Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 3

De regulis sumptis ab etate

supra 444 Consequens est dicere regulas generales sanitatis sumptas ex diuersitate etatum. Supponamus hanc diuersitatem etatum esse in homine temperato libero ab occupationibus qui sit potens obedire siue subiici regimini sanitatis. Quid autem sit de corporibus lapsis et occupatis ex dictis poterit apparere. Et quia prima etas est infantium primo dicemus regulas regiminis sanitatis ipsius infantis que in fine equalitatis existit. supra 451Dicamus ergo quod talis infans post parturitionem ipsius statim ponendus est in aqua temperate caliditatis ne corpus suum alteretur ab aeris frigiditate vel excessiua caliditate. Vt etiam sordes si que a matre fuerint derelicte per aquam calidam deleantur79.


p.124

supra 466 Sed ante etiam vmbilicus est ligandus non nimis longus ne sit maoir quam deceat: nec nimis breuis ne sit minor quam deceat: nec debet etiam ligatura esse nimis fortis nec nimis debilis nc prius cadat et citius quam oportet nec tardius. Ligatura debet esse de filo lane non nimis duro. Post abscisionem vmbilici aspergatur sanguis draconis vel aliquid simile vt puta ciminum farcocolla vene citrine. Quantitas inscisionis est quattuor digitorum & ligationis vnius digiti. Post casum vmbilici mulieres Gallicane saliuam solum ponere consueuerunt. Alii autem docent apponere cineres coclearum vel plumbi adusti vel calcanei vitulini. Consueuerunt mulieres Gallicane infantem natum nouissime ante omnia ponere supra nudas paleas: & eundem fricare paleis temperata fricatione. Et ego laudarem paleas non essc frigidas nec calidas excessiue: sed calidas temperate. Sed mos aliarum est infantera recipere in gremio in panno lineo vel laneo temperate caliditatis. supra 456 Et vt sit ad vnum dicere recipiendus est infans in loco similiori loco matricis quam possibilius est: quia mutatio subita nocet nocumento magno. Et ideo nullo modo balneandi sunt post parturitionem in aqua frigida: sicut quidam barbari consueuerunt sed in aqua pura temperate caliditatis simili caliditati matricis in qua per experientiam nos videmus eos quamplurimum delectari. supra 477 Dicunt antiquorum quidam

p.125

quod eorum corpora post partum debent synapizari sale minutissime triturato & deinde fasciari decenter80. Hec enim synapizatio vtilis est ad membra eorum roboranda a frigore calore81 & similibus. Ex hoc enim eorum cutis efficitur densior & impassibilior: humiditates et impuritates cutis superflue consumuntur in quibus constat infantes abundare. Sed quia sal habet ex sui natura membra infantis mordicare loco salis ad predictas intentiones vtuntur aliqui sapientum oleo fructus glandium ex quo membra roborantur & humiditates aliqualiter desiccantur.82 Rationabile est istud in infantibus valde calidis & multum raris puta colericis & sanguineis quorum membra sunt valde rara.83 Sed in infantibus qui sunt in fine equalitatis secus est. In his enim sal magis vtile. Et si essent fleumatici infantes eorum sal debet esse calidius & non siccius.84 supra 504 Amplius eorum vesice sunt comprimende vt facilius vrinam emittant. Eorum etiam nares purgentur cum digito minimo cuius vnguis nullam habeat eminentiam & ani orificium minimo digito inuncto oleo est aperiendum. Mulieres Gallicane habent regulam specialem in regimine infantium quam volumus premittere. Dicunt enim infantes

p.126

nouiter natos debere synapizari farina & specialiter partes eorum inferiores musculosas: deinde fricari cute porcina temperate asperitatis. Dicunt enim superfluitates malas ab eorum corporibus resolui. Est etiam infans balneandus singulis diebus bis non quidem pleno stomacho lacte nec statim post lactationem sed ante. Sicut enim exercitium debet anticipare cibum in potentibus exercitari: sic balneum debet anticipare lactationem in nouiter natis qui non possunt exercitari. Vnde si stomachus sit plenus lacte eorum digestio corrumpitur propter balneum & opilationes in lateribus generantur: supra 522 similiter eorum dyafragma comprimitur & in eisdem tussis generatur et interdum vomitus que omnia in nouiter natis nociua sunt simpliciter et euitanda. Non debet autem balneari in aqua sapiente naturam siue virtutem farmacorum cuius modi sunt aque sulphuree & alumniose: sed debet esse aqua pura fontina cuius motus sit versus orientem per terram arenosam non lapideam nec lutosam: etiam a montibus discoopertam: aeri et soli expositam nullius saporis: substantie subtilis: cuius residentia nulla vel pauca pondere leuis que cito calefit et cito infrigidatur. Morentur in balneo quousque carnes eorum rubere incipiant. Et post balneum decenter sunt fasciandi sicut nouerunt matrone circa hoc insistentes.85 Fasciatio

