilis. Epar est dure digestionis: sed multum nutrit & generat sanguinem conuenientem supposito quod nutrimentum sit ex ficubus & passulis multis. Testiculi autem sunt indigestibiles & cathochimi176: sed si bene digerantur bene nutriunt. Meliores autem sunt porcorum testiculi. Inquantum enim porcorum caro ea que aliorum est melior intantum etiam testiculi. Et hic est diligenter notandum: quod testiculi animalium prouectorum in quibus est iam fermentatum semen & generatum non sunt boni nutrimenti. Habent enim aliquid fetens insinuans naturam spermatis: sicut renunculi habent aliquid fetens insinuans naturam vrine in eis generate & conseruate. Vnde & propter hanc causam renunculi non generant sanguinem simpliciter bonum: sed testiculi animalium iuuenum adhuc coire non potentium in quibus adhuc non est sperma fermentatum sunt satis laudabilis nutrimenti si bene digerantur. Quo ad membra exteriora sciendum quod ceteris paribus anteriora sunt meliora posterioribus quia magis a superfluitatibus depurata & forti calori propinquiora & magis mobilia & communiter

p.272

minus pinguia. Et similiter dextera pars est melior sinistra & vniuersaliter partes carnee meliores sunt non carneis. Partes enim priuate carnibus sunt sicut pedes: rostrum177 & aures. & inter has partes pedes sunt laudabiliores & deinde aures: & omnes iste sunt difficilis digestionis et pauci nutrimenti. Laudabiliores autem sunt pedes porcorum iuuenum. Decoquantur autem et elixentur in aqua & post comedantur cum aceto vel sinapio. Et interdum decoquuntur cum oleribus & interdum cum ordeo et efficiuntur digestibiliores & ptisana efficitur laudabilior & magis subductiua ventris. Pedes autem porci & extremitates eduli lactantis colericis conferunt178 et specialiter si in tempore calido: maxime condiantur in salso179. De partibus autem carneis sciendum quod caro est duplex vna est glandulosa sicut mamillarum & testiculorum inguium axillarum faucium et lingue & similium. Omnibus autem carnibus laxis & glandulosis commune est delectabiles apparere secundum esum. Quod autem ex ipsis alimentum bene quidem digestum est bonum humorem generat quod autem minus bene digestum est humorem fleumaticum aut crudum generat. Ex partibus quidem humidis fleumaticus ex duris autem crudus. Alimentum

p.273

autem vberum quando habet lac insinuat aliquid dulcedinis. & propter hoc delectabile est ipsius leccatoribus180. Quod autem de testiculis est dicendum dictum est superius. Nutrimentum autem lingue medium est inter nutrimentum carnis firme non spongiose & nutrimentum carnis spongiose. Non enim est adeo laudabilis nutrimenti sicut caro firma non spongiosa nec adeo mala sicut spongiosa. Lingua vero vituli vel cerui est laudabilior sicut testiculi porcorum iuuenum sunt laudabiliores. Et adhuc sunt meliores testiculi gallorum saginatorum & pulmo eduli aliis pulmonibus laudabilior et epar eduli est aliis laudabilius. Et stomachus gallorum & cerebrum cuniculorum & cor ceruorum est laudabilius aliis. Carnium autem non spongiosarum nec glandulosarum est melior que cordi propinquior; cuiusmodi est caro costarum & que est iuxta ossa et que est in parte anteriori & in parte dextra: & que est pinguis pinguedine moderata. Carnes autem maxime distantes a corde et in parte sinistra et sine181 ossibus sunt minus bone sicut carnes182 natis sinistre. Eligantur igitur carnes in quibus sunt ossa: pingues: propinque cordi: anteriores & dextre. Est hic diligenter notandum quod cuniculus habet partes posteriores satis bonas eo quod illas partes semper eleuat

