Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 6

De regulis sumptis a diuersitate memebrorum

Tota regio corporis humani in quattuor partibus a sapientibus est diuisa: quarum prima est regio virtutum animalium: puta cerebrum et membra adiacentia. Secunda est regio virtutis vitalis: vt puta cor et pulmo179. Tertia est virtutis naturalis: puta stomachus splen: epar et intestina. Quarta est virtutis generatiue: puta testiculi et membrum virile in viris: et matrix & collum matricis180 in mulieribus. supra 1425 Et quia hec membra sunt diuersarum complexionum: compositionum et operationum vtique indigent diuerso regimine. Et incipiemus primo a capite et dicemus de conseruatione cutis capitis et capillorum in ea situatorum: deinde dicemus de cerebro et aliis membris sibi adiacentibus: deinde de nutritiuis et vltimo de generatiuis.


p.168

Et vlterius nos addemus regimen membrorum exteriorum totius corporis et cutis: omnium musculorum siue totius corporis preterquam capitis de qua primitus faciemus mentionem.

De conseruatione cutis capitis et capillorum

supra 1430 Quod cutem capitis ab vlcere et scabie preseruat est si cum balneari volueris primum ipsum cum melle inunxeris: et idem facit sapo precipue in hyeme181 si eam predicto modo vnxeris. Nec aliquo modo lotio capitis est negligenda quin fiat ad minus bis in mense vel in duobus mensibus ter: deinde effunde aquam mediocriter calidam super caput: et pluries antequam a vapore calido balnei calefiat. Et hoc est quod quidam sapiens cuidam regi precepit. Cum balneari volueris primo infunde septies aquam calidam super tuum caput et sic dolorem capitis non timebis: Pectines qualibet die caput ex182 pectine eburneo: & sepe: quoniam poros aperit & vapores ad superiora euaporare facit. Et si capilli debiles fuerint & exiles lauentur cum lixiuio ex cineribus oliuarum facto183 et sit lixiuium ex aqua decoctionis capillorum veneris: supra 1444 & edere arboree & terrestris. Amplius


p.169

fricare radices capillorum cum oleo anetino masticino et oliuarum eos multiplicat & conseruat et caniciem retardat184. Amplius puluis lazuli mirabilem habet proprietatem in conseruando palpebrarum pilos. Amplius185 decoctio bletarum in vino conseruat pilos barbe: & specialiter si lotio fiat post rasuram immo lotio ex vino simplici aliquid valet186. Amplius frequens barbe ablutio cum aqua frigida eius caniciem retardat et prohibet depilationem. Et in hoc omnes antiqui concordati sunt: quod mirabolani kebuli conditi caniciem retardant & capillorum colorem et specialiter nigrum conseruant187: & hoc plurimum expertum est.

De cerebro

supra 1459 Sanitas cerebri conseruatur cum fumigationibus & odoramentis specierum aromaticarum: cuiusmodi sunt lignum aloes & ambra et herbe odorifere: puta maiorana: balsamita: balsamum: viola sarracenica188 et similia. Hec enim cerebrum confortant & reuma prohibent et dolorem emigraneum curant: et hec specialiter competunt in hyeme: sed189 in estate fiant suffumigationes ex odoriferis: rebus frigidis: puta ex rosis sandalis &


p.170

similibus. Et in via cibi competunt pulli & agni iuuenes decocti modica aqua. Conseruant enim cerebri sanitatem & augent ipsius virtutem. Et sicut dicit Aristoteles comedere paruos pullos augmentat et confortat cerebrum: & eius sensus conseruat: sed comedere grossos pullos siue gallos confortat cerebrum et acuit visum et precipue cerebrum gallorum veterum siue turturum mirabiliter acuit intellectum. supra 1475 Preterea suffumigetur caput super fumum aque decoctionis camomille: sticados et mentastri. Amplius sternutationes in ieiuno facte cerebrum purgant190 et hebetudinem sensuum remouent. Nam vt dicit magnus Auemzoar sternutationes deopilant cerebrum et ingrossant collum mundificant faciem: confortant sensus: caniciem retardant: et dissolunt fumositates inclusas in cerebro. Non est ergo sternutatio negligenda. In hyeme prouocetur a calidis: et in estate a frigidis vel temperatis. Potest etiam sternutatio prouocari aspectu191 radiorum solis. De rebus maxime conferentibus cerebro sunt: thus: achorus: spica: sticados: maiorana: mirabolani: & specialiter kebuli et similia multa que in aureolis192 medicinarum facile est inuenire. Quod autem maxime nocet cerebro est indigestio et digestionis corruptio. Hec enim

p.171

radix est omnium egritudinum. Que autem plus intellectum purificant: sunt gaudium cordis: leticia et tranquilitas: Dicit autem quidam sapiens quod gaudium et leticia deseruiunt intellectui.

