Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 13

Capitulum tredecimum: De herbis seu oleribus

De herbis seu oleribus que sunt in vsu primo ponende sunt regule generales. Prima quod omnes herbe simpliciter male sunt via cibi: nec145 nutrimentum dant146 corpori. Omnes enim herbe per suam naturam declinant ad humores melancolicos vel malos: & hoc etiam faciunt a tota substantia excepta buglossa et lactuca: hee enim due herbe ceteris herbis via cibi sunt meliores seu [supra 5450] minus nociue: herbe enim frigide: puta atriplices: spinargia & blete generant sanguinem aquosum fleumaticum & indigestum & aptum putrefactioni et ebullienti147 omni ratione humiditatis et passibilitatis substantie & paucitatis calidi148: talia enim cito suscipiunt calorem extraneum. Herbe calide puta menta saluia: petroselinum149: allea: cepe synapis: & similia generant sanguinem acutum et inflammatiuum: pungitiuum calidum & siccum: & sic via cibi non multum competunt corporibus temperatis: sed tamen via


p.245

medicine ad preseruandum & alterandum possunt sumi sicut illi qui sunt calide complexionis ad alterandum coleram & sanguinem: possunt vti herbis frigidis in estate: et complexionis frigide possunt vti in hyeme calidis ad subtiliandum & alterandum. [supra 5467] Secunda regula talis est quod herbe non debent comedi crude nisi interdum lactuca & portulaca cum aceto ad compescendum sanguinis caliditatem150 & estuationem stomachi & epatis: & debent sumi in principio mense & in pauca quantitate. Tertia regula quod herbis calidis vtendum est tempore frigido: & frigidis calido: & temperatis: puta boragine & buglossa omni tempore. In estate igitur cum his addatur lactuca et spinargia et blete. In hyeme vere crissones151: aut petrosilinum: aut pauca folia mente & temeritates vrticarum. In vere vero cum boragine & buglossa possunt addi speragi & lupini post quam fuerint preluti. Quarta regula quod herbe non debent comedi cum semine earum perfecto producto & similiter antequam ad perfectum deuenerunt augmentum. Quinta regula quod non debent parari cum lacte animalium: sed amigdalarum: vel cum aqua decoctionis carnium laudabilium: vel cum oleo oliuarum dulci. [supra 5485] Sexta regula quod ferculum de oleribus communiter debet sumi in principio mense quia talia fercula communiter

p.246

laxant ventrem. Contrarium tamen huius consueuit in substantia caulium. Nam dato quod brodium caulium sit laxatiuum & specialiter cum parum bulliunt: substantia tamen ventrem constipat: vnde postest conuenienter recipi in fine mense et brodium in principio. Vnde multum est inartificiale recipere brodium caulium primum & caules simul quia vnum constringit & aliud laxat: & sic causatur in stomacho motus agitatiuus: sed cum abiicitur prima aqua non erit periculum substantiam caulium cum brodio secundo vel tertio. De aliis autem oleribus humidis ventrem laxantibus non expedit multum quod abiiciatur prima aqua nisi forsan intendamus magis ad nutritionem et velimus impedire laxationem. Sumentes igitur caules via cibi non expedit quod prima aqua ebullitionis remaneat: sic enim magis nutrient & minus laxabunt. [supra 5504] Septima regula quod si herbe frigide & humide sumantur via cibi debent taliter preparari quod earum humiditates temperentur. Vnde bonum est quod primo coquantur in aqua: & deinde frixentur in oleo dulci: vel si totaliter decoquantur in aqua permisceantur aliqua habentia virtutem contrariam. Verbi gratia: cucurbite sunt frigide & humide. Vnde bonum est quod primo decoquantur in aqua et inde frigantur in oleo: vel cum eis permisceantur aliqua calida & sicca: puta cepula alba vel feniculus vel petrosilinum: &