p.127

autem non debet esse nimis stricta ne eorum augmentum impediatur nec nimis mollis ne eorum membra indebite figurentur. Nec debent esse panni ex quibus fasciantur frigidi. Et si forsan in eorum membris aliquod peccatum appareat ex parte figure86 vel situs vel quantitatis: post balneum fasciando temptari debet eorum correctio sicut nutrices infantibus suis facere consueuerunt. Et similiter in his quorum vna tibia87 est breuior alia, scilicet magis extendendo eam quam aliam. Post hoc autem infans lactandus est quousque dormiat. supra 547 Quod si forsan dormire non velit consolandus est cum dulcibus cantilenis.88 Et si omnia ista non iuuerint portandus est totus fasciatus hicinde89. Et super omnia studeat nutrix quod eius vestes non sint sordide. Sed quia matronas in his expertas videmus magis proficere in hac materie me amplius tenere non intendo.90 Totiens enim sunt fasciandi in die quotiens eorum vestes sordide reperiuntur. supra 556 Semper autem post balneum lactandi sunt: & similiter post eorum vestium sordidarum mundificationem. Si quidem eos lac sugere delectabiliter videamus quod eorundem infantium lactandi consuetudine facile

p.128

est videre tunc secundum quod plus vel minus recipiant vnica lactatione delectationem lactis secundum hoc sepius vel minus sunt lactandi.91 Maior pars temporis nouiter natorum occupanda est in lactatione: balneatione: dormitione: et huius modi92 vestium sordidarum mutatione. Nec omnino nouiter nati indigent alio cibo nisi lacte: et hoc eis sit loco cibi et potus. Lac autem infantibus conuenientius est lac matris proprie. Nam natura sagax sagacitate cuius non est finis ex vna portione sanguinis menstrui fetum generat et nutrit in vtero matris: et ex alia portione lac in mammillis generat quod quidem lac cum sit generatum ex sanguine maxime simili sanguini qui fuit materia generationis et nutritionis infantis: est eidem optimum nutrimentum quod est verum supposito quod mater sit sana & debiti regiminis secundum quod requirit actus nutritionis93 nutricis. Et hoc est quia ex eisdem sumus et nutrimur94. supra 567 Quod si forsan mater proprium genitum nutrire non posset vel non velit: tunc eliganda est nutrix sana bone conditionis & boni moris: etatis perfecte: cuius color95 ad nigrum declinet: et vene sint late: et collum grossum & pectus amplum & mammille non carnose magne: non laxe: venarum multarum: cuius lac non sit nimis subtile et serosum nec nimis grossum &

p.129

caseatum: coloris albi: boni odoris et boni saporis. Cuius etiam lac non sit nimis partui propinquum nec nimis remotum cuius partus fuit naturalis etiam masculus et sit vnius mensis cum dimidio vel duorum. Et si possit inueniri nutrix similis complexionis et regiminis matris infantis cuius partus fuerit naturalis etiam masculus non esset malum immo96 puto quod talis esset pre omnibus eligenda supposita lactis conuenientia in quantitate et in conditionibus ante dictis. Quod si mater proprium filium nutrire velit non eligatur alia sanitate et bono regimine habitis cum lactis sufficientia. Quod autem sit bonum regimen nutricis ex quo lac eiusdem conseruetur corrigatur et augeatur infans: apparebit post vbi regule regiminis sanitatis appropriate sexui femineo vt differt a masculino ponentur. supra 597Et non laudarem quod in primis diebus partus mater lactaret proprium filium suum. Tum quia mater multum alterata est a partu. Tum quia lac diu remansit in mammillis ex quo forte potest esse corruptum: sicut etiam ex proprio colore et substantia est videre. Vnde mulieres Gallicane faciunt sugi lac ab earum mammillis per aliquam mulierem vilem ad hoc deputatam97. Non est cunabulum eius mouendum ad somni prouocationem motu violento

