Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 2

Capitulum secundum: De exercitio

Testificati sunt sapientes quod exercitium temperatum & equale ante cibum sanitatem causat et conseruat: licet immediate post cibum sanitatem impediat. Exercitium enim ante cibum calorem naturalem fortificat: et ex hoc appetitus in stomacho vigoratur: et membra copiosius recipiunt alimentum: & alimentum per membra perfectius diffunditur: & pori aperiuntur: & ex hoc superfluitates tertie digestionis liberius expelluntur. [supra 3045] Item per exercitium in eo qui exercitari consueuit prouenit duricies quedam organorum: ex qua difficilius patiuntur & redduntur fortiora ad ceteras actiones. Item per exercitium motus spirituum vigoratur: ex quo superfluitates euacuari et per poros humores liberius expurgari est necessarium17. Exercitium igitur moderatum non permittit humores nec eorum superfluitates in corpore adunari18: quibus in corporibus multiplicatis indigemus farmacia vel fleubothomia que quamuis purgent corpus: tamen corpus inueterant. Et specialiter medicina laxatiua que vt plurimum in se habet naturam veneni. Et non solum euacuat nociuum: sed magnam partem caloris et spiritus qui sunt fundamenta vite nostre.


p.153

Bene igitur potest dici quod exercitium est motus voluntarius in quo requiritur anhelitus magnus & frequens & velox. Et ad ipsum quidem conuersus peragendum secundum modum sue equalitatis et in hora sua non indigebit aliquo medicamentorum: que necessaria sunt in egritudinibus materialibus: & in egritudinibus que eas sequuntur. Et hoc quidem est verum supposito quod reliquum regimen conueniens sit et rectum. [supra 3069] Non igitur meretur dici exercitium nisi ex eo proueniat in anhelitu magnitudo & frequentia. Hoc enim est signum fortitudinis caloris innati: ex quo contingunt plura iuuamentorum supradictorum. Non est igitur negligendum exercitium volentibus sanitatem conseruare. Bonum est igitur tempus vsus ipsius exercitii adinuenire. Non enim oportet tempore [supra 3076] exercitii multitudinem crudorum & indigestorum humorum seu ciborum secundum ventrem19 seu in vasis contineri. Periculum est enim eos20 attrahi ad omnes alias particulas antequam benigni fiant: siquidem digestio fit in quiete: & motus specialiter fortis impedit digestionem. Et vniuersaliter dico quod corporibus valde repletis: siue sit repletio ex humoribus laudabilibus vel nociuis: non competit exercitium. Nam exercitium non est sufficiens ad euacuandum talium corporum plenitudinem. Vnde solum humores commouet eos et ebulire facit ex quo periculum


p.154

est febres et apostemata et opilationes que ad hoc sequuntur in corporibus generari. Talia igitur corpora antequam exercitentur: specialiter forti exercitio: competit fleubothomari et farmacari secundum exigentiam humorum peccantium. Amplius quia per exercitium expelluntur superfluitates tertie digestionis que celebratur in membris: et sic poros expurgat: et superfluitates existentes in eis euacuat: melius est ante cibaria suscipienda exercitium inchoare: sic quidem quod prior cibus iam sit in stomacho: epathe: et venis perfecte digestus: et iam appropinquat tempus suscipiendi alium cibum. Vnde diligenter notandum quod non puto quod exercitium sit necessarium propter expultionem superfluitatum immediate suscepti cibi in stomaco & venis iam elaborati. Nam talis cibus adhuc non est digestus in membris: & per consequens adhuc non instat tempus expulsionum superfluitatum tertie digestionis: sed puto quod necessarium est propter expulsionem superfluitatum cibi suscepti ante hunc. Vnde dico quod exercitium serotinum quod fit ante cenam non est propter expulsionem superfluitatum cibi suscepti in prandio eiusdem diei: sed cibi suscepti in cena diei precedentis. Vel oportet dicere quod omnes digestiones essent complete: et perfecte cibi immediate sumpti antequam inchoaretur exercitium. Quod videtur mirabile: ex eo quod corpus remaneret sine