De oculis

Sanitas oculorum conseruatur si quis abstineat a cena nocturna et ne statim dormiat stomacho pleno. Consequenter vti puluere cuius recepta sequitur193. Recipe seminis feniculi partem vnam eufrasie minoris partem semis maiorane: sileris montani an. partem vnam: zuccari albi partem vnam et semis194 fiat puluis. Vsus istius pulueris omnibus modis visum conseruat et confortat. Amplius suffumigare oculos supra fumum aque calide decoctionis feniculi oculos mundificat a viscositate grossa. Et potest illa decoctio fieri ex vino albo et aqua: et potest addi in illa decoctione eufrasia: ruta verbena: & celidonia: et hoc multum sepe per195 me expertum est. supra 1499 Aspectus viridium visum confortat: et inter album et nigmm coloratum: ita quod sit color ad membrum196 declinans: quanto enim color magis a medio distat tanto magis debilitat siue minus confortat visum. Amplius si intueatur aqua frigida in pelui coloris viridis: et in eadem


p.172

oculi submergantur continue paruo temporis interuallo organum oculorum fortificat. Et conseruat ipsis existentibus sub latitudine sanitatis. Non loquimur enim in hoc opere de regimine egrorum sed sanorum. Vsus turturum et auium paruarum visum confortat: & similiter feniculus quousque modo sumatur. Vtamur ergo crudo et cocto. Nihil adeo visui nocet sicut somnus cum stomachi repletione: & specialiter diurnus. Et idem intelligatur de coitu. Amplius omnia genera acrimonium: sicut allea: cepe: & similia visum debilitant. Et similiter nasturcium: lactuca: acetum: caules: et omnia vaporosa: & specialiter sero visum debilitant et offuscant. Et veri similiter suspecti de oculorum infirmate seu debilitate. abstineant a salsis: vaporosis: acetosis: acutis pungitiuis. Caueant etiam a frigore: puluere: & fumo: & specialiter carbonum precipue marinorum & metallorum et argenti viui. Et similiter a vento. Et oportet vt minoretur aspectus in litteris minutis nisi interdum ad exercitium oculorum. supra 1520 Amplius fletus vomitus balneum nocent oculis. Napi siue rape mirabilem habent proprietatem in confortando visum. Amplius vsus mirabolanorum conditorum summe visum conseruat et fortificat. Super omnia procuretur lenitio ventris. Hec enim maxime visum confortat et conseruat.

p.173

De lenitione ventris inferius apparebit in capitulo de farmacia siue ventris lenitione. Quod purissime visum conseruat et oculos corroborat et a grossa viscositate mundificat est linire palpebras oculorum cum licio distemperato cum aqua feniculi.

De auribus

supra 1529 Dicunt quidam quod acetum forte tepidum guttatim in ieiuno auribus instillatum plus ceteris medicaminibus auditui confert: quia auditus instrumentum confortat et prohibet fluxum reumatis ne ad ipsum de cerebro descendat. Et si sit in ipso aceto succus menthe et demum auribus instilletur tunc erit in operatione sua: tunc enim optime meatum mundificat aurium a superfluitatibus grossis ipsum opilantibus que interdum auditum grauant. Et in auribus diuersas egritudines generant. Amplius oleum amigdalarum amararum et nucleorum persicorum197 auribus instillatum tepidum meatus aperit et confortat. Summopere cauendum est ab omni tumultu omnique strepitu molendini vel aquarum ab alto cadentium: quoniam adeo auditum ledunt vt vix vox socii possit audiri: Et dicunt medici quod illud quod pre ceteris auditum conseruat et preseruat est suffumigare aurem supra fumum


p.174

aque calide: et si in ipsa bulierit absinthium vel pulegium vtile erit. Cauendum est preterea ne quis balneetur in aqua lutosa et immunda ne aures ingrediens immundet et opilet.

De odoratu

supra 1550 Quod sanitatem odoratus conseruat est mundificare nares studiose a grossa viscositate vt in ipsis nihil de ipsa maneat. Nam hec manens in naribus fetorem generat et olfactum corrumpit. Caueat quis ab omni fetore et maxime in augustis et profundis habitaculis opacum et corruptum aerem habentibus in quibus sol intrare non potest vt ipsos vapores corruptos consumere possit et aerem ab ipsis mundificare. Nam ex corruptione aeris corrumpuntur spiritus animales. Et assuetus fetore adeo leditur quod in fetoris absentia olfactus assueto fetore corruptus fetorem sentire non cessat. Ideoque odorem rerum redolentium ex assuefactione mala non potest sentire. Nam necesse est quod assuefaciat odorare redolentia: et specialiter per suffumigationem rerum redolentium et aromaticarum: puta ligni aloes ambre et boni cinamomi et odoret specialiter mustum ad conseruandum spiritum animalem.198


p.175

De ore

supra 1567 Os sanum conseruabitur si ante comestionem et post cum aqua calida abluatur: hoc enim mundificat & humiditates gingiuarum a capite descendentes aufert199 et desiccat. Et dixerunt quidam sapientum quod dentrifricium factum cum puluere gariofilorum200 nucis muscate et spice nardi qualibet die in ieiuno fetorem oris remouet. Si dissoluatur aliquantulum masticis in oleo rosato: et inungatur pallatum confortat &201 conseruat ipsum. Caput leporis combustum puluerisatum valet contra cancrum gingiuarum et palati.

De lingua

supra 1575 Lingue sanitas conseruatur cum ablutione facta in ieiunio et cum mellis fricatione et zinziberis puluere. Hec enim linguam attenuant et eius grauitatem remouent. Amplius aues parue in assatura vel pastillatura vel frixatura valent in grauedine lingue. Nuces lingue inimicantur vnde ab eis est abstinendum in sanitatis lingue conseruatione. Caules competunt in lingue grauedine comesti et masticati: vnde infantum accelerant locutionem et ambulationem. Confortant enim musculos et articulos. Amplius tenere in ore species aromaticas et specialiter in ieiuno: puta


p.176

gariofilos202: cubebas linguam a grauedine liberat et ad loquendum facilitatem dat et eius sanitatem conseruat. Hec sufficiant de regimine sanitatis totius capitis.

