Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 9

Capitulum nonum: De temporibus anni

Ad sanitatis regimen perfectum: oportet considerare diuersitatem temporum anni. Vnde in hoc est aliquid84 tempori sicut etati & complexioni. Non idem enim regimen debet esse totaliter in diuersis anni temporibus si quidem corpora humana diuorsimode habent se in diuersis temporibus et secundum diuersitatem complexionis corporum attenditur diuersitas regiminis propter quod sciendum quod sunt quattuor tempora anni: [supra 4568] puta ver: estas: autumnus: & hyems. Hec autem quattuor anni tempora secundum astrologos sunt secundum mutationes solis in vna quaque circuli signorum quarta incipientis a puncto vernali & est primus gradus arietis & hoc initium est tredecima die marcii vel circa. Et quodlibet horum temporum secundum astronomos durat per tres menses & tria signa: & quia sunt duodecim menses & duodecim signa cuilibet tempori correspondent tres menses & tria signa. Durabit igitur primum tempus puta veris a tredecima marcii vsque ad tredecimum iunii: & a principio arietis vsque ad finem geminorum & sic consequenter & secundum hoc omnia anni tempora sunt equalia vel prope. [supra 4579] Medicus autem


p.210

in temporum distinctione non considerat motum solis in circulo signorum qui zodiacus nominatur. Sed considerat alterationem in corporibus nostris contingentem ex temporibus: & quia per experientiam videmus aliquam partem anni calidiorem & aliquam frigidiorem: ideo coactus est medicus ponere distinctionem in temporibus anni. Illud ergo tempus anni in quo est maior temperies in actiuis qualitatibus & passiuis vocatur ver: & quia talis temperies non durat per tres menses sed minus. Ideo vel secundum medicos85 minoris spacii quam secundum astronomos. Hoc autem tempus secundum medicos secundum diuersitatem regionum & annorum interdum incipit citius & interdum tardius & interdum plus durat & aliquando minus: & interdum incipit antequam ingrediatur86 primum initium arietis: hoc autem tempus est tempus florum et initium pomorum. Deinde sequitur estas & est tempus calidum & siccum. Hoc quidem tempus communiter est multo maius vere sed in quibusdam regionibus plus durat & in quibusdam minus. Et similiter etiam in quibusdam annorum reuolutionibus & similiter etiam in quibusdam regionibus citius incipit & in quibusdam tardius. Deinde sequitur autumnus quod est tempus recte oppositum veri eiusdem quantitatis vel prope cum eo & est tempus satis temperatum in actiuis & multum declinans

p.211

ad siccitatem sicut estas precedens & habet magnam diuersitatem in horis. Vnde dies multum est calida & nox frigida: propter enim eius subtilitatem &87 siccitatem facile recipit impressionem caloris in die & frigiditatis in nocte. Vnde multum distant noctes a diebus in calido & frigido: quod tamen non contingit in vere quia aer non est ita subtilis & siccus & non est adeo passibilis nec tantam recipiens impressionem. Videmus enim quod aqua calida ratione subtilitatis & passibilitatis citius congelatur quam frigida vel tepida: & similiter intelligatur de autumno respectu veris. Hoc autem tempus est tempus mutationis coloris foliorum & principium casus eorum. [supra 4626] Et deinde sequitur hyems: & est tempus frigidum & humidum cuius initium est finis autumni puta cum folia ab arboribus ceciderunt: & eius finis est principium veris puta cum arbores incipiunt florere & aues cantare: & breuiter88 cum omnia incipiunt pullulare. [supra 4630] Finis autem veris est estatis initium cum fructus & specialiter poma incipiunt apparere & herbe semen producere. Vnde sciendum quod tunc est tempus veris cum flores sint in principio augmento & statu: sed cum flores declinant & fructus sunt in principio augmento & statu est tempus estatis. Et cum herbe declinant ad semina & semina sunt in