p.274

super partes anteriores: & sic per accidens pars posterior est magis depurata183 a superfluitatibus vt quidam dicunt: & cum hoc ille partes sunt magis pingues in cuniculis: sed in hoc est materia considerandi. [supra 5930] Nunc restat dicere de volatilibus. Volatilia que communiter sunt in vsu sunt hec gallus: gallina: capones: & anseres: anates domestice: perdices: fasiani: pauones: grues: malardi: & similes aues siluestres degentes in aquis vt anates. Et etiam turtures: columbe iuuenes: strunelli: allaude: pluuerii passeres: & relique aues minute que capiuntur in bladis ut turdi et meruli. Volatilium autem que enumerata sunt: quedam sunt laudabilis nutrimenti: quedam illaudabilis. Et quedam sunt facilis digestionis et quedam difficilis. Et quedam sunt temperate complexionis & quedam distemperate. Laudabilis nutrimenti sunt galline & earum pulli capones iuuenes & antiqui bene pingues & perdices iuuenes & allaude et turtures & pluuerii coturnices & aues perue184 que capiuntur in bladis. Alie autem volatilia ab istis sunt illaudabilis nutrimenti difficilis digestionis & inequalis complexionis: puta carnes anserum: anatum: & pauonum: & malardorum. Et vniuersaliter carnes auium habentium collum longum & rostrum longum degentium in aquis

p.275

omnes sunt illaudabilis nutrimenti & difficilis digestionis & generant humorem melancolicum. Similiter strunelli meruli & turdi sunt graues ad digerandum & grosse nature. Passerum autem carnes sunt calidissime & a temperamento longissime & multum excitantes coitum. Vnde non multum conueniunt in regimine sanitatis. Inter carnes volatilium laudabilium: in regimine sanitatis quedam sunt temperatiores & temperamento propinquiores. Alie sunt minus temperamento propinque. Temperatiores quedam sunt galline iuuenes & gallinarum pulli & iuuenes pingues capones que tamen ad aliqualem caliditatem & humiditatem declinant. Similiter & perdices iuuenes & coturnices. Perdices tamen declinant ad aliqualem frigiditatem et siccitatem: et sunt sicut galline deserte et habent proprietatem constringendi ventrem et elixe. Coturnices autem sunt satis temperate. Dicunt quidam185 quod ex comestione coturnicis fit spasmus & tetanus186: sed aliquantulum declinant ad caliditatem et sunt subtiles substantie generantes bonos humores & multum competunt sanis & conualescentibus. Reliqua autem volatilia superius enumerata plus distant a temperamento: puta carnes columbarum iuuenum & turturum iuuenum. Nam harum antiquarum carnes sunt euitande

p.276

propter earum nimiam caliditatem & siccitatem et digestionis difficultatem. Antiqua autem columba mirabilem habet proprietatem in epilenticis et paraliticis: & turtures in acuendo ingenium. Horum tamen pulli sunt conuenientiores corporibus sanis: sed declinant ad siccitatem & caliditatem. Vnde euitari debent in regionibus calidis complexione etate & temporibus calidis. Aues parue que capiuntur in bladis et allaude declinant ad siccitatem & caliditatem sed non tantum vt turtures & columbe. Et est diligenter notandum quod genus volatilium omnium est pauci nutrimenti si comparentur generi peditantium et maxime porcorum quorum carnes nullum aliud nutrimentum excedit in bonitate. Sed volatilium caro est digestibilior et maxime perdicum & gallinarum gallorum iuuenum & columbarum et allaudarum et auium paruarum que capiuntur in bladis. De interioribus volatilium respectu membrorum exteriorum proportionabiliter dicendum est sicut in peditantibus dictum est. De intestinis volatilium similiter est sciendum: quod sunt simpliciter inesibilia: quarum tamen auium ventres esibiles & delectabiles sunt valde sicut ventres anserum impinguatorum gallorum & gallinarum quorum alimentum infusum fuerit in lacte. sicut autem eorum ventres sic & epata non solum ad esum