De mery et canna pulmonis

supra 1591 Consequenter dicamus de regimine sanitatis mery et canne pulmonis. Dicamus ergo quod mery et canna pulmonis conseruantur cum potu brodii pinguium gallinarum et carnium semiannualis agni cum dulcibus rebus coctarum et specialiter cum liquiricia. Et si cum predictis carnibus caulium summitates decoquantur erit laudabilis potus. Potus vini dulcis valet ad idem. Ossa mollia castratorum iuuenum multum competunt in conseruatione mery et canne pulmonis leniendo: confortando: mollificando et meatus pectoris elargando. Non comedat quis ossa paruarum auium: pullorum pardicum: piscium spinosorum et similium. Non comedat carnes grossas que vix digeri possunt. Abstineat a salsis acetosis et oleo aquatico203. Nam hec omnia ledunt cannam et mery. Amplius oua mollia competunt in conseruatione dictarum partium. Amplius liquiricia comesta et eius decoctio gargarisata et potata valent ad idem. Qui patitur casum vuule seu elongationem precauere


p.177

debet a vomitu et specialiter in ieiuno. Amplius qui desiderat conseruationem dictorum membrorum caueat a potibus frigidis actuali frigiditate: et specialiter aque frigide. Ex hoc enim potu habentes talia membra debilia incurrere possunt spasmum mery et per consequens mortem ex defectu alimenti attracti. Nam mery mortificatum a frigido potu nequit esse medium attrahendi sine transgluciendi. Hoc enim modo Galie. vnum ex infirmis sinochum vel causionem patientem ex potu aque frigide morti tradidit: quia204 ipse non preuidit eius meri debilitatem et complexionis eius frigiditatem.

De pulmone

supra 1616 De conseruantibus et confortantibus pulmonem sciendum quod cicera in alba zuccara fracta mundata a cortice exteriori decocta cum lacte caprino vel cum butyro recenti pulmonem nutriunt et confortant. Ad idem valent pinee205 et amigdale specialiter amare a cortice exteriori mundate. Amplius lac caprinum stomacho ieiuno ad idem valet. Et similiter canna mellis et passule enucleate stomacho ieiuno. Salsa acetosa pungitiua acuta contrariantur pulmoni. Mirra sub


p.178

lingua retenta pulmonem confortat si illud quod ex ea liquefit paulatiue traiiciatur. Amplius succus caulium clarificatus cum melle transglutitus pulmonem confortat et conseruat: et vocem clarificat. Amplius pinee: amigdale liquiricia multum mundata iuuant pulmonem et eius cannales et pectus. Amplius vinum nouum dulce coctum: et per decoctionem a subiecta grossa deputatum plus ceteris prodest pulmoni et eius cannalibus: et superiori canne ante cibum sumptum et post cibum. Pulmo vulpis mirabilem habet proprietateni in pulmonis hominis conseruatione et confortatione. Ad idem valent cancri fluuiales et ostree terrestres et limatie sunt optime secundum quod declaraui in quodam tractatu quem composui de emoptoica passione & ptisi: si quis videre voluerit videat quia volo me breuiter expedire.

De corde

supra 1640 Consequenter dicamus de cordis preseruatione et confortatione. Et est sciendum quod summopere fugienda sunt ad iram prouocantia et angustiam: quia sicut testatur sapiens quidam cor duos habet nociuos hostes scilicet desperationem et tristiciam. Ex desperatione206 prouenit torpor et pigricia. Ex tristicia vero senectutis festinatio.


p.179

hec ergo duo genera multum cordi nocent: sed tristicie nocumentum maius est: quia naturalem calorem extinguit et spiritum profundat et compositionem cordis dissoluit et tandem interficit. Habens ergo iram et tristiciam eas a corde suo expellat et leticie: gaudio: paci: exercitio delectabili et venationi cum auibus venatorum intendat. Nam hec gaudium leticiam et audaciam generant et animum confortant. Vti cibis subtilibus puta carnibus pullorum: columbarum: gallinarum: pardicum: turturum: agnorum: capreolorum: et ceteris cibis subtilem sanguinem generantibus conuenit in cordis conseruatione. Amplius euitandus est aer fetidus nebulosus impurus. supra 1660 Non enim potest spiritus vitalis conseruari nisi cum attractione boni aeris et boni odoris: et ex hoc etiam cor conseruatur. Vinum bonum subtile odoriferum est de maxime confortantibus cor. Nihil reperitur quod adeo confortet cor et spiritum et calorem naturalem euigilet sicut bonum vinum odoriferum vetus moderate sumptum in estate mediocriter lymphatum: vinum enim sanguinem mundificat: et eius tenebrositatem remouet precipue si cum sonis et melodiis sumatur. Multum etiam iuuat sedere in locis amenis vt viridariis et pratis scilicet vbi sunt herbe odorem delectabilem producentes. Et in orto vbi sunt cursus aquarum ab alto cadentium ad ima suauiter et sine magno strepitu.