p.212

principio augmento & statu est tempus autumni: & cum semina declinant & radices sunt in principio augmento & statu tunc est tempus hyemis: & quia virtus citius deficit in floribus & seminibus quam in herbis & radicibus ideo ver & autumnus sunt breuiora tempora quam hyems & estas. Vnde secundum medicos non multum approbo dictum illorum qui ponunt dictorum temporum cetera principia & determinatos fines puta festum Clementis esse principium hyemis & cetera. Sed circa dicta est vnum dubium valde magnum. Nam qua ratione ver ponitur temperatum in passiuis qualitatibus puta in humido & sicco & in actiuis scilicet calido & frigido sic videtur quod autumnus debet esse temperatus in passiuis sicut ponitur temperatus in actiuis & specialiter quia solis aspectus est idem in vere & autumno & idem aspectus videtur esse causa eiusdem complexionis. Et confirmatur: nam illa que sunt eiusdem complexionibus in actiuis debent esse eiusdem complexionis in passiuis: quia mensure qualitatum actiuarum videntur proportionari mensuris qualitatum passiuarum. Vnde si ver & autumnus sunt eiusdem complexionis in actiuis rationabile est quod sint eiusdem in passiuis. Dicatur ad hoc breuiter quod non est simile de vere sequente hyemem & autumno sequente estatem. Nam caliditas superueniens hyemi potentior est in desiccando & in temperando

p.213

humiditatem quam frigiditas superueniens estati in humefaciendo. Videmus enim quod pannus lineus humidus in aere calido citius desiccatur quam pannus siccus humectatur in aere frigido. Amplius siccitas autumni non est qualitas pure positiua sed dicit priuationem humiditatis vaporose disperse in aere. Modo constat quod facilius deuenitur ab habitu in priuationem quam a priuatione in habitum: & ideo facilius obtemperatur humiditas hyemis quam siccitas estatis: sed quia ista materia de qua hic loquor est extra regimen sanitatis: ideo transeo de illa. Sufficit enim ad presens scire que sunt anni tempora: et eorum distinctiones quantum spectat ad medicum. Modo restat dicere quid est proprium singulis [supra 4631] temporibus de regimine sanitatis incipientes a vere. Dicamus quod ver assimilatur morbo de repletione. Vnde isto tempore corpora maxime sunt repleta. Et ex isto concluditur quod illud tempus est magis minutioni aptum & purgationi aliquo tempore alio & hoc est ei proprium: & specialiter quia tempus est temperatum: & tales euacuationes fieri debent in tempore temperato. Amplius quia in hoc tempore89 commouentur humores: suspecti igitur de egritudinibus repletionabilibus fleubothomentur et purgentur in vere et propter eandem rationem in eodem tempore vomitus prouocetur. [supra 4649] Et quia in hoc tempore

p.214

corpora sunt calidiora et humidiora quam oporteat: et tempus etiam declinat ad calidum et humidum respectu aliorum temporum non est vtendum rebus multum calefacientibus90 ex carnibus et potibus: vnde est subtiliandum regimen: corpora enim plena non indigent multo cibo et potu. Et debet esse exercitium istius temporis maius exercitio estatis: et minus exercitio hyemis. Amplius quia hoc tempore calor incipit inualescere & sanguis et spiritus per corpus commoueri: bonum est abstinere a calidis et a salsis et acutis. Et bonum est sumere in potu syrupos extinguentes inflammationem: puta syrupum nenufarinum violarum rosarum oxizacram et similia. [supra 4668] Et est diligenter notandum quod supposito quod corpus sit sanum et ex tempore precedente non sit in corpore repletio derelicta. Tunc dico quod isto tempore potest multum dari de cibo: et cibaria grossiora quam in estate: et plus quam in autumno: et minus quam in hyeme et minus grossa. Nam isto tempore virtus est fortis et calor innatus et adhuc a corporibus multa resolutio fit a calore innato et ex fortitudine caloris et obedientia corporis ratione humiditatis: sed quia communiter hoc tempore corpora sunt plena: et habent virtutes fortes: Bonum est parum comedere et longis

