Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

p.139

chapter 1

Capitulum primum: De regulis sumptis ex parte elementorum nostro corpori occurrentium ab extra

[supra 2717] Non debet esse terra cuius habitatio eligitur lutosa nec scenosa1 | nec fetens | nec limosa | nec super quam virtus metalli sit superans | nec sulphurea | nec aluminosa | nec in qua sint vel fuerint mortuorum cadauera: nec malis herbis aut arboribus fecundata sed bonis | puta vineis | salicibus herbore pini | & similibus amicabilibus nostris corporibus. Sunt enim que dam plante que multum inimicantur nobis: sicut experientia docet de arbore nucum et de aliis multis arboribus: vt persico & populo arbore sambuco et ficu. Terre igitur fecundate his arboribus non sunt bone habitationis. [supra 2733] Et similiter intelligatur de herbis. Sunt enim quedam venenose herbe | quibus terra fecundata non est conueniens habitationi


p.140

| vt est elleborus | esula solatrum mortale | et similia.2 Et per oppositum fecundata bonis herbis [supra 2740] et odoriferis est conueniens habitationi nostre. Amplius non debet esse terra cauernosa inter [supra 2782] montes inclusa | nec nimis montuosa. Et terra melioris habitationis debet esse discooperta & ab oriente & a septentrione. Nam illi duo venti sunt magis purificantes aerem illius habitationis. Vnde et in mansionibus bonum est fenestras esse septentrionales et orientales | non meridionales nec occidentales. Et hoc verum est regulariter sed interdum contingit per accidens ventum septentrionalem esse deteriorem meridionali. Possible enim est quod ventus transeat per aliquam partem septentrionis niuibus occupatam vel adustam | vel minerosam | vel lutosam | vel corruptam aliquo modorum corruptionis supradictorum | et sic ventus septentrionalis erit impurior et minis eligibilis. Et similiter intelligitur de parte orientis. Bonum est igitur interdum per accidens fenestras habitabilis terre seu spiracula esse a parte meridiei vel occidentis: quamuis [supra 2802] regulariter contrarium sit eligibile. Vicinitas quoque aquarum dulcium currentium multarum et mundarum: que in hyeme cito infrigidantur: et in estate cito calefiunt. Et similiter pratorum viridium non vmbratorum multis arboribus: est res conueniens habitationi et adiutorium prebens.


p.141

[supra 2807] Propinquitas autem marium facit terram habitabilem esse multe humiditatis: vnde talis terra est multum reumatica. Sed in partibus septentrionalibus talis propinquitas est habitationi conuenientior. Nam ex hoc terra fit temperata in actiuis qualitatibus. Nisi enim esset maris propinquitas: nimis declinaret ad frigus propter solis distantiam a capitibus eorum nec esset magnus lapsus in humido: eo quod illa terra declinat ad siccum plus aliis terris habitabilibus. Vnde ex marium propinquitate non est tantus excessus in humido sicut in partibus meridiei. Vnde maris propinquitas in partibus meridiei est minus habitationi conueniens. Nam ex hoc terra calidior efficitur et humidior quam oportet: et disponens corpora ad egritudines putridas. [supra 2821] Similiter propinquitas maris ex parte orientis terram habitabilem humidiorem facit quam ex parte occidentis: et ideo magis est vituperabilis in sanitatis regimine quam in partibus occidentis. In partibus enim occidentis est tanta humiditas in aere continente ex maris vicinitate: sicut bene scitur ex principiis naturalis philosophie. Et similiter in partibus orientalibus et occidentalibus eorum qui non sunt nimis septentrionales: vituperabilis est marium propinquitas. Et propinquitas ad aquas dulces claras currentes: que in estate cito calefiunt: et in hyeme cito infrigidantur: est eligibilior.