p.180

Strepitus enim ledit animum et auditum. Et dicunt sapientes quod audire instrumenta musicalia expellit ab animo strepitum et a corde tristiciam et stuporem. Sed nota quod dilectus socius et amicus bonus et solatiosus narrationibus et instrumentorum delectationibus supplet melodiam207. Et vt sit ad vnum dicere virtus cordis conseruatur subtilibus cibis et conuenientibus: odore laudabili: tranquillitate: gaudio et dimissione eorum que tristari faciunt. Et renouatione rerum delectabilium puta vestium et similium et habitatione cum dilectis. supra 1686 Et nota quod syrupus compositus ex succo buglosse vtriusque & seta cruda summe confortat. Nam hec sumpta simplicia vel composita confortant cor. Et est notandum diligenter quod eorum que confortant cor: quedam sunt temperata vt iacinctus: aurum: argentum: bugglossa. Alia sunt calida sicut duronicum208: zedoar209: muscus: ambra et seta cruda: et ambo ben210: crocus: Et gariofili211 sunt mirabiles et lignum aloes crudum: et melissa et semen eius et cardomomum: cubebe: smaragdus et enula et mirabolani. Alia sunt frigida puta margarita: carabe: camphora: corrallus: sandali:

p.181

et rosa et spodium et lutum sigillatum. Et ex eis est coriandrum siccum et humidum sed vsum coriandri inhibeo nisi ante preparetur modo consueto quia aliter habet naturam veneni. Amplius scias quod oua gallinarum mirabiliter confortant cor: generant enim sanguinem cordi proportionabilem: vnde mirabiliter competunt in cordis seruatione et habentibus cor debile naturaliter.

De stomacho

supra 1701 Ex sanitate stomachi totius corporis sanitas noscitur dispensari. Nam stomachus se habet in animalibus sicut radix in arboribus. Sicut enim a radice venit alimentum ad totam plantam: vnde si radix non nutriatur tota planta arescit: et si nutrimentum non sit conueniens planta non diu durat: sic etiam si stomachus non nutriatur et cibus in stomacho non digeratur totum corpus arescit: et similiter si digestio corrumpatur in stomacho membra cetera non nutriuntur. Error enim notabilis factus in prima digestione non corrigitur in secunda nec in tertia: et sic alimentum est ineptum212 ad hoc vt conuertatur in nutricium213 et per consequens deficit vita. Et cum vita per alimentum consistat multum sollicitari


p.182

debemus in custodienda stomachi sanitate. Ad custodiendam igitur stomachi sanitatem iubent quidem sapientum semel in mense vomitum prouocare cum aqua calida & aliquanto aceti. Hoc enim mundificat stomacum a superfluitatibus cibi & potus et humoribus malis. supra 1723 Amplius comedere vuas passas in ieiuno cum granis suis stomacum confortat & rectificat eius malam complexionem. Absinthium et spica nardi in potu eum confortant & sanum eum conseruant. Emplastrum ex214 mastice & ligno aloes confortat stomacum & eius malam complexionem rectifiicat. Amplius potus absinthii soluit stomachi duriciem et expellit ab ipso grossos fumos. Et volens conseruare stomachum vtatur cibo facto ex auibus sicut pardicibus: turturibus iuuenibus in aqua coctis. Caueat ne comedendo aquam frigidam bibat nisi forte in fine comestionis si fuerit ea assuetus et aliter non & parum bibat ex ea. supra 1738 Amplius syrupus rosatus aromatizatus cum ligno aloes stomacho prodest et sanitatem eius conseruat. Dicit Aristoteles215 quod sumere in ieiuno drag. iii. electuarii de ligno aloes et reubarbaro confortat calorem stomachi & adiuuat digestionem: et eius orificium a fleumate mundificat: procurat appetitum et ventositatem

p.183

remouet216. Et similiter aqua rosarum cum mastice et carnibus citoniorum rectificat stomachum. Amplius inunctio stomachi ex oleo de mastice digestionem eius et complexionem rectificat. Amplius multum approbo vsum coriandri conditi in cuius condimento addatur ligni aloes drag. i. gariofilorum spice nardi sandali muscatelli ante. drag. semis cinamomi electi: melano piperis ante. drag. i. et semis fiat puluis. Fiant ergo: iii. libre coriandri conditi et addatur predictus puluis. Amplius euitentur genera fructuum scilicet poma: pira: mespila: auellane: grana pini: et euitentur omnia lacticinia et medulle et cerebella et maxime quadrupedum. Et vniuersaliter omnia interiora magnorum animalium quadrupedum: vti tamen possunt cerebella gallorum et gallinarum et ceterarum auium preterquam auium degentium in ripis aquarum. Pelliculla interior stomachi gallinarum mirabilem proprietatem habet in stomachi hominis conseruatione. Et scias quod omnes medicine et omnia facientia abominationem stomacho inimicantur. supra 1771 Amplius retentio fecum et ventositatem est de his que debilitant stomachum. Et coitus immoderatus maxime debilitat stomachum. Suspecti igitur de stomachi debilitate et passionibus eius contineant. Amplius vigilia immoderate summe debilitat stomachum et etiam dimissio exercitii. Et vomitus laboriosus

p.184

debilitat stomachum immo ipsius continuatio mortem inducit. Et hoc vidi per experientiam: attamen vomitus non laboriosus est innatiuus et laudabilis ex parte purgationis. Amplius ex debilitantibus stomachum sunt ceruisia et vinum nouum non defecatum. Et similiter potus inter duas comestiones digestione stomachi adhuc non completa stomachum debilitat. Amplius scias quod mentis curiositas et ingenii sollicitudo sunt de his que maxime stomachum debilitant. Summe vitanda est repletio nauseatiua et multiplicatio ferculorum et eorum interruptio et similiter eorum difformitas et mense prolongatio et mala masticatio et potus multiplicatio. Hec enim omnia digestionem corrumpunt et stomachum debilitant. Hec sufficiant de conseruatione sanitatis stomachi.

