Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 2

Capitulum septimum: De somno & vigilia

[supra 4168] Consequens est determinare de somno & vigilia ei contraria. Nam regule ex his sunt in regimine sanitatis plurimum necessarie. Est igitur diligenter notandum quod somni vtilitas in sanitatis regimine si debite administretur est valde magnum bonum. Est igitur perpendere quanto somno natura iuuetur. Nam per somnum calor naturalis qui operatur circa materiam nutrimenti in interioribus confortatur in quibus viget alimenti digestio:


p.198

& sic melior fit digestio. Amplius per somnum quiescunt omnia membra exteriora a suis operationibus. Et quia digestio fit in quiete magis tunc viget digestio. Amplius per somnum virtutes animales que fatigate sunt refocillantur & confortantur si quidem erant fatigate per motum per quietem somni fortificantur. Vnde in omni motione corporis cum ceperit quis dolore[m] statim quiescere remedium est. Non est autem vera requies nisi in somno. Nam in vigilia organa sensuum sunt in actu secundo & sic non potest corpus vere quiescere. Vnde etiam membra motiua non vere quiescere possunt in vigilia propter colligantiam & propinquitatem ad organa [supra 4193] sensuum qui sunt in actu secundo: propter hoc igitur non potest esse homo diu sine somno. Si enim somnus fuerit moderatus cibus digeritur & corpus impinguatur: dolor dissoluitur: animus confortatur: calor naturalis augmentatur: humores temperantur: & mens clarificatur. Amplius somnus est calefaciens & humectans: digestio autem viget per calidum & humidum. Et sic apparet quod somnus bene adiuuat digestionem. Et quia senes sunt frigidi & sicci & male digerunt indigent maxime somno: quapropter Galienus in etate senectutis prouocabat somnum cum commestione lactucarum: sed quia lactuce sunt frigide ipsas cum aromatibus comedebat. Et sicut somnus debito modo exhibitus multas habet vtilitates:

p.199

sic & vigilia moderata & debito modo exhibita. Nam desiderium auget & famem excitat: partes exteriores confortat: & spiritus ad exteriora mouet: sine quibus non possunt membra exercitari quod tamen exercitium est multum necessarium. [supra 4216] Et sicut somnus et vigilia moderata sanitatem conseruant: sic etiam si indebito modo exhibeantur sanitatem corrumpunt. Vnde immoderatus somnus preparat corpus ad apoplexiam epilentiam et paralisim et stuporem. Et vt sit ad vnum dicere generat egritudines humectantes et reumata et splenes et neruos laxat et pigriciam efficit et desiderium deiicit apostemata et febres frequenter generat. Vigilia autem immoderata corpus desiccat et virtutes animales debilitat et digestionem diminuit et preparat corpus ad egritudines consumptiuas. De vigilia autem innaturali que est res contra naturam et de somno innaturali & ex quibus causis possunt prouenire non est hic dicendum quia hoc exit regimen sanitatis et ingreditur curam egritudinis. Sufficit autem ad presens scire quod somno et vigilia in corporibus sanis possumus vti bene et male. 70 [supra 4228] Dicamus igitur modum vtendi somno. Sciendum igitur quod post commestionem competit somnus: non quidem immediate: sed tandem est immorandum vt cibus descendat ab orificio stomachi. Nec

p.200

est post immediate laborandum nec mente studendo disputando vel legendo vel corpore exercitando. Hec enim impediunt cibi digestionem: sed quiescendum est: et audienda sunt aliqua musicalia quibus homo non sit multum intentus vel alique hystorie. Quod si forsan tardetur cibi descensus ab orificio stomachi parum et lente est deambulandum quousque sentiatur cibum descendisse ab orificio stomachi. Si enim quis ante descensum cibi a stomachi orificio dormire presumat: generantur rugitus & inflationes & dolores in ventre: & etiam somnus laboriosior & digestio corrumpitur. Et postquam cibus descendit & fumi mulcebres & suaues fuerint eleuati ad cerebrum inducentes somnum tunc nature est satisfaciendum & dormiendum. [supra 4250] In estate quidem in loco frigidiori non reumatico cum pedibus non calciatis. Nam dormire pedibus calciatis inducit visus debilitatem & totius corporis estuationem. Amplius omnia membra totius corporis debent esse cooperta & melius quam in vigilia & specialiter caput & puluinare debet esse altum ne cibus regurgitet ad orificium stomachi & in principio somni parum dormiendum est supra latus dextrum. Hoc enim est iuuans ad perfectum cibi descensum & parum ad digestionem. Quidam tamen magni asserunt huius contrarium. Dicunt enim quod decubitus supra dextrum latus iuuat ad digestionem: quia tunc epar supponitur stomacho