p.142

DE AQUA

[supra 2822] Et non solum cadit electio in terra habitabili: sed in aqua potabili: qua pluribus modis vtimur in regimine sanitatis | puta bibendo | balneando | et in eadem cibaria decoquendo. Debemus igitur primo considerare quod aque origo sit in terra laudabili: non fetida nec minerali. Amplius considerandum est quod non sint aque stantes: cuiusmodi sunt lacuales | puteales | stagnales | sed fontales et currentes per terram arenosam: vel lutosam luto libero | non fetido | non corrupto. Et sint currentes ad orientem vel septentrionem | et proprie ad oriens estiuum. Aque autem currentes ad meridiem et occidentem male sunt. Etiam aque eligibiliores sunt: cum multum distant a principio originis. Et debent esse soli et ventis discooperte. Et debent esse sapore quasi dulces: ex quibus vinum parum tolerat que cito calefiunt et infrigidantur | leues | clare | et subtiles | in quibus post moram parum vel nichil residet. Notandum etiam quod pondus est ex iuuantibus experimentis ad cognoscendum aque bonitatem. Aqua enim que est leuior: vt in pluribus est melior. Et scitur vt si in aquis duo panni eiusdem ponderis madefacti et post siccati fuerint: et deinde ponderentur: quia aqua cuius pannus leuior erit melior. [supra 2856] Quod si forsan non possumus inuenire aquas leues |


p.143

subtiles | et claras | sed sint turpide & grosse: decoctio et sublimatio eas subtiliat et rectificat. Nam grossities aque propter frigus inspissans: vel propter admixtionem partium terrestrium sub aqua propter earum subtilitatem et aque spissitudinem descendere non valentium ex decoctione corrigitur: ex eo quod per decoctionem et sublimationem aqua subtiliatur: et rarefit per frigoris ammouitionem3 | et partes terre que primitus ab aqua descendere non poterant propter aque spissitudinem et earum paruitatem | propter quam erant impotentes siue potentia eorum non erat tantum extensa aquam scindere seu superare propter eius nimiam spissitudinem seu grossitiem et earum paruitatem que ab eis aufferri non poterat cum virtus talium illam excedere non possit | in aliquo gradu potentie | et ad fundum descendere | per aque decoctionem ad descensum habilitantur ex eo quod aqua fit rarior & ad scindendum aptior. [supra 2868] In aqua igitur pura non habet locum decoctio seu sublimatio: siquidem sit pura in substantia per priuationem admixtionis partium terrestrium: & in qualitate per priuationem frigoris inspissantis. Sunt autem stolidi medicorum qui dicunt aquam per decoctionem ingrossari: ex eo quod subtile resoluitur & euaporat: & residuum ingrossatur. Vnde apparet quod aque pluuiales subtiliores sunt: non pluuialibus.


p.144

Et sic quod remanet post decoctioncm erit grossius. Nos igitur dicimus quod vel ipsi supponunt aque puritatem in substantia & qualitate: & sic oportet quod homogeneum sit illud quod resoluitur ei quod remanet: cum tota aqua fuerit homogenea ante decoctionem. Quia autem vna pars euaporet & alia remaneat: contingit ex hoc quod vna pars aque est ab igne vel sole magis passa quam alia. Et causa quare vna pars magis passa est ab igne vel sole est propinquitas ad agens. Et sic patet quod eorum argumentatio non habet locum in aqua pura & homogenea. Vnde puto quod aqua pluuialis si eleuaretur ab aqua pura & homogenea: non esset subtilior quam aqua a qua eleuatur quantum est de per se. Vnde bene verum est quando dicitur quod tempore euaporationis est subtilior seu acutior eo quod subtiliata est a calido: sed postquam infrigidata & inspissata est: est eque subtilis: & forte minus subtilis: eo quod magis patitur a frigido propter subtilitatem accidentalem quam acquisiuit a calido eleuante. Sed nota quod aque pluuiales regulariter sunt subtiliores ex eo quod non eleuantur ab aquis puris: sed propter earum subtilitatem sunt putrefactibiles magis. Vnde si dubitamus de earum putrefactione: laudo quod decocamus eas. Nam decoctio obuiat putrefactioni. Si autem ipsi arguant de aqua non pura siue maculata in substantia per