De epate

supra 1787 Consequentur dicamus de sanitatis epatis conseruatione. Dicamus ergo quod decoctio reubarbari: reupontici: absinthii: eupatorii rose et lacce administrata in ieiuno confortat epar debilitatum. Et similiter electuarium de laccaet rosis. Et similiter comestio carnium subtilium laudabilium puta perdicum iuuenum et similium cum ciceribus decoctarum vel assatarum non ad carbones sed cum aqua calida: hec enim melior est assatura. Nam illa que fit ad carbones non euadit ab


p.185

adustione vel siccitate nimia nisi custodiatur diligenter. Sed assatura que super aquam fit calida equaliter et vniformiter fit: et ab adustione securatur. Vue passe et ficus albe epar magnificant. Nam quoniam epar in dulcibus delectatur ideo facilius ea appetit et auidius. Et huius probatio est consequenter si anser vel gallina ficubus sit impinguata carnes eorum pingues erunt et humide et delectabiles et ius eorum delectabilissimum. Ficus vero et vue passe si comedantur in ieiuno epar deopilant et confortant et eius complexionem rectificant. Et similiter pulli parui modica aqua decocti in cibo sumpti epar conseruant et confortant. Amplius notandum quod vsus malorum granatorum dulcium et vuarum passarum magnificat epar et intantum eius malam complexionem rectificat quod comedentem ridere facit. Vinum etiam subtile in substantia moderate sumptum epar calefacit et deopilat et confortat et conseruat: et eius sanitas totum corpus in sanitate conseruat. supra 1801 Amplius scire debes quod intromittere cibum super cibum scilicet indigestum et error ordinis eius est ex rebus magis nociuis non solum epati sed etiam stomacho. Et similiter potare subito aquam frigidam in ieiuno et post balneum coitum et exercitium quandoque perducit ad infrigidationem vehementem epatis & ydropisim. Et si aqua frigida quis indigerit propter epatis inflammationem

p.186

non recipiat eam solam sed cum aliquantulo vini vt non infrigidetur vehementer. Nec traiiciatur impetuose transglutiendo sed paulatim sugendo. Amplius scias quod omnia viscosa epati nocent ex parte qua faciunt accidere opilationem. Et ex eorum summa est frumentum non omne sed glutinosum. Et supposito quod bene digeratur in epate causabit in membris sequentibus opilationem. Et similiter vinum dulce opilat epar et deopilat pulmonem. supra 1820 Huius autem causa est quia vinum dulce non gradatim venit ad epar: ex eo quod epar multum diligit ipsum quia dulce et propter facilem eius penetrationem quia potus et quia calidum quare non moratur ea quantitate qua separetur fex ab eo immo peruenit ad epar cum grossitudine sua. Inuenit enim vias scilicet meseraicas paratas: sunt enim ample et vene in epatis substantia sunt valde stricte. Cum ergo ad epar peruenit non moratur quantitate qua digeratur immo expellitur subtile in venas strictas velocitate sue penetrationis et remanet sedimen propter viarum constrictionem. Sed in pulmone contrarium euenit. Nam ad pulmonem venit vinum dulce cum iam colatum est a via meatuum mery per viam resolutionis ex meatibus strictis ad amplos. Aut ex via concaue cum iam dimisit fecem. Et vadit adhuc illuc cum sit colatum et transit ex meatibus

p.187

strictis ad amplos quare colatur vice alia. supra 1821 Et bene scias quod medicine in quibus est amaritudo qua ftat apertio: et stipticitas quedam qua fiat confortatio: et odor conueniens substantie spiritus prohibens a putrefactione: sunt inquantum huiusmodi medicine epati conuenientes: et huiusmodi sunt cinamomum sticados; absinthium: mirra: spica: crocus: et similia. Scias quod auellane conuenientes sunt epati omni quoniam non sunt vehementis caliditatis et sunt apertiue et earum chymus est bonus. Et epar lupi & carnes limatiarum conuenientes sunt epati cum proprietate que est in eis. Et similiter species endiuie et specialiter illa in qua est maior amaritudo. Epati enim calido competunt ratione proprietatis et deopilationis et amaritudiriis et alicuius stipticitatis. Si igitur epar sit calidum species endiuie administrentur cum melle vt earum frigiditas temperetur. Et hec de epatis conseruatione.