p.247

similiter intelligatur de calidis & siccis per contrarium. [supra 5515] Octaua regula est quod illa olera sunt conuenientiora ad nutriendum que minus participant farmaca qualitate: & sunt ille herbe quarum sapor est minus austerus & dulcedini magis propinquus. Sciendum igitur quod herbe seu fructus ex quibus est consuetum fieri ferculum sunt hec lactuca: bleta: attriplex: portulaca: caules: cucurbita: melones: borago: bugglossa: petrosilinum: allium: cepe: & porrum. Notandum quod ex allio non fiunt fercula communiter dicunt etiam quidam magni quod ex melongenis que communiter vocantur albagnie non debent fieri fercula: quia eorum vsus nullo modo prodest. Et audiui quod si quis ex eis continue comederet per annum quod caderet in insaniam quidam tamen construunt ex eis cibaria delicata proiecta prima aqua decoctionis earum: & quando decoquuntur cum brodio carnium laudabilium pinguium sunt multum delectabiles & postquam sit factus est cibus ille temperatus est152 vt quidam asserunt. Nam earum austeritas remouetur per decoctionem primam: et propter carnes quibus secundo condiuntur: & quamuis secundum se generant humorem melancolicum sicut caules: multum tamen considerari debet modus preparandi & illud quod cum eis miscetur ex quo cibi

p.248

malicia bene potest corrigi. Et etiam oportet multum considerare amicabilitatem gustus. Nam quando cibus est multum delectabilis lesio proueniens non est multum manifesta. Nam quod melius sapit melius nutrit. Datur enim gustus propter alimentum. De istis melongenis parum curamus in hoc climate septimo & in parte occidentis: quia non inueniuntur apud nos: de aliis tamen aliqua breuia dicemus: & primo dicemus de frigidis.

De lactuca

[supra 5526] Et primo de lactuca que si & pauci sit nutrimenti sicut & alia olera: tamen inter omnes herbas generat meliorem sanguinem: cum sanguis generatus a lactuca declinat ad frigidum & humidum. Competit igitur in complexione calida & tempore calido & ante alium cibum: & potest homo sumere eam crudam & coctam: sed cruda plus alterat & minus nutrit: & cocta econuerso & non debet ablui: nam ex ablutione efficitur ventosa et inflatiua: & intenditur eius frigiditas & humiditas ex quo redditur indigestibilis. Ipsa lactuca in sua natura cito digeritur: sitim sedat: ardorem & calorem mitigat: ebullitionem humoris temperat: lac in mamillis multum multiplicat: appetitum cibi excitat: non soluit


p.249

nec stringit ventrem: nec vrinam prouocat & in medio potationis vini comesta non permittit hominem inebriari: somnum prouocat: sed visum offuscat. Ad prouocandum igitur somnum multum competit senibus sed quia humida & frigida debet comedi cum aromatibus temperantibus eius frigiditatem sicut Galienus faciebat tempore sue senectutis libidinem coitus sedat. Et est notandum quod interdum potest comedi post alios cibos quando aliquis presumpsit aliqua cibaria acuta valde & calida: tunc enim potest comedi lactuca ad remouendum eorum maliciam. [supra 5554] Lactuca est duplex hortulana & siluestris. Siluestris est multum frigidior hortulana: & in virtute opii: vnde non competit via cibi sed solum via medicine.

De bleta

[supra 5555] Bleta declinat ad frigiditatem & humiditatem & alba est melior ad esum quam nigra: & nullo modo debet comedi cruda sed cocta & parum nutrit & minus quam lactuca: & malam humorem generat vel minus bonum quam lactuca: & stomachum debilitat & intestina & assiduatio vsus eius inducit ventris dolorem pungitiuum si comedatur cocta inducit rugitum & inflationem nisi condiatur153 cum aliquibus specibus malicie ipsius obuiantibus immo sic sumpta curabit


p.250

dolorem ventris eum laxando & venas aperiendo. Et est notandum quod bleta est humidior lactuca vnde lactuca est quasi media inter caulem & bletam.

De attriplicibus

[supra 5568] Attriplices parum differunt a bletis in complexione & operatione nisi quod attriplices sunt humidiores & ratione huius ventrem subducunt & parum nutriunt: & ardorem colere mitigant & vomitum prouocant & specialiter eorum semen & parati sunt corruptioni: sed ictericis prosunt ad salutem: nullo modo comedantur crudi: sola enim lactuca & portulaca comedantur vtroque modo. Debent autem attriplices condiri cum oleo & sale & aceto. Nam simpliciter sumpti sunt mali stomacho.