p.145

admixtionem partium terrestrium: sic quod4 non valet eorum argumentatio: eo quod partes terrestres post decoctionem non remanent cum aqua: sed descendunt. Et si remanerent vtique esset substantia eius grossior quam ante: ex eo quod minus esset de aqua quam ante: & partes terrestres non essent diminute. Vnde si ex partibus terrestribus & aqueis fieret vnum mixtum indissolubile per decoctionem: sicut patet in vino & in multis aliis liquoribus qui liquores per decoctionem inspissantur vtique aqua per decoctionem. Sed non ita accidit aque quia talium partium terrestrium admixtio per decoctionem descendit per modum supperius dictum. Plus igitur facit decoctio ad aque subtilitatem per descensum partium terrestrium quam possit facere ad grossitiem per subtilis euaporationem. Et si eorum argumentatio sit in aqua inspissata a frigore in qua non fit admixtio partium terrestrium patet quod argumentatio non procedit. Nam quod resoluitur homogenenum est ei quod remanet post euaporationem: nisi quod subtiliatum est per frigoris ammouitionem5. Amplius sciendum [supra 2891] quod admixtio aceti cum aqua rectificat ipsius grossitiem. Amplius scias quod fortis aque commotio de vase in vas: & deinde proiectio lapillorum paruorum in eandem aquam6 ab alto cadentium:

p.146

aquam grossam rectificant & subtiliant. Amplius scias quod aqua vehementer frigida: cuiusmodi est aqua glaciei & niuium complexionibus temperatis non est conueniens: sed debet esse aqua infrigiditatis fortitudine temperata. Aquas enim vehementer frigidas aut vehementer infrigidatas: non tolerat nisi vehementer sanguineus. Et si forsan non illico nocumentum fecerit cum quis [supra 2891] magis processerit nocumentum facit. Scias quod bibere aquam ieiuno stomacho et post exercitium & balneum & in ebriis crapulatis: & in siti mendosa & cum natura circa nutriens laborat in digerendo vehementer nociuum est. Et si multa necessitas fuerit bibere eam: oportebit vt prius temperetur: & cum eadem sepe os abluatur. Et si hoc non sufficit cum vase bibat stricti orificii & hoc quidem ebrio confert & stomacho ieiuno. Et si forsan aliquis ieiunus post exercitium a potu abstinere non potest bibat vinum cum aqua calida temperatum. Amplius sitim habens mendosam: aquam gurgitando non bibat sed paulatim suggendo. Et siti quidem mendosa impeditus: scire debet quod superdormire & sitim tolerare ipsam sedat: ex eo quod humor eam faciens7 digeritur & corrigitur: sed cum digestio impeditur propter potum: redibit sitis mendosa. Nam humor sitim faciens non corrigitur nec digeritur.

Amplius scias quod bibere multam aquam frigidam non


p.147

competit in regimine sanitatis: quod si forsan sit necessarium: sit post sufficientem comestionem. Aqua tepida nauseam facit: sed calida stomachum debilitat: sed raro sumpta stomachum lauat & ventrem laxat. Amplius scias quod aqua frigida confortat omnes virtutes in suis operationibus: quando sumitur cum equalitate scilicet digestiuam: attractiuam: retentiuam:8 & expulsiuam. Et confert habentibus raritatem & cursum: quicunque cursus sit: & ex quocunque membro: sed nocet neruis et habentibus opilationes & apostemata. Amplius scias quod aque ferree confortant omnia viscera et addunt in coitum. Vnde conferunt spleneticis epaticis: & stomach[ic]is et vniuersaliter habentibus viscera debilia. [supra 294]

DE AERE

[supra 295] Amplius cadit electio in aere nos circundante sicut & in aqua et in habitabili terra. Aer enim est necessarius in regimine sanitatis dupliciter. Primo quidem propter refrigerationem spirituum et caloris innati. Secundo propter expulsionem fumosarum superfluitatum obnubilantium spiritum et calorem innatum. Sicut enim in exterioribus nos videmus quod ignis sine euentatione aeris suffocatur et extinguitur: sic etiam ymaginari debemus quod spiritus & calor innatus indiget


p.148

aere ipsum nutriente | conseruante | & obtemperante. Obtemperatio igitur caloris innati fit per aeris attractionem: et eius depuratio9 fit per aeris expulsionem. Primum quidem fit per motum attractionis: qui dyastoles nominatur: & secundum per motum expulsionis qui sistoles dicitur a sapientibus. [supra 2972] Si igitur aer attractus sit fetidus & impurus: corrumpitur calor & spiritus innatus. Multum igitur debet medicus sollicitari circa aerem in sanitatis regimine. Aer igitur debet esse bone substantie: cui non admiscetur aliquid vt vaporibus nec fumositas extranea. Non enim debet esse aer turbidus | nec nebulosus | nec malis vaporibus admixtus. Hic enim aer humores conturbat: & animam contristat. Et debet esse discoopertus celo: & non inter parietes & tecta constrictus. Et vt sit ad vnum dicere: omnino euitari debet aer qui sit inclusus non euentatus. Vnde verum est quod tempore epydimie in quo accidit aeris putrefactio: communis est eligendus aer inclusus. Vnde tempore illo bonum est inhabitare solaria: sed aliter aer discoopertus melior existit. Considerandum est quod cum aere non misceatur vapores lacuum & profunditatum aquam putridam continentium & terrarum que non sunt libere sed laxe | de quibus supra dictum est. Et vniuersaliter locorum vbi nascuntur olera qualia sunt caules: & eruca & similia &