De splene

supra 1837 Consequenter de splene dicendum est. Nam splen est instrumentum ridendi. Habentes enim splenem bene dispositum et fortem ad mundificandum sanguinem grossum et turbidum ex quo corpus non potest bene nutriri naturaliter sunt


p.188

leti et sine tristicia. Et per oppositum splene existente debile sanguis grossus et turbidus manet in venis et mouetur ad cor et ad cetera membra corporis et ideo reddit hominem tristem et melancolicum. Bene ergo sollicitari debemus de sanitatis ipsius conseruatione. Confortetur enim corpus splenis cum cibis bene nutrientibus & deopilantibus cuiusmodi sunt gallina cocta cum modico brodio: & carnes pulline & eduline cum modico aceto condite & lac nouiter mulsum cura modica zuccara et eligatur lac caprarum et camelinum. Hec enim splenis opilationem aperiunt et eius sanitatem custodiunt. Et vinum rubeum in commestione summatur. Et generaliter omne quod impinguat prodest spleni: omne enim tale restringit splenem et ipsum temperate diminuit. Paruitas splenis significat bonam complexionem corporis et eius grossicies contrarium. Absinthium etiam in potu cum melle sumptum prodest spleni et eius complexionem rectificat. Et dicunt medici quod bibere aquam vel vinum que diu steterint in vase tamarisci confortat et conseruat splenem. supra 1858 Caueat quis a grossis et stipticis fructibus: cuiusmodi sunt pira: mespila: sorba: coctana: et similia: quoniam orificia splenis constringunt et articulos debilitant. Caueat similiter a grossis carnibus puta bouinis caprinis ceruinis et porcellinis. Et ab omni

p.189

legumine et onmi quod fit de lacte: puta caseo et lacte acetoso. Hec enim omnia epar et splenem ledunt et coleram nigram generant. Et vtatur vino albo vel citrino quod splenem attenuat et opilationem aperit et eius grossiciem subtiliat. Et dicunt quidam empiricorum217 quod sanitatem splenis conseruat: vt quando ire velis sinistrum pedem ante dextrum moueas et hoc in ascendendo et descendendo seruetur. Hec sufficiant de splene.

De intestinis

supra 1868 Dicamus quomodo intestina in sanitate conseruantur quod fit cum a fecibus in eis contentis mundantur & similiter dum ab humore viscoso qui in eis multiplicari consueuit218: vel ex regiminis malicia vel ex debilitate mundantur nam hic humor interdum impedit exitum fecum naturalem. Mundantur ergo intestina a fecibus & humore viscoso219 cum potu aque mellis in ieiuno & cum comestione ficuum siccarum pinguium in ieiuno & cum potu aque decoctionis220 earum. Et ad idem valet brodium pingue agni annualis decocti cum bletis. Et ad idem valct brodium galli antiqui decocti cum polipodio et aniso. Amplius scias quod vue passe non enucleate in ieiuno comeste


p.190

pre ceteris intestina confortant. Amplius dicunt quidam quod risum decoctum in recenti lacte comestum intestina confortat et nutrit. supra 1889 Volens autem sanitatem suorum intestinorum conseruare caueat ab omni cibo aectoso acuto grosso et viscoso. Abstineat a pane azimo et a carnibus animalium magnorum domesticorum et siluestrium: bouum: vaccarum: leporum et porcorum: domesticorum: anserum: anatum domesticorum et siluestrium et ab interioribus animalium. Et a piscibus paruis recentibus et salitis. Caueat et ab assatis ex piscibus et carnibus. Abstineat a caulibus: rapis: pomis: piris: mespilis: sorbis: et similibus. Amplius abstineat ab omnibus generibus olerum preterquam a ruta: bleta: feniculo: petrosilino et similibus calidis sicut menta et eruca nam in aliis ab istis est inflatio. Amplius abstineat a generibus lactis et eorum que sunt de lacte. Cucurbita et cucumeres et citonia inimicantur intestinis. supra 1900 Amplius nuces amigdale humide et fabe specialiter humide et vniuersaliter legumina specialiter humida nocent habentibus intestina debilia. Amplius mora celsi multum nocent intestinis et similiter granata aecetosa suspecti ergo dc egritudinibus intestinorum abstineant a predictis et sciant quod ventositatum retentio multum debilitat intestina et quandoque producit ad hidropisin & generat tenebrositatem visus et epilentiam et vertiginem

p.191

supra 1903 exercitium post cibum immediate et similiter potus aque frigide & vinum plurimum post cibum immediate nocent vlceribus nocumento mirabili: et similiter coitus immoderatus specialiter super cibum multum debilitat intestina. Dixerunt sapientes quod alleum coctum cum carnibus pinguibus edi221 mitigat intestina et impetuosam eorum remouet ventositatem et inflationem consumit. Comedere etiam allia cruda sicut faciunt Gallici dolorem intestinorum curat222 et grossam repellit ventositatem et ideo alleum dicitur tyriaca rusticorum.

De renibus

Quod pre ceteris conseruat renes & confortat quando debiles sunt in propria operatione puta ad attrahendum propriam aquositatem223 vrinalem sanguinis dicitur spirnagia224 cum carnibus arietis decocta et comesta. Ad idem valent vue passe bene enucleate225. Renes enim nutriunt & ferculentiam vrine mundificant. Semina melonum post potum comesta cum zuccara idem operantur. Et similiter pulpa melonum cum zuccara comesta ad idem valet. supra 1923 Amplius farina ordei cum lacte preparata renes impinguat et eorum sanitatem


p.192

conseruat. Amplius ad idem valent pinee et amigdale cum penidiis comeste. supra 1929 Omnes fructus frigide nocent et similiter acetum et carnes grosse sicut caprine bouine et lac accetosum. Et omnes herbe frigide multum nocent renibus: sed rapa prodest aliquantulum. Et scias quod lacti omnino inest proprietas mirabilis in confortatione renum & comedere renes cum aliquibus aliis impinguat renes & confortat. Lac etiam camelinum comestum renes confortat aggregat & consolidat. Amplius vinum passulatum aliquantulum ponticum renes confortat. Et coitus immoderatus & balneum immoderatum & odire tranquillitatem & quietem & multum vti cibis diureticis & potibus renes debilitant & rarificant & calorem eorum innatum exalant.

