Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 8

Capitulum octauum: De accidentibus anime

[supra 4369] Sicut accidentium anime correctio ad philosophum moralem pertinet vt anima bonis


p.205

habitibus informetur: sic ad medicum vt corpus in debita sanitate conseruetur: quot enim modis alteratur ex necessitate corpus tot sunt procurationum genera et quia anime accidentia ex necessitate alterant77 corpus & eorum correctio & moderatio ad medicum pertinet. Nam sicut mali homines sunt maliciam complexionis sequentes: sic plerumque eos sequitur complexionis malicia. Vnde iracundi ex frequenti ira vltra modum calefiunt & similiter suo modo intelligatur in aliis: huiusmodi autem anime accidentia quorum correctio quodammodo pertinet ad medicum sunt: ira: gaudium: timor: tristicia: tedium: & verecundia. [supra 4382] In ira quidem mouetur calor et spiritus subito & impetuose ad extra non totaliter78 relinquendo radicem sed accenditur in radice primo & postea mouetur ad extra. Sed in gaudio calor & spiritus mouentur paulatim ad extra: & interdum totaliter radix puta cor relinquitur denudatum. Vnde mulieres et debiles corde ex continuo gaudio syncopizant quod non contingit ex ira. Vnde contingit hominem mori ex gaudio & non ex ira. [supra 4470] In timore calor & spiritus subito mouentur ad intra & in tristicia paulatim sed in tedio & verecundia duobus mouentur motibus: modo ad intra modo ad extra sicut patet in tedio quod est tristicia de eo quod futurum est & inducit vigilias: dato enim

p.206

quod calor moueatur ad intra ex eo quod tristatur: mouetur tamen ad extra ex eo quod futurum est. Vnde tristicia talis vigiliam inducit: sed tristicia de eo quod iam preteriit inducit somnum: & similiter in verecundia spiritus primo mouetur ad intra et deinde redit ratio & consilium et dilatatur illud quod est constrictum & egreditur exterius et rubificat colorem. Et sic manifestum est [supra 4490] quod anime accidentia alterant corpus. [supra 4392] Vnde igitur ira calefacit corpus quia accenditur calor & spiritus in corde & dispergitur ad singula membra: & precipue in habentibus calorem fortem et multos spiritus. In habentibus enim calorem debilem cum irascuntur et vindictam appetunt calor non potest cum feruore dispergi ad extrema corporis & sic remanent exteriora membra albescentia79 & frigida non obstante quod calor sit accensus in corde. Vnde videmus multos iratos appetentes vindictam in actu ire liuescere & in talibus non est ira perfecta sed est quodammodo timor cum ira. Sed gaudium corpus infrigidat per viam resolutionis & distractionis caloris & spiritus a fonte caloris. Sed timor infrigidat subito per viam suffocationis. Sed tristicia infrigidat paulatim et per viam desiccationis et ptisis. [supra 4538] Non solum autem predicta accidentia anime que se tenent ex parte appetitus irascibilis et concupiscibilis alterant corpus:80

p.207

sed etiam quedam imaginationes que se tenent ex parte virtutis cognitiue: sicut videmus manifeste quod videre res rubeas & ipsas imaginari mouet sanguinem: imaginatio facit casum. Et si quis imaginetur dolorem quem patitur socius81 in aliquo membro: incurrit dolorem. [supra 4547] Vnde imaginatio facit casum. Imaginationes igitur imprimunt in res naturales: ex his satis est manifestum quod correctio accidentium anime spectat ad medicum. [supra 4405] Dicamus igitur quod ira non competit in sanitatis regimine. Ira enim supercalefacit singula membra & propter feruorem cordis omnes actus rationis confundit. Igitur cauende sunt eius occasiones nisi quantum ratio precipit aduersus: illicita: iuxta illud. Irascimini & nolite peccare. Nam in licitis & honestis irasci est conueniens interdum quamuis non conuenit in sanitatis regimine. Et est diligenter notandum quod quidam sunt frigidi & maleficiati quibus interdum irasci prodest in regimine sanitatis. [supra 4491] Amplius dico quod tristicia non competit in sanitatis regimine. Nam corrumpit naturam habentis infrigidat enim et desiccat & proprie maciem & extenuationem inducit: cor constringit & spiritum obtenebrat: & ingenium hebetat & rationem impedit iudicium obscurat memoriam obtundit. Ideo vitanda sunt eius obiecta nisi quantum ratio suadet ad detestationem viciorum

p.208

ad mentis pulchritudinem reformandam. Et est diligenter notandum quod quidam sunt quorum spiritus sunt adeo mobiles & calidi: & sunt adeo pingues & carnosi quod eis interdum est bonum tristari vt spiritus &82 calor hebetentur83 et corpus aliqualiter maceretur. [supra 4421] De gaudio autem & mentis tranquilitate sciendum quod gaudium temperatum competit in regimine sanitatis: ex eo quod est vnum de confortantibus virtutem virtus enim confortatur tranquillitate et gaudio: sed gaudium non debet esse excessiuum quia inducit syncopim & mortem: & maxime gaudium competit his qui multum curant & solicitudinibus destruuntur & cerebro punguntur. Et similiter his qui sunt in gaudio continuo & immoderato interdum tristari conuenit. [supra 4469] Sed omnimode horum accidentium superfluitas omnis est euitanda. [supra 4548] Et sicut est dictum de accidentibus anime tenentibus se ex parte appetitus: ita suo modo potest intelligi de affectionibus animalibus tenentibus se ex parte appetitus imaginatiui. Non enim est conueniens in sanitatis regimine vt aliquis ymaginetur nimis intense. Nam ex tali ymaginatione mouetur spiritus motu inordinato & relinquit locum digestionis & impeditur somnus. Et hec breuia sufficiant de accidentibus anime dicta.


p.209