p.215

interuallis. Vnde michi apparet quod ecclesia bene ordinauit ieiunium in isto tempore: non tamen est rationabile quod in isto tempore homo se multum repleat vna vice sicut faciunt communiter ieiunantes: melius est enim hoc tempore cibum partiri quam multum vna vice recipere. [supra 4685] In estate autem non est tantum exercitandum: nec tantum comedendum: nec grossa cibaria nec calida: nec dulcia: nec vnctuosa nec salsa. Amplius vino miscenda est multa aqua: & dimittatur vinum vetus & forte: & vt sit ad vnum dicere totum estatis regimen ad frigiditatem et humiditatem debet declinare. Amplius comedendum est sepe & parum in vice. Amplius cibaria sint facilis digestionis: & cibaria recipiantur in estate non solum virtualiter frigida: sed etiam actu frigida. [supra 4699] Amplius aqua frigida est bibenda & cum ablutione vtenda. [supra 4709] In autumno autem multum sollicitari debemus de bono regimine. Nam hoc tempus propter sue complexionis malicia[m] & corporum nostrorum debilitatem: non sustinet errorem in regimine: nec permittit vti largis nutrientibus nec dietam despicere. Et quia hoc tempus est valde siccum & corpora sunt multum debilia & extenuata: nostra intentio debet esse tota in corporum humectatione & virtutum confortatione. Hoc igitur tempore omnia siccantia corpus sunt euitanda: & similiter virtutem debilitantia. Cauendum est igitur a coitu quia corpus

p.216

desiccat & debilitat: & similiter a curiositatibus & sollicitudinibus mentis: & a potu multe aque frigide & ipsius balneatione: & super caput infusione ex qua opilatio contingat. [supra 4727] Hec enim eadem facit cadere in febrem. Amplius euitare debet famem & sitim: non etiam repleatur multo cibo in vna hora: vinum autem mediocriter sit lymphatum. In pluribus autem regimen autumni est simile regimini estatis quousque adueniunt pluuie que postquam aduenerint a multo malo securos nos reddent. Plus autem sollicitandum est in hoc tempore humorum correctione & corporum confortatione quam in humorum euacuatione. Et quia in autumno est multa fructuum copia cauendum est ab his qui generant humorem corruptioni aptum: [supra 4740] & hoc tempus assimilatur morbo de corruptione. Amplius multum cauendum est a noctium frigore & diei calore. Et quia egritudines huius temporis male sunt & pessime si quis incurrat egritudinem statim in principio: eidem est obuiandum ante quam confirmetur. Amplius vinum quod bibatur in autumno debet esse aquaticum sed non tantum sicut in estate: & si videamus humores aliquos peccare: bonum est vt euacuentur ante aduentum hyemis: ne propter frigiditatem hyemis constringantur & sint causa malarum egritudinum.


p.217

[supra 4749] In hyeme autem plus potest comedi & cibaria grossiora & calidiora & maioribus interuallis. Vnde si aliquis sit frigide complexionis potest hoc tempore vti alleis & cepis & sinapi & eruca. Sed iuuenes & calide complexionis eis vti non debent. Nam si in presenti eis non noceant: imposterum adueniente estate deuenient ad malas egritudines nisi succuratur cum minutione vel purgatione. Sunt autem in hyeme quidam multum comedentes & auide: & multum vinum bibentes & parum exercitantes: & isti sunt minuendi in principio veris. Et si eorum nutrientia sint grossa & mala succurrendum est cum ventris solutione. Amplius sciendum quod isto tempore plus exercitandum est: hoc etiam tempus est multum sanitatis conseruatiuum: vnde in eo non egrotat quis nisi a forti causa: & qui forsan sustinet errorem regiminis. [supra 4773] Et quia isto tempore multiplicatur fleuma in corporibus nostris: bonum est quod alimenta & fructus quibus homines nutriuntur non sint frigida & humida: vnde sunt euitande lactuce & attriplices & portulace. Sed debemus vti feniculo & petrosilino91: boraginibus: saluia menta: & similiter sic intelligatur de fructibus. Vinum autem quo vtendum est hoc tempore debet esse roseum non album cum aqua pauca. In hoc tempore autem cauendum est a minutione: sed interdum possumus vti purgatione


p.218

nisi sit frigus nimis intensum. Amplius in hyeme nullomodo est vomendum. Amplius in hoc tempore multum cauendum est quod partes pectoris non sint exposite frigori: & similiter cerebrum & extrema corporum & specialiter pedes. [supra 4790] Sunt autem quidam frigidi & maleficiati qui peius se habent in hyeme quam estate habent enim calorem ita debilem quod frigiditate hyemis calefaciente per antiperistasim92. non confortantur sed debilitantur: quia frigidum non solum circunstat:93 sed vsque ad interiora penetrat & sic calorem offuscat et hebetat huius simile habemus de quibusdam serpentibus qui in hyeme accumbunt in cauernis tanquam mortui propter frigiditatem continentis et adueniente estate mouentur comedunt et melius habent.