De vesica

supra 1946 Scias quod electuaria calida puta dyagalanga226 dyatrionpipereon227 & similia confortant vesicam. Potus aque frigide in ieiuno vesicam debilitat. Etiam sepe comedere vix preseruat vesicam ab egritudine. Amplius panis tritici preparatus cum butiro vel cum melle magnam habet proprietatem in conseruando vesicam. Amplius drag. semis228


p.193

de ligno aloes quolibet die in potu sumpta valet contra frigiditatem vesice et eam confortat. Nichil adeo ledit vesicam sicut longa vrine retentio vltra voluntatem mingendi. Amplius comedere carnes bouinas & herbas frigidas: & cibaria frigida & aquam frigidam bibere in ieiuno multas egritudines generant in vesica. Et super omnia vsus aceti ledit vesicam sicut dicit Galienus.

De ano

229

supra 1963 Anus est membrum de facili lesionem suscipiens & cum susceperit difficulter curatur quare indiget bono regimine cum cibis & aliis rebus conuenientibus. Sanitatem igitur ani custodire cupiens non sedeat diu super terram vel super frigidum actu. Amplius abstinere debet a carnibus bouinis & vniuersaliter a carnibus grossis siluestribus & generantibus coleram. Colera enim suo acumine ledit anum. Caueat ab omnibus generibus acruminum. Sedere enim aliquando aliquandiu supra lapidem calidum in stupha anum confortat. Nam sua propria caliditate actuali consumit humiditatem superfluam ani. Est enim anus velut totius corporis emunctorium: vnde ad ipsum fluunt multe humiditates. Amplius cibi stiptici non competunt habentibus anum debilem nec


p.194

fructus frigidi. Vtantur carnibus arietis castrati iuuenis pinguis cum modico brodio. Euitent cepe super omnia quoniam orificia venarum aperit. Etiam sedere in sede facta de corio leonis anum confortat. Et similiter sedere in sede facta de corio thauri & forte cerui & quorundam aliorum quorum corium habet proprietatem in calefaciendo & confortando anum cum quis sederit super eis.

De membris generationis

supra 1991 Dicamus consequenter de illis que confortant membra generationis. Et quia generationis membra ordinata sunt a natura & ad actum generationis qui consistit in spermatis generatione & fermentatione & eiusdem per actus coitus conuenienti emissione & in prolis finali generatione: illa que ad hec iuuant membra generationis confortant et quia defectus coeundi & generandi interdum prouenit a principalibus membris non intendimus in isto capitulo loqui de isto quia de confortatione membrorum principalium superius dictum est. Notandum quod actus et coitus vsitatus modo & hora conuenientibus est de his qui maxime confortant membra generationis. Sic enim mulierum mamille melius lactant & lac generant ex vsu lactationis: modo: qualitate: quantitate & hora conuenientibus & ex deassuefactione lactationis totaliter perit actus


p.195

lactationis & generationis conuenientis lactis et interdum lacte corrupto malam aquirente qualitatem mamilla destruitur: supra 2014 sic suo modo non intelligo de membris generationis que ordinantur ad actum coeundi. Perit enim actus si actus non assuescatur. Et interdum ex spermatis detenti corruptione non solum seminaria vasa sed etiam totum corpus corrumpitur. Sperma enim corruptum in toto corpore se habet ad modum veneni. Vnde sicut parum veneni sufficit corrumpere totum corpus ita & spermatis corrupti aliquantulum sufficit corrumpere totum corpus. Vsus ergo moderatus coitus est vnum ex his que confortant membra generationis. Habet etiam coitus moderatus quamplurima alia iuuamenta & immoderatus quamplurima nocumenta que inferius apparebunt vbi de coitu specialem faciemus mentionem. Sufficit enim ad presens scire quod coitus moderatus et debite assuefactus membra generationis corroborat et confortat et immoderatus debilitat et etiam totalis dimissio. Ille ergo qui sanitatem membrorum generationis desiderat fugiat illa que coitum debilitant et impediunt: et vtatur his que coitum confortant. Debilitantia autem coitum & virtutem eius sunt res meditatiue: sicut horribilitas coeundi. Tanta enim videtur esse horribilitas in actu coeundi quod nisi esset delectatio admixta: ne dum

p.196

homines sed etiam alia animalia fugerent actum coeundi. Vnde quidam homines eleuati spiritu contemplationis hunc actum totaliter abhorrent: et ideo debiles sunt in actu et membra generationis debilitant. Et non solum horribilitas sed etiam verecundia et antecessio intellectus ad cor facit deficere ab actu coeundi ex quo membra generationis debilitantur. supra 2041 Amplius scias quod balnei multiplicatio est ex his que debilitant membra generationis in actu coeundi: et etiam frequentatio fleubothomie et precipue arteriarum et venarum que sunt retro aures. Ab his ergo cauere debet qui sanitatem membrorum generationis desiderat. Abstineat etiam a quibusdam quorum vsus nocet actui coitus. Quedam enim nocent desiccando: et quedam nocent infrigidando et stupefaciendo: et quedam vtroque modo. Vnde agnus castus vaporatus et bibitus nocet. Et etiam herba basiliconis. Camphora abscindit coitum infrigidando et exsiccando: et similiter semen caulium. Vnde tale semen sumptum post cibum corrumpit sperma. Et similiter vsus coriandri debilitat coitum infrigidando & dessicando. Acetum etiam & omne acetosum abscindit coitum infrigidando. Qui ergo desiderat sanitatem membrorum generationis: debet vti multiplicantibus sperma et calorem innatum & spiritum ventosum. supra 2065 Hec enim sunt necessaria in coitu