p.130

ne eius lac in stomacho concutiatur et digestio corrumpatur: sed motu suaui et si sine motu cum mammilla somnus possit prouocari melius est. Moderatus fletus ante lactationem conuenit: et specialiter ad partium spiritualium dilationem et ad humiditatum capitis aliqualem euacuationem et ad caloris temperati98 reuocationem et confortationem. Lactentur bis vel ter in die naturali vel ad plus quater. Quod si forsan in eorum stomachis corrumpatur lac ex multa et immoderata suctione: ex qua contingit inflatio et extensio et ventositatum multitudo et vrine albedo longo tempore famelici sunt permittendi. et studium impendatur vt somnum dormiant longum. Securius est vt parum sugant lactis et sepe. Assimilantur enim corporibus conualescentium qui sic sunt cibandi vt inferius apparebit. supra 629 Bonum est etiam ante lactationem quod parum mellis despumati cum aliquantulo vini lymphati albi eisdem propinetur propter stomachi ablutionem et lauationem99. Et specialiter in principio aliquid lactis in infantium oribus mulgeatur vt minus eorum meri in actione100 laboret et ex conamine suctionis eorum gule cum mery et reliquis instrumentis lesionem incurrant. Hoc igitur sit regimen

p.131

infantium quousque dentes emittant anteriores. Postquam dentes apparuerint anteriores alius cibus a lacte nutricis infantibus interdum est tribuendus sicut cibi lacti similes in substantia et virtute lacte tamen parum grossiores et sunt cibi qui pauca vel nulla indigent masticatione cuiusmodi sunt cibaria laudabilia a matribus vel nutricibus eorum primitus diligenter masticata et101 panis in aqua mellis dissolutus vel in aqua carnium laudabilium vel cibus factus ex farina tritici102 et lacte animalis sicut mulieres Gallicane facere consueuerunt. Aut panis dissolutus in vino bene aquatico interdum potest eis bene tribui. Aqua bona et pura cuius conditiones superius dicte sunt: potest etiam permisceri cum aliquantulo vini. Nec laudo quod predicti cibi tradantur infantibus simul cum lacte. In hora enim in qua aliquis predictorum ciborum exhibetur infantibus abstineat a lacte quousque predictorum ciborum digestio fuerit perfecta. Hoc facto possunt indui et portari et balneari minus quam ante. supra 654 Cum autem inceperint per se ipsos ambulare: nutrix debet esse solicita ne infans diuersis & inordinatis moueatur motibus ne forte eius membra torqueantur: nec est cogendus sedere vel ambulare antequam103 secundum naturam desiderium veniat. Locus in quo sedet

p.132

non debet esse durus: nec asperitatem habens: nec coram ipso debent esse alique ex eis que pungunt et incidunt. Custodiendus est ne104 ab alto loco labatur. supra 663 Cum autem dentes canini inceperint apparere: ab omni re que ad masticandum dura est debet abstinere: ne forte materia predictorum dentium propter durorum masticationem totaliter resoluatur.105 Et tunc plurimum bonum erit fricare gingiuas ex axungia galline vel ex butyro recenti et cerebro leporis ex hoc enim facilior eorum fit transitus et origo. Et quia in tempore originis dentium predictorum consueuerunt infantium colla rubere quam plurimum laudo quod hoc tempore vngatur caput et collum cum oleo rosato conquassato cum aqua calida. Cum autem possibile est cum predictis dentibus mordere desiderant proprium digitum masticare quapropter hoc tempore frustum paruum radicis yreos in eorum manibus est ponendum que non sit sicca106: sed inter siccum et viride mediocris. Nam ex eorum masticatione prohibentur eorum gingiue ab vlceribus & dolore. Laudo quod gingiue earum frequenter cum melle despumato cum aliquantulo salis fricentur: hoc enim prohibet a dolore et vlcere. Quando autem predicti dentes canini perfecte creuerint radix liquericie continue masticetur. supra 686 Et quanto