p.155

cibo plus quam oporteret: et in corpore colera multiplicaretur: & corpus consumeretur. Sed in isto est materia considerandi. Hoc est igitur verum tempus inchoandi exercitium. Quod si exercites ante humoribus: indigestis: replebis corporis particulas: et si post coleram in corpore generabis ampliorem. Huius autem temporis cognitio est vrinarum color. Nam aquosus quidem indigestionem significat: seu denotat: et quod adhuc non instat tempus: exercitii inchoandi. Rubeus vero et coloratus similiter & sanguineus: ex multo tempore digestionem fuisse factam: significat et tempus exercitandi21 seu actualiter agendi precessisse. Sed color temperatus: puta rubeus temperate non igneus: significat secundam digestionem fore factam de propinquo: et non de remoto & tunc est tempus inchoandi exercitium: seu actualem operationem circa illud. Purgande sunt tamen prius superfluitates: que sunt in intestinis & in vesica: alias enim aliquid ex his ad venas corporis: trahetur propter fortitudinem caliditatis resoluentis in exercitiis. Sciendum preter ea quod illi qui studiosius & subtilius locuti sunt de exercitio docuerunt corpora per fricationem conuenientem ad exercitia preparari: & specialiter cum quis intendit ad exercitium fortius. Si enim quis ad fortiores venerit motus antequam molliat totum corpus: & superfluitates

p.156

subtiliet: & poros dilatet que22 fiunt fricationibus moderatis et demum superinfusione olei dulcis: periculum est errumpere vasa. Periculum quoque est ne superfluitates impetu spiritus mote poros opilent. Si vero paulatim per fricationem precalefaciens: premoliat quidem solida: & presubtiliet humida: et poros dilatauerit: periculum nullum est: nec rumpi aliquam venam: nec poros obstrui eis qui exercitantur. Fricet igitur sindone totum corpus: quousque moderate calefiat. Sufficiant autem plures manuum circunductiones ad hoc vt corpus calefiat absque oppressione enormi. Etenim his fientibus apparebit rubor bene floridus bene supercurrens super totum corpus: & tunc est tempus superinfundere liquorem olei: & fricare nudis manibus fricatione media inter duriciem & molliciem: sic quod corpus non collidatur23: stringatur: vel exoluatur plus debito: sed in sui natura custodiatur. Hec autem fricatio que preparat ad exercitium | in primis debet esse in immissionibus manuum leuiter | deinde paulatim augeri et ad fortius ducere | vt comprimatur quidem caro | manifeste autem non constringatur. Hec autem fortis fricatio est quidem non multo tempore | sed semel vel bis in vno quoque membra fienda. Si enim amplius fieret corpus induraretur: & in his qui augentur augmentum impediretur.


p.157

Est autem hec fricatio fienda secundum omnem differentiam positionis: longum | latum et transuersum quantum est possibile | vt vniuersi musculorum nerui ex omni parte fricentur | et ad exercitium preparentur | poros scilicet dilatando | & solida | & spissa rarefaciendo | & rara inspisando | et mollia indurando.

[supra 3139] Quantitas autem & qualitas et modus circa exercitium in sanitatis regimine offerendus certis litteris denotari non possunt | sicut nec quantitas ciborum offerendorum. Nam secundum diuersitatem complexionum | & habitudinum | et etatum | regionum regiminum | & consuetudinum | aliter et aliter exercitium est mensurandum. Sunt enim quidem indigentes exercitio fortiori | maiori | vehementiori | & velotiori et isti sunt qui vtuntur cibo ampliori | et sunt fortium virtutum seu complexionum animalium motiuarum | habentes lacertos et nervos fortes | & iuncturas aptas siue conuenientes ad motum: & cum hoc non habent calorem naturalem24 consumptiuum nimis fortem. Talibus in quam competit exercitium maius fortius et velotius et similiter vehementius. [supra 3152] Illis autem in quibus deficiunt alique istarum conditionum enumeratorum non competit exercitium adeo forte. Verbi gratia. Ponamus quod deficiat vltima conditio et quod sit homo habens calorem fortem acutum multum consumptiuum et cum


