Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 5

Capitulum quintum: De coitu

[supra 3559] Coitus secundum veritatem iuuamentum habet in expulsione superfluitatum tertie digestiue quare competit in sanitatis regimine. Vnde non approbo opinionem dicentium coitum non conuenire in sanitatis regimine sed bene verum est quod coitus non habet necessitatem sicut exercitium cibus & potus & similia. Hec enim communia sunt cuilibet etati: sed coitus soli adolescentie. Immo etiam adolescentes possunt viuere sani sine vsu coitus sicut apparet in multis viris venerabilibus qui toto eorum tempore viuunt continenter & sani: sed saniores essent si vterentur coitu moderato. Nam superfluum alimenti in quanto & non in quali quod post eius fermentationem in vasis seminariis sperma nominatur coitu conuenientius expellitur: nec est alia via conuenientior. Vnde periculum est si per coitum non expellatur quod putrefiet & ad aliquod simile veneno conuertetur et causabit pessimas egritudines et tandem mortem. [supra 3581] Per exercitium enim & balneum & fricationem expelluntur superfluitates membrorum tertie digestiue: superfluitates quidem membrorum & impuritates que sunt superfluitates in quali. Sed est quedam membrorum tertie digestionis superfluitas quedam puritatis & purissima


p.175

ad conseruationem speciei ordinata hec autem conseruata per coitum expellitur in animalibus perfectis. Nec est alia via magis conueniens ad hanc superfluitatem expellandam: quia non sufficit exercitium: fricatio vel balneum: & specialiter cum talis materia est fermentata in vasis seminariis. Et sic patet quod coitus est iuuatiuus in sanitatis regimine. [supra 3593] Sunt autem ipsius coitus alia iuuamenta specialia quamplurima. Corpus enim repletum alleuiat & animam hylarem & quietam facit: iram quoque sedat & sollicitudinem remouet. Immo quandoque eius occasione quis a melancolia sanatur & appetitum cibi confortat & somnum inducit. Amplius si quis amore mulieris tantum tristetur vt quasi ad mortem deueniat vtatur multo coitu licet ea non potiatur quam diligit sedatur eius furiosus amor. [supra 3603] Amplius coitus moderatus caput alleuiat omnesque sensus. Et non solum confert in sanitatis regimine: sed etiam in cura multarum egritudinum. Sed quia non intendimus in hoc opere de egritudinum cura de huiusmodi vtilitatibus nullam penitus faciemus mentionem. Ex dimissione autem coitus specialiter consuetis accidit corporis grauitas & frigiditas & difficultas motuum & finaliter ex coitus dimissione & spermatis abundantia & frigore ipsius & eius conuersione ad venositatem accidit: vt sperma mittat ad cor & cerebrum vaporem malum & venenosum sicut accidit

p.176

mulieribus ex coartatione matricis. [supra 3616] Et est notandum quod sicut coitus moderatus habet plurima iuuamenta: sic & immoderatus & quibus non conuenit infert plura nocumenta. Inducit enim plus debilitatem omni alia euacuatione & appetitiue destructionem & oculorum concauitatem & cerebri & sensuum in eo situatorum debilitatem. Corpora autem habentes sicca: a coitu cauere debent vt ab inimico mortali quo si quis multum vsus fuerit ethicam incurret. Etiam conualescentes & debiles & macri & quorum ventres & ilia subtilia sunt: & quorum nerui sunt debiles & vene stricte coitum omnino euitare debent. Coitus enim multus & frequens neruis nocet & oculos ledit & vires corporum destruit & ad senium cito adducit: vnde parum competit senibus. Corpora autem fortia & grossa sanguine plena: et venas amplas: & colorem rubeum habentia & pilos multos sunt suficientia ad actum coeundi: & specialiter in fine adolescentie & maxime si vtantur nutrientibus & augmentantibus sperma & bibunt vinum dulce & grossum et multum dormiant. [supra 3647]Et est diligenter notandum: quod coitus qui conuenit in sanitatis regimine debet esse a sano desiderio et naturali quod quidem desiderium non excitat appetitus aut intuitus aut pruritus aut ardor aut fortis imaginatio: sed commouet ipsum multitudo spermatis ex repletione cum spiritu ventoso &

p.177

ad hoc iuuat sanitas virtutis. [supra 3647] Debet autem quis intantum vti coitu quod eius appetitus confortetur & sentiat se leuiorem & magis gaudentem. Non debet aliquis vti coitu corpore repleto cibo vel post cibum immediate sicut nec tunc est exercitandum: nec corpore existente multum famelico. Hoc enim magis est pernecans calorem naturalem & magis attrahens liquefactionem et ethicam & arefactionem. Et si contingat aliquem immediate coire post cibum oportet prius ipsum moueri paulatim vt cibus descendat et non natet deinde dormiat. Hora autem coeundi est post complementum prime et secunde digestiue: et tertia iam inchoata: et debet expleri coitus ante exercitium et fricationem. Et si aliquis in principio noctis esset in tali dispositione tunc esset hora ad coitum conuenientissima. Nam somnus succedit ei longus et accrescit cum eo virtus et semen figitur in matrice: & sic conceptio fit facilior & ex coitu minor inducitur debilitas. Amplius qui vult coire non debet esse vehementer calefactus nec infrigidatus licet post calefactionem minus noceat quam post infrigidationem. [supra 3671] Amplius coitus euitari debet post omnes euacuationes fortes: sicut post vomitum & fluxum ventris & fleubothomiam & post fortes motus corporeos. Et similiter post fortem iram vel tristiciam vel post forte gaudium & similiter cum instat tempus emissionis stercoris & vrine. Amplius mulieres

p.178

pregnantes dubitantes aborsum43: euitent coitum: sicut prius dixi. Amplius in actu coeundi nullo modo retineatur sperma nam hoc perducit ad destructionem vnius vel duorum testiculorum44.

Magna insuper delectatio in coitu est causa debilitatem inducens, ideo qui minus delectatur, minus debilitatur. 45