De spinargia

[supra 5578] Spinargie similes sunt attriplicibus nisi quod meliores sunt stomacho: ventrem enim humectant & humorem aquosum valde frigidum & humidum generant nisi carum malicia corrigatur sicut atriplicis154. Et nota quod spinargia est valde bona gutturi & pulmoni.


p.251

De portulaca

Portulaca alimentum parum dat corpori et [supra 5584] illaudabile & frigidum & humidum: aufert sitim & constipat ventrem: & aufert dentium stuporem & est bona spleni & precipue semen eius: sed visum offuscat & appetitum defedat nimius vsus eius & libidinem aufert & vomitum prohibet.

De cucurbita

[supra 5590] Cucurbita generat humorem aquosum non austerum nec vniuersaliter participantem farmaca qualitate sicut ipsius sapor ostendit: parum nutrit & propter passibilitatem sue substantie parata est recipere corruptionem. Vnde quando ipsius digestio corrumpitur generat humorem malum valde: vnde non est recipienda in stomacho immundo. Etiam non debet comedi si sit inconuenienter parata. Nam his duobus modis cito in stomacho suscipit corruptionem & ad malum humorem valde conuertitur. Amplius ex sui natura generat humorem non participantem qualitatis excessum si bene digeratur: quod ostenditur ex ipsius saporis insipiditate: & sic etiam ex sui passibilitate facile conuertitur ad naturam illorum qui cum ea permiscentur in preparatione: vnde si permisceatur cum ea quod generat humorem salsuginosum: & ipsa talem humorem generat & sic de aliis. Vnde se habet respectu aliorum


p.252

ciborum participantium qualitatis excessum ad modum medii si cum eis permisceatur quod medium facile conuertetur ad extrema. Sed quia cucurbita est multum aquosa: bonum est cum ea permisceri cepulam herbam feniculum vel calimentum vel organum: et quod etiam primo elixetur: deinde frigatur.

De caulibus

[supra 5602] Caules secundum aliquos frigidi sunt et sicci: secundum aliquos calidi sunt et sicci. Nos autem dicimus quod via cibi et eorum substantiam considerando sunt frigidi et sicci: et generant humorem melancolicum: sed via medicine et quo ad eorum circumferentiam calidi sunt et sic sunt mali stomacho parum nutriunt et malum humorem generant: et peiorem quam lactuca et visum obtenebrant nisi oculi sint valde humidi: tunc enim possunt conferre desiccando: somnum inducunt & menstrua et vrinam prouocant eorum substantia post primam et secundam decoctionem ventrem laxat.

De caulibus siluestribus

Caules siluestres non sunt competentes ad esum summitates caulium et specialiter eorum oculi conuenientiores sunt stipite155 et foliis: et [supra 5613]


p.253

debent decoqui et preparari cum carnibus laudabilibus: et efficiuntur156 satis boni nutrimenti et delectabiles ad esum. Caules multum confortant iuncturas et ab intra et ab extra. Vnde antiquitus mulieres cibabant filios suos caulibus vt citius ambularent.

De boragine

[supra 5620] Borago domestica et siluestris: ceteris oleribus est conuenientior humane complexioni ad esum. Est enim calida et humida temperate: et ceteris oleribus meliorem generat sanguinem. Et quia borago participat quadam asperitate ex qua ad esum redditur minus delectabilis: bonum est quod cum ea permisceatur ex quo predicta asperitas remoueatur: sicut spirnagia & blete tenerrime: tunc enim confortat cor & vniuersaliter omnia spiritualia: & est lenitiua pectoris & pulmonis & leticiam inducit. Vnde versus. Dicit borago gaudia semper ago. Dicunt quidam quod si comedatur cruda generat sanguinem laudabilem: sed magis quod decoquatur cum carnibus caponum & apponatur aliquantulum de petrosilino ad reprimendum eius humiditatem: & de spinargiis & bletis ad reprimendum eius asperitatem. [supra 5636] Alie herbe calide quibus homines consueuerunt vti sunt hee: petrosilinum: menta: speragi: trifolium: feniculus: apium: nasturcium:


p.254

ortulanum & aquaticum: saluia hysopus. Et ex his autem herbis per se non fiunt fercula. Nam parum nutriunt et generant sanguinem acutum: & adurunt sanguinem iam generatum. Vnde tales herbe singulariter nullo modo sunt sumende via cibi sed solum via medicine: tamen hiis herbis vtuntur homines sani ad corrigendum maliciam aliorum olerum157 in salsis propter aliquas vtilitates speciales quibus homines forsan ab egritudine preseruantur.