p.158

hoc habeat omnes25 conditiones priores talis vtique non indiget exercitio adeo magno nec ita forti & similiter intelligatur in aliis conditionibus. Et si sit reperire aliquem in quo omnes conditiones deficiant & opposite reperiantur scilicet qui parum comedat et eius animales virtutes motiue sint debiles et similiter organa ad motum deputata et cum hoc habeat caliditatem26 satis consumptiuam talis vtique indiget minima exercitio. Et per extrema potes de medio27 iudicare quid sit faciendum. [supra 3170] Quantitatem igitur exercitii offerendi similiter & qualitatem sola ratione cognoscere experientia pretermissa multum dificile est. In experentia igitur consideremus quomodo se habeat exercitatus in prima die et secunda & sic deinceps. Optima enim natura mensuras omnium offerendorum manifeste adepta est. Tantum enim appetit exercitium et taliter quantum & qualiter eidem est oportunum. Et similiter intelligatur circa cibos & somnum et sic de aliis que nostris corporibus offeruntur propter regimen sanitatis. [supra 3184] Quod vtique verum est supposita bonitate morum. Nam propter maliciam consuetudinis et morum natura temperata potest appetere quid quale et quantum quod eidem non est conueniens. Sed lapsi multum mensuras exercitiorum et ciborum minime naturaliter sunt adepti. Quidam enim

p.159

appetunt plus exercitari quam oporteat et quidam minus. Sunt enim quidam naturaliter fleumatici et in quorum corporibus frigidi continentur humores et qui frigore retenti28 sunt congelati et ociosi effecti sunt. Hi enim appetunt minime moueri et exercitari sed sunt somnolenti et ad ocium naturaliter inclinati et tales exercitando non debent insequi naturalem appetitum. Sunt etiam quidam calidiores et humidiores vel naturaliter vel accidentaliter et cum hoc sunt apti ad motum ex membrorum leuitate et organorum abilitate. Hi vtique plus appetunt exercitium et in eodem plus delectantur quam oporteat eorum complexionibus. Isti ergo vt immediate dicti non debent proprium appetitum imitari in mensura exercitii. Nota diuersitatis est hec causa: quia secundum quod virtus celestis inuenit29 materiam dispositam sic operatur in illam. [supra 3207] Quantitas autem exercitii quam litteris possumus describere est quousque homo sudare incipiat et anhelitus augeri: et color30 corporis rubefieri: et membra lassari incipiunt et tumor membrorum diminui. His enim apparentibus debet cessari ab exercitio: [supra 3215] et elegi debet exercitium temperatum secundum exigentiam illius qui exercitatur: et vniforme: et equale: in quo omnia membra exercitantur: et huiusmodi est exercitium parue pile. Exercitium

p.160

enim fortius corpus nimis euacuat: et debilitatem inducit: et hoc bene manifestatur in exercitantibus forti exercitio. Exercitium autem debile euacuandum non euacuat nec potest per ipsum consumi quod dissolutum est: sed exercitium proportionatum proportionabiliter consumit et dissoluit: et substantiam membrorum augmentat & corpus impinguat: et vniuersaliter temperatum et proportionatum exercitium conseruande sanitatis est mirabilis causa. Et malicia que propter priuationem accidit exercitii manifestatur in incarceratis: quia eorum facies cacochimice fiunt: et eorum color est impurus: & omnes operationes eorum sunt lese. Et hoc non solum accidit hominibus: sed auibus cantantibus sicut volucribus in cauernis detentis.

[supra 3216] Et hec fricatio debet esse multa ad asperitatem declinans propter duas causas. Vna est vt superfluitates subcutanee emundentur que ab exercitio sunt transmisse. Et alia est vt corpus solidetur & vapores boni retineantur: vt ab his que ab extrinseco accidunt non alterentur. Et debet hec fricatio simul ac velociter fieri: immo si totum corpus simul & semel fricari posset vtilius esset vt superfluitates simul & semel exalarent.31


p.161

[supra 3235] Modi exercitiorum sunt valde multi: quos hic omnes enumerare non oportet. Solum autem hic dicemus generales modos exercitiorum: et eorum exempla ponemus ex quibus poterunt speciales modi sufficienter intelligi. Dicamus igitur ex primo quod de numero exercitiorum quoddam est exercitium solum: quoddam autem exercitium et opus. Exemplum primi: vt ludus parue pile. Exemplum secundi: vt fodere: arare: et domificare. Amplius exercitiorum quoddam est vniuersale totum corpus occupans: et aliud est particulare. Exemplum primi: vt ludus parue pile: & peditare. Exemplum secundi: sicut vox est exercitium pulmonis: et stare super pedes est exercitium dorsi: et scribere est exercitium manus et texere pedum pro parte et tibiarum et sic de singulis.