p.197

scilicet materia exuberans: calor incitans & ventositas erigens. Quedam iuuant ad actum coitus multiplicando sperma: et alia confortando calorem: et alia ventositatem generando. Et quedam sunt que ab omnibus his modis coitum iuuant & membra generationis confortant & conseruant. Et de numero horum sunt medicine quedam & quidam cibi. Dicamus ergo de cibis. Meliores enim cibi sunt carnes edi pinguis masculi et carnes ouine et cicer & cepe absque frixione carnis: frixio nanque prohibet confortationem carnis et multitudinem nutrimenti eius quia frixio desiccat. Ad idem valent galline & pulli columbini impinguati et proprie allaude & oua sorbilia proprie puluerizata cum cynamomo & pipere et galanga et sale scinci: & oua piscium: et caro piscium calida. Et si fuerit illic frigus resiste cum zinzibere et pipere et macropipere et cynamomo et similibus. Et cibus de rapis et napis: et cibus de caulibus: & cibus de bauciis: et proprie de bauciis postquam bene decocta est caro earum valent ad idem. Et de illis quibus fit iuuamentum sunt cerebella paruarum auium et butirum et lac. supra 2082 Et similiter cibus qui fit de tritico cocto cum multa aqua usque quo fiat sicut puls et rizi cum lacte et caro cum lacte ouino. Et conferunt in secundis mensis sparagi eruca & porri: et capita carduorum & menta

p.198

proprie ipsa enim confortat membra: spermatis valde et eius vsus fortitudinem facit super sperma quare forte fit desiderium. Et sciendum quod ille qui assiduat comestionem passerum et bibit super eam lac loco aque sine cessatione est erectus et multi spermatis. Amplius cepa frigatur cum butiro donec rubea fiat et dissoluatur in decoctione et frangantur super eam oua et erit cibus conueniens in conseruatione membrorum generationis. Sunt autem quidam quorum complexiones sunt calide: desiderantes tamen conseruationem et confortationem membrorum generationis. supra 2096 Et his competunt lac acetosum et lac dulce et pisces assati calidi et melones et citruli cucumeres et cucurbite et fructus et olera humida omnia ita quod lactuca et semen portulace addunt eis in spermate quamuis communiter noceant. Et albumen oui est plurimi iuuamenti multiplicans sperma. Et cerebella animalium et medulle eorum et cancri fluuiales conferunt eis: Auicenna quarto. Nascentibus enim omnibus vite discrimen interitusque imminet. Infantia vero que in septimum vsque annum protenditur tota in alendo versatur id quod per septem ceruos illos quos rabby Venatus fingitur non obscure licet intellegi. Post infantiam pueritia sequitur que fabularum auditione admodum delectari consueuit. Hinc illi captiuitas vastatioque ab episcopatibus narratur. Amplius

p.199

granum pini bene confortat. Et etiam carnis anatum sperma multiplicat.

De conseruatione cutis et similium

supra 2103 Consequenter dicamus de conseruatione cutis et musculorum et membrorum exteriorum totius corporis. Hec enim conseruantur balneationibus in aqua calida suaui aut in balneo aereo mediocri cum mundificatione conuenienti. Corporis autem mundiftcatio fit cum suaui cutis fricatione et leui iniunctione cum oleo oliuarum antiquo odoris suauis in tempore hyemis vel cum oleo rosarum et violarum in tempore estatis. Etiam sciendum est quod inunctio facta in balneo cum melle despumato mirabiliter mundificat a sordicie et extrahit quod est sub cute de superfluis humoribus et per poros exire facit. Hoc idem facit farina fabarum et cicerum cum fricatione panni asperi. Hec enim calorem viuificant et cutem attenuant. supra 2116 Amplius scias quod multus motus iuncturarum confortat corpora fleumatica. Extremitates autem lauentur cum aqua calida in hyeme: et cum frigida in estate. Et dixerunt sapientes quod fricare vngues manuum & pedum cum aqua et acceto conseruat eos a confractione denigratione & etiam ne abscondantur: inunctio cum sale et oleo mixtis eos confortat et specialiter plus prodest eis aqua calida quam fripida. Calciamentum


p.200

strictum ledit digitos pedum: est enim causa superpositionis digitorum pedum vnius supra aliam: & distortionis eorum. Item ire per lutum temporibus frigidis et nudis pedibus pre ceteris ledit cerebrum et infrigidat & debilitat oculos et est causa distillationis vrine. supra 2135 Et scias quod ludus palme ambabus manibus simul in alto proiiciendo brachiis multum confert quoniam eorum conseruat sanitatem. Amplius scias quod fricatio pedum quando fit ieiuno stomacho eorum grauedinem et itinerandi lassitudinem et duriciem remouet. Et similiter fomentatio pedum et crurium in aqua confractionem: siue concutionem & tumoremque ex lassitudine et longa itineratione remouet omnino.