De trifolio

[supra 5648] Et dicamus primo de trifolio. Hec enim herba calida est & sicca: & participat amaritudine & stipticitate manifeste: & ideo via cibi non competit: valde autem est bonum stomacho seu crudum siue bullitum sumatur sed parum sustinet decoctionis. Potest autem conuenienter exhiberi cum oleo aceto & sale: & stomachum confortat & fastiditos curat & appetitum excitat & prouocat conuenienter decoctio trifolii si ex ea abluatur locus morsus scorpionis: vel vipere curat dolorem: & si non sit locus morsus dolorem [supra 5658] similem dolori omnino causato a morsu.

De speragis

De speragis autem sciendum quod paucum alimentum dant corpori non bonum possunt


p.255

tamen offerri cum oleo & aceto: sicut superius dictum est de trifolio: & sunt delectabiliores ad esum & stomachum magis confortantes. Bulliti in aqua molliunt ventrem & prouocant vrinam: et dicunt quidam quod nauseam inducunt.

De feniculo

[supra 5659] Feniculus tarde digeritur et male nutrit et parum. Vnde non competit via cibi: sed confert inflationi stomachi. Et si bibatur cum aqua frigida nauseam facit. Et si teratur cum aqua super morsum canis rabiosi confert: plus igitur via medicine competit quam cibi. Non igitur vtendum est eo in regimine sanitatis nisi ad correctionem malicie quorundam aliorum ciborum: sicut interdum cum lactuca comedimus petrosilinum ad resistendum frigiditati & humiditati lactuce: sicut etiam cum cucurbitis decoquimus feniculum: & similiter cum rapis ad corrigendum earum maliciam.

De petrosilino

[supra 5677] Sciendum quod generat sanguinem valde acutum et incitat ad iram & est aperitiuum: & non competit via cibi nisi ad correctionem malicie aliorum ciborum sicut de feniculo dictum est. Herba autem petrosilini in cibis posita digestionem confortat & ventositatem excludit & est herba satis conueniens ad salsas. Vsus autem


p.256

huius conuenientior est in tempore frigido et etate senectutis et regione frigida quam in oppositis predictorum & fit ex eo epulum158 cum sale contra morsum canis rabiosi.

De apio

[supra 5686] Apium satis conuenit cum petrosilino in complexione & in proprietatibus sed sapor eius est minus delectabilis. Vnde via cibi minus eo vtuntur homines communiter: non est tamen tante siccitatis sicut petrosilinum: vnde non tantum adurit: proprietatem habet in apperiendo opilationes splenis et epatis: sed nocet capiti et incitat morbum epilentium & masticatum: facit odorem oris bonum.

De nasturtio siue cressonibus

[supra 5696] Sciendum quod calefacit stomachum et epar et confert grossiciei splenis et sanguinem adurit et parum nutrit & ipsius nutrimentum non est laudabile pulmonem mundificat & renes ad coitum incitat: appetitum ad cibum excitat: tamen parum ex eo potest sumi in principio mense cum aceto croco et sale et oleo ad reuocationem appetitus et aliter est malum stomacho quia ipsum nimis mordicat bibitum et linitum retinet capillos cadentes.


p.257

De saluia

[supra 5704] Saluia multum est calida et sicca ideo non multum competit per se via cibi. Ipsa enim saluia multum confortat neruos: in sanitate homines multum vtuntur saluia. Dupliciter. Primo quidem componendo ex ea vinum saluiatum quo vino homines in latitudine sanitatis vtuntur specialiter in principio mense. Et competit huiusmodi vinum paraliticis epilenticis moderate sumptum et precedente purgatione antecedentis materie. Amplius vtuntur saluia in salsis nam excitat appetitum et specialiter cum stomachus fuerit repletus malis humoribus crudis & indigestis: & ad eandem intentionem potest ex ea fieri herbulotum et comedi ieiuno stomacho.

De menta

[supra 5721] Menta multum calida est et sicca et parum competit via cibi in regimine sanitatis verum est quod stomachum confortat: et ipsum calefacit singultum sedat & digerit et prohibet vomitum & fleumaticum & sanguineum et ad coitum incitat et prohibet sputum sanguinis. Confert ad morsum canis rabiosi et est propria ad illud.