Exercitium autem quod vni est forte et improportionatum: alteri est debile: et alteri proportionatum. Huius autem cognitio ab experientia dependet et ratione. [supra 3253] Si autem aliquis exercitetur alio modo quam exercitio parue pile: puta peditando | equitando | vel nauigando | semper est laborandum quod omnia membra corporis exercitentur: siquidem in quolibet membro est superfluitas tertie digestionis: que per exercitium solet euacuari. Quia si quis exercitatur peditando: bonum est interdum inclinari: et lapides manibus leuare: & interdum proiicere:


p.162

et interdum caput eleuare versus posteriora: et retro respicere. Et interdum membra extendere et anhelitum continere: et musculos ventris aliquantulum extendere. Nam anhelitum retinendo confortatur naturalis calor: & pori aperiuntur: et per eosdem superfluitates expelluntur. Debet autem anhelitus retentio esse cum extensione musculorum pectoris: sed extensio musculorum ventris debet esse parua. Nam per hanc extensionem superfluitates pectoris et pulmonis ad membra nutritiua expelluntur: et per extensionem musculorum ventris superfluitates vlterius inferius expelluntur. Sed habentes debile dyafragma caueant a constrictione anhelitus: ne superfluitates ad cerebrum mittantur vt bene apparet in his qui multum laborant in sufflando instrumenta tubarum: in quibus vene inflantur in facie: et eorum facies rubedinem adipiscuntur.

[supra 3277] Amplius quoddam exercitium est magnum: quoddam paruum: quoddam mediocre. Exemplum primi: vt ambulare longam viam: vel luctari longo tempore. Exemplum secundi: vt luctari breui tempore: vel ambulare paruam viam et breuem. Exemplum tertii vt ambulare mediocrem viam: vel luctari tempore mediocri. Exercitium magnum est causa maciei. Mediocre causa est augmentationis temperate in carne et calore naturali: sed exercitium paruum aliquantulum calefacit. Amplius exercitiorum aliud est


p.163

velox: aliud tardum aliud mediocre. Exemplum primi: quando aliquis currit velociter. Exemplum secundi: quando aliquis mouetur lente. Exemplum tertii: quando aliquis mouetur mediocriter. Exercitium velox primo calefacit & postea corpora inspissat et indurat: sed tardum corpora remollit et poros aperit: mediocre vero corpora in sua natura conseruat. [supra 3295] Amplius quodam est exercitium forte aliud debile aliud mediocre. Forte dicitur dupliciter. Vno modo ex eo quod motus velox coniungitur magnitudini. Verbi gratia. Si quis currit longam viam velocissimo cursu tale vtique dicitur exercitium forte. Et ex hoc patet quid est debile & mediocre. Et etiam patet ex his que sit operatio exercitii fortis isto modo sumpti et debilis: et mediocris. Alio modo dicitur exercitium forte ex resistentia passi: et in tali exercitio non cadit velox et tardum. Verbi gratia. Eleuatio magni oneris et similiter luctari cum forti bene resistenti: et vniuersaliter operari circa materiam quamplurimum resistentem et non bene obedientem est exercitium forte. Non quia in eo coniungatur velocitas magnitudini: sed ex resistentia materie. Et ex hoc patet quid est exercitium debile et mediocre. Nam quando materia non resistit est debile: & quando mediocriter resistit est mediocre. Et operationes istorum exercitiorum patent ex dictis sufficienter. [supra 3313]

p.164

Et postquam aliquis per modum supradictum sufficienter exercitatus fricatio fieri debet.

Et bonum est quod hec fricatio fiat cum oleo dulci. Et sic patet quod fricatio fienda est ante exercitium & post: ad diuersas intentiones. Vnde fricatio ante exercitium debet esse mollis & lenta vt duriciem non operetur. Sed illa que fit post debet esse multa & ad asperitatem declinans. Hec breuia sufficiant.