p.201

sicut ignis lebeti. Hec autem imaginatio est falsa. Nam epar non digerit cibum in stomacho calefaciendo ad modum ignis: sed amplectendo71 cibum in stomacho sicut gallina ouum. Et quia dormiendo supra sinistrum latus perfectius amplectitur: ideo perfectius digerit. Non igitur dormiendum est supra dextrum nisi parum propter descensum & deinde supra sinistrum propter digestionem. Et in fine digestionis dormiendum est aliquantulum supra dextrum vt facilius descendat cibus de stomacho ad epar: & superfluitas prime digestionis liberius descendat. [supra 4284] Quantitas autem somni sicut nec aliorum non potest certis litteris denotari. Debet autem somnus esse tantus quod prima digestio sit completa: & quod cibus transierit ad epar: vbi est locus secunde digestionis.72 Nec est forte malum in tantum prolongare somnum quod secunda digestio sit completa. Hoc autem tempus diuersificabitur secundum diuersitatem complexionum etatum & sic de aliis. Nam qui sunt calide complexionis & habent digestiuam bonam & comedunt cibaria facilia ad digerendum & non comedunt multum in quantitate tales cito digerunt. Vnde in talibus forte sufficit somnus breuis puta sex horarum73 vel octo ad plus. Sed illi qui sunt istis contrarii scilicet frigide & humide complexionis

p.202

habentes digestiuam debilem & comedentes multum & cibaria non obedientia digestioni tales vtique indigent somno longo puta decem vel duodecim horarum nec tales possunt comedere nisi semel in die naturali. Alii sunt qui medii sunt inter predictos in conditionibus prenominatis: & isti indigent somno mediocri.74 [supra 4306] Amplius in hoc multum considerare debemus fatigationem virtutum animalium. Nam secundum quod fatigatio vel lassatio fuerit maior & intensior secundum hoc opus est longiori somno & econuerso. Et quorum est mediocris: somnus debet esse mediocris. Signum autem sufficientis somni est totius corporis leuitas & specialiter cerebri & palpebrarum & oculorum & descensus cibi a stomacho: & voluntas ascellandi75 & mingendi. Grauitas autem palpebrarum & cerebri & totius corporis & somnulentia & eructuatio sapiens naturam cibi preassumpti significat somnum non esse sufficientem. [supra 4316] Et est diligenter notandum: quod in quantitate somni sicut & in aliis considerare debemus secundum experimentum. Experiatur enim homo quantitatem somni una die. Et sic etiam consequenter & procul dubio perpendat quantum dormire ipse debeat. Hec autem experienta debet fieri supposito regimine eodem & equali seu temperato in predictis diebus. [supra 4317] Et est diligenter notandum:

p.203

quod homines temperati vel prope supposito regimine equali in ceteris: tantum appetunt somnum quantum oportet & est eis necessarium. Nam optima natura tantum appetit quantum est ei necessarium. Et hoc est verum nisi consuetudo obuiet. Sed in corporibus lapsis non est confidendum in appetitu. Quidam enim plus appetunt somnum quam oportet: & quidam minus sicut in exercitio superius memini me dixisse. In corporibus igitur temperatis vtentibus regimine temperato potest dici quod quantitas somni est equalis quantitati vigiliarum vel prope. [supra 4330] Amplius est sciendum de qualitate somni quod so[m] nus quanto profundior tanto melior: & loquor de somno naturali: de somno enim innaturali vt stupore non loquor. Et nota quod conualescentes & exercitati forti exercitio & multum comedentes dormiunt forti somno & profundo. Amplius est sciendum quod corporibus temperatis non competit dormire supra ventrem propter colli tortionem & stomachi compressionem: licet in habentibus digestiuam debilem confert digestioni. Amplius sciendum quod nullo modo dormiendum est supinus. Hoc enim preparat corpus ad egritudines prius nominatas puta ad incubum & apoplexiam & stuporem et similia. Hec enim figura dormiendi facit superfluitates declinare ad posteriora & sic retinentur & non incedunt per suos cannales qui sunt in anterioribus et fiunt causa predictarum

p.204

[supra 4346] egritudinum. Amplius sciendum quod somnus naturalis et bonus est ille qui diem non impedit. Nam dormire de die corpus preparat ad malas egritudines que superius dicte sunt. Nam dies est luminosa cum strepitu & apta exercitio & vigilie: & nox est apta somno. Tum quia frigidior: tum quia obscurior: tum quia quiescentior & quo ad animam & quo ad corpus. Hoc igitur tempus est magis aptum ad dormiendum & dies ad laborandum. Et ideo concluditur quod versus noctem melius est plus recipere de cibo & specialiter nisi noctes sint valde breues quia melior fit digestio in nocte ratione somni & quietis & frigiditate aeris. Sed suspecti de reumate & passionibus oculorum & aurium & ceterorum sensuum abstineant a cena. Et est diligenter notandum quod completo somno studendum est diligenter emundare corpus a superfluitatibus multiplicatis non solum per secessum76 & vrinam: sed etiam per alias partes tussiendo & rascando & nares mundando & caput pectinando & manus & faciem cum aqua tepida lauando.