p.149

arbores viscose male: cuiusmodi sunt ficus & nuces. Aer enim cui tales permiscentur vapores est euitandus in regimine sanitatis. Amplius eligendus est aer in quo sufflent boni venti: & ex terra alta vel equali. [supra 2997] Amplius multum debemus sollicitari quod aer non excedat in aliqua primarum qualitatum: quod si forsan contigerit obtemperetur per artem quantum possible est. Amplius aer ex parte sue complexionis diuersificatur quoniam si calidus fuerit dissoluit virtutem10 et corpus laxat. Sed si caliditas fuerit temperata trahit sanguinem ad exterius11. Vnde colorem rubificat: & si multum calidus fuerit aer citrinat colorem multum sudare facit: diminuat vrinam: digestionem debilitat. Aer frigidus est contrarius: ventrem constringit: digestionem fortificat: vrinam efficit multam: sudorem diminuit et egestionem. Aer humidus cutem lenit: & corpus humectat12. Siccus cutem desiccat & corpus denigrat. Nota quod Saturnus est prima [supra 3013] stella erratica & gratia sue influentie dat anime virtutem13 discernendi et ratiocinandi & dicitur Saturnus quasi satur in aruis per contrarium. Vnde cum sit frigidissimus ea siccus influit caristiam ipso regnante Iupiter. Sed influit magnanimitatem. Vnde Iupiter fuit quidam vir

p.150

qui expulsit patrem suum a regno suo et dicitur quasi iuuans patrem per contrarium14 et illud attributum est vni planeti qui magnanimus est per influentiam ita quod puer natus eo regante sit magnanimus15 propter constellationes elementorum.

DE IGNE

[supra 3014] Amplius cadit electio in igne quo plurimis vtimur modis in sanitatis regimine nos: puta calefaciendo & cibaria decoquendo. Multum igitur considerare debemus in sanitatis regimine ex qua materia sit ignis quo vtimur. Non enim debet sapere naturam aliquorum venenorum aut metallorum nec debet esse materia ex terra fetida corrupta | nec limosa | nec scenosa16. Nec materia debet esse putrida vel corrupta | nec debet esse materia male qualitatis vel complexionis. Vnde debent euitari ligna ex arboribus male complexionis [supra 3025] vt ficus | nuces | & sambucus & similes. Et similiter omnia ligna crescentia in terra corrupta: & ligna ex antiquitate corrupta. Et euitari debent carbones marini. Nam ignis talium carbonum facit cadere in pessimas egritudines


p.151

sapit enim naturam veneni. Et similiter euitandus est ignis ex carbonibus lignorum quibus homines communiter vtuntur: ex eo quod mala qualitas lignorum ex quibus fiunt predicti carbones que cum fumo exalare debuisset per violentiam remansit in eisdem inclusa que postea cum incenduntur sine flamma ad actum reducitur: & corporibus nostris infert notabile nocumentum. Vnde multum cauere debent magni domini quibus est cura de sanitatis custodia quod eorum cibaria talibus carbonibus non decoquantur: & vniuersaliter quod eorum calor non appropinquet suis corporibus. Ignem autem arborum siccarum & [supra 3026] terre libere satis approbo & ignem lignorum laudabilium non viridium & vniuersaliter ignem lignorum perhibentium flammam claram et sine fumo. Ignem autem inclusum non euentatum vitupero. Item laudo quod ignis appropinquet nostris corporibus per medium & non immediate: quia nimis corpora nostra desiccaret. Item magis laudo ignem a parte posteriori quam anteriori. Item laudo quod aliquis immediate post cibum multum non calefaciat se. Nam ex hoc debilitatur digestio. Item vitupero ignem stupharum: quia calor est inclusus non euentatus.


p.152