Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 10

101

Capitulum undecimum: De leguminibus

Consequenter de leguminibus est dicendum. Sunt autem leguminum que sunt in vsu quinque species scilicet cicera: pisa: fabe: faseoli102: lentigines. & si sint alii species poterunt ad has reduci. [supra 4909] Horum autem leguminum omnium substantia est inflatiua & difficilis digestionis: & eius nutrimentum est melancolicum: vnde non multum competunt temperatis corporibus quamdiu manent in latitudine sanitatis. Horum igitur leguminum substantia est vitanda. Horum autem leguminum brodium seu decoctio est ventris subductiua & venarum deopilatiua: vnde satis conuenit temporibus in quibus homines vtuntur cibis grossis & opilatiuis: puta tempore ieiuniorum. In isto enim brodio conuenienter facto vt statim


p.223

dicetur non sunt nocumenta que sunt in substantia. Vnde in eo non est inflatio nec difficultas nutritionis nec malitia nutrimenti. [supra 4924] Fit autem hoc brodium hoc modo. In sero enim ponuntur cicera vel pisa in aqua feruenti: & in eadem longo tempore manibus confricentur. Deinde in predicta aqua tota nocte temperentur & in eadem die sequenti bulliant duabus vel tribus bullitionibus & postea colentur & colatura reseruetur: & appropinquante hora refectionis preparetur cum cynamomo103 & croco: & aliquantulum vinum addatur & deinde vnico feruore bulliat: et propinetur in principio refectionis. Brodium autem seu pureta cicerum & pisorum rotundorum alborum est melius et conuenientius: & nature amicabilius & similiter eorum substantia. Fabarum autem substantia ceteris leguminibus est deterior: & specialiter cum cortice exteriori. Est enim magis ventosa & difficilioris digestionis & magis melancolica. [supra 4946] Est diligenter notandum quod cortex exterior est preciosioris104 nutrimenti quam medulla et ventrem stringit et medulla laxat. & hoc est verum in omnibus leguminibus: vnde non est artificiale comedere105 simul cum cortice: quia vnum laxat & aliud restringit: & sic in corpore fit motus agitatiuus: & hoc est verum de leguminibus

p.224

specialiter habentibus multum corticem: cuiusmodi sunt fabe & cicera nigra. Et est vna maneries pisorum alborum rotundorum habentium corticem exteriorem valde paucum et subtilem: & ideo securius possunt comedi cum cortice quamuis [supra 4962] melius sit quod depurentur a cortice: & quia legumina recentia minus habent de cortice: & in eis minor diuersitas est inter corticem & medullam & facilius digeruntur. Ideo forsan secundum aliquos magis competunt corporibus humanis sed bene verum est quod legumina recentia sunt superfluitatum plurium & sunt corruptibilioris substantie & habito respectu ad hoc minus competunt corporibus sanis. [supra 4974] Dicamus igitur pro veritate quod legumina sicca expoliata106 a cortice exteriori sunt saniora quam recentia non depilata: sed viridia sunt saniora siccis non depilatis. Bonum autem est quod viridia decoquantur cum brodio carnium laudabilium: vel cum lacte amigdalarum et addito zinzibere albo & croco. Et si contingat legumina sicca comedere107 non decoquantur cum brodio carnium laudabilium: sed bonum est quod comedantur108 cum oleo oliuarum: et cepa alba in eodem frixa109 minutim incisa. Et est diligenter notandum quod si contingat legumina simul cum aliis cibis comedere et specialiter cicera non debent comedi in principio mense: nam

p.225

propter eorum ventositatem eleuant alios110 cibos posterius sumptos ad orificium stomachi: et sic impeditur digestio. Amplius legumina sunt difficilis digestionis et sumpta cum cortice exteriori ventrem constringunt: et talia cibaria in sanitatis regimine non debent sumi in principio mense. Amplius dicendum quod non debent sumi in fine mense post alios cibos. Nam ratione ventositatis quam habent sunt causa eructationum ventosarum que eleuantur ad orificium stomachi et apperiunt ipsum et sic exalat calor a stomacho: et per consequens impeditur digestio. [supra 4992] Amplius legumina & specialiter cum cortice exteriori non sunt cum aliis cibis bene permiscibilia et specialiter si recipiantur ante vel post: et sic remanebunt in stomacho cum eorum malicia. Sed si recipiantur in medio tunc poterunt cum aliis cibis111 permisceri: et sic corrigetur eorum malicia. Ferculum ergo de legumine non sit primum nec vltimum: sed medium vt melius malicia eorum corrigatur ex ipsis cum aliis cibis meliori commixtione. Amplius scias quod si legumina comedantur post alia fercula inducunt somnia mala et melancolica: et ideo nunquam comedantur vltime sed in medio: cum enim digestio in stomacho fiat per viam ebullitionis si recipiantur in medio cum aliis cibis facilius et melius permiscebuntur vt manifestum

p.226

est consideranti: & leguminum malicia melius et facilius corrigitur.