p.277

delectabilia sunt sed maxime nutritiua. Testiculi gallorum iuuenum etiam sunt boni nutrimenti et multi facilis digestionis. Cerebella volatilium laudabiliora sunt cerebellis quadrupedum quanto sicciora eis. Ipsorum autem volatilium que sunt montana cerebra sunt aquaticorum cerebris meliora proportionabiliter aliis partibus. Cristas et barbas gallorum non collaudauit aliquis nec vituperauit. De partibus autem exterioribus volatilium proportionabiliter est dicendum sicut in peditantibus dictum est. Partes enim anteriores sunt meliores posterioribus & dextera quam sinistra & pinguis mediocriter quam pinguedine denudata et propinqua cordi quam remota et ossuosa parum quam ossibus denudata. Vnde sciendum quod ale volatilium & specialiter iuuenum pinguium ydonee sunt ad digestionem & nutritionem: & similiter gallinarum & gallorum pinguium & iuuenum similiter & caponum. Optime quidem sunt ille ale que sunt nutritorum bene et iuuenum: pessime vero que macillentorum & prouectorum. Et est diligenter notandum quod volatilia que sunt dure carnis vt pauo & anser et antiquus capo & anas et grus indigent multa mora post eorum occisionem antequam decoquantur & comedantur & oppositum est de volatilibus mollis carnis & facilis digestionis. Non enim indigent

p.278

multa mora post eorum occisionem antequam decoquantur. Et quanto carnes volatilium sunt grossiores & minus putrefactibiles tanto indigent maiori mora vt carnes eorum molescant187 & fiant magis apte ad decoctionem & digestionem & eorum aromaticitas reducat de potentia ad actum ex longa mora. Et pauones maxime indigent longa mora inter volatilia omnia & deinde agrones & grues: & deinde capones antiqui: deinde galline & galli iuuenes. Cetera autem volatilia pauca vel nulla mora indigent. Bonum igitur est quod pauo conserueter per tres dies vel per duos et capo iuuenis vel galline iuuenes per duodecim horas ad minus: et capo antiquus per viginti dies et grues et agrones per duos dies vel diem cum dimidio. Amplius diligenter est notandum quod modus decoctionis multum est considerandus in carnibus peditantium & volatilium. Nam que decoquuntur in aqua dulci dant corpori humidius alimentum & facilius digeruntur. Assata autem et frixa sicciora sunt & tale dant corporibus nutrimentum: similiter domestica ceteris paribus dant aliis humidius nutrimentum & facilioris digestionis & plurium superfluitatum quam siluestria. Et habitantia in montanis & in locis siccis dant corpori siccius alimentum et minorum superfluitatum & magis mundum et minus resolubile et

p.279

difficilius conuertibile quam habitantia in locis aquosis & humidis. Et debet hec comparatio fieri in eadem specie & ceteris paribus ex parte etatis habitudinis & similium. Et quia limatie videntur habere conuenientiam cum carnibus peditantium & quidam ex eis quotidie comedunt breuiter hic de eis est transeundum inquantum habent alimenti virtutem. Sciendum igitur quod carnem habent duram et propter hoc indigestibilem si tamen digeratur maximi nutrimenti existit. Et quia aqua decoctionis earum est ventris subductiua propter hoc aliqui188 condientes hoc brodium cum oleo sale & vino vtuntur brodio ad secessum eorum que secundum ventrem. Si autem velis solo nutrimento eis vti carnem huius animalis decoctam in aqua transpone in aliam aquam deinde iterum illud decoques: & sic secundo et tertio decoques quod189 tenera fiat caro preparata enim sic restringet ventrem & alimentum sufficiens corporibus exibet in tantum etiam quod multum competit volentibus impinguari: Multas bonas alias habet proprietates quas memini me scripsisse in consilio per me ordinato ad emoptoycam passionem: in quo etiam loco sufficientius electionem require limatiarum & modum preparationis & iuuamenti eorum.


p.280