Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 16

Capitululum XVI: De trufflis

Non solum autem homines vtuntur fungis sed etiam idiis seu trufflis. Sic autem nominantur ab aliquibus. Alii autem nominant tuberas & sunt radices in terra sine truncho & foliis figure rotunde coloris rubei: saporis insipidi: dulcedini aliquali appropinquantes & puto quod alimentum dant frigidum & humidum & grossum: generant enim humorem non multum malum & comeduntur crude167 & cocte. Substantia eorum est multum terrea propter quod si comedantur post alium cibum iuuant ad eius descensum ab orificio stomachi. [supra 5866] Et dicunt quidam quod generant humorem melancolicum & nichil est eis par. Bonum est quod primitus elixentur in aqua cum vitello oui postquam primitus sunt excorticati & deinde condiantur cum oleo dulci et addatur puluis quarundam specierum: & post trufflas debet bibi bonum vinum. Vsus autem continuus est periculosus corpori humano ex eo quod inducit paralisim & appoplexiam: colicam: stranguriam: & sunt dure digestionis grauantes168 stomachum & multum appropinquant ad naturam fungorum sed minus mali sunt quam fungi. Eligantur autem


p.264

truffle que inueniuntur in terra arenosa libera non nimis aquosa: & dicunt quidam quod sicce sunt deteriores humidis & maxime comedantur in vere & generantur in profunditate terre per viam putrefactionis. Vnde videtur terra interdum effumare in loco in quo generatur vt niues existentes in illo loco liquefiant penitus & sic caliditatem quandam habent putredinalem. Et ex hoc opinantur quidam quod sint calide complexionis & quod humorem calidum generent & quod incitent ad coitum. Ista tamen non approbo quia dictis sapientum in ista materia non concordant. Securius esset eis non vti salua reuerentia eis vtentium plus ad voluptatem quam propter necessitatem & vtilitatem.