p.133

infantes magis appropinquant ad tempus in quo sunt a matre107 totaliter sequestrandi tanto oportet assuefieri cibariis magis grossis. Tempus sequestrationis est cum possunt alios108 cibos masticare perfecte: cum scilicet omnes dentes emiserint. Et hoc tempus est duorum annorum communiter. Dicunt quidam quod masculus tardius secretandus est quam femella ceteris paribus. Quod si infans perfide et inordinate post tempus sequestrationis mammillam quesierit & ex illo inordinate fleuerit: epithimande sunt mammille cum aliquibus que infanti abominationem inducant in gustu cuiusmodi sunt succus abscynthii & mentastri & myrrhe & similium. Hoc ergo sit regimen infantis quousque a nutrice sit secretandus. supra 699 Postea tota solicitudo parentum debet esse in meliorando mores ipsius. Et in hoc consistat duplex vtilitas vna vt crescat bonus et fiat ei in bona habitus fixus qui generatur in anima ex actibus frequentatis. Et hec vtilitas est in anima cuius artem non habet medicus sed moralis philosophus. Alia est attinens corpori. Nam ex malicia morum et passionum potest in corpore generari complexionis malicia. Vnde sicut mali mores sequuntur maliciam complexionis: sic possible est maliciam complexionis ex morum malicia generari. Vnde timor in multo tempore perficit109 melancolicum. Et ergo non sunt permittendi

p.134

nimis tristari nec irasci nec flere nec gaudere: sed medium in his elegibile est. Et si nobis appareat eorum natura vel constellatio inclinari inordinate ad aliquam passionem auertendi sunt ad contratium. Auertentes enim ad contrarium ad medium veniemus sicut dirigentes ligna tortuosa facere consueuerunt: Et sic patet quod in custodia morum summa corporis et anime custodia consistit. Post somnum balneandus est quousque eius carnes rubere incipiant: deinde ludere permittatur per vnam horam: deinde cibandus est cibis laudabilibus: deinde permittendus est ludere prolixius: deinde balneandus est. Post sequestrationem eorum aliqui sunt contenti exercitio: parum aut nihil curantes de balneis: sed quia eorum membra ante septimum annum sunt multum debilia et ad motum inepta supra 721 rationabile est quod interdum balneentur110 ad membrorum confortationem et ad superfluorum tertie digestionis expulsionem et vt membra ad augmentum preparentur. Non debent esse balnea sapientia naturam aliquorum farmacorum cuiusmodi sunt sulphurea aluminosa & similia: quia redderentur ex illis corpora eorum inaugmentabilia. Et propter eandem causam exercitium eorum non debet esse forte multum et magnum: quia membra eorum adeo sunt debilia quod exercitum forte pati non possunt. In hoc tempore etatis vinum

p.135

est nociuum et eo non indigent. Nociuum quidem quia est ignem addere igni. Habent etiam neruos debiles et cerebrum quorum vinum est maxime lesiuum: et precipue quia eorum nerui sunt valde passibiles et penetrabiles a vino quod est optimus penetrator propter subtilitatem eius debitam ex parte actionis et substantie. Vinum enim est subtile in substantia et actione. Nec indigent vino propter vrine mundificationem: et colere rubee cum vrina mundificationem. Nec propter corporis humectationem: nec propter melancolie repressionem: nec propter digestiue et caloris innati confortationem: vt consideranti manifestum est. Vinum album lymphatum valde potest eis propinari loco potus: Et quanto sunt calidioris complexionis minus vtantur vino: et quanto frigidioris plus vtantur eo. Aqua que est potus eorum sit pura cuius conditiones superius tacte sunt. Hoc sit regimen pueri quousque magistro tradatur quod est tempus annorum sex. supra 749 In hoc tempore tradatur magistro qui eum doceat in moribus et sic gradatim est ordinandus nec solito balneandus et eius labor ante commestionem augmentandus: quia eius membra sunt solito fortiora.111 Non sunt tamen apta fortibus exercitiis ante decimumquartum annum: immo forsan eis non competit exercitium forte et magnum ante

p.136

finem adolescentie. Vsque ad duo septennia annorum non competit virmm nisi aquaticum sed minus quam ante. Sed interdum non est malum eis in hoc tempore ministrare parum boni vini: propter preseruationem a generatione opilationum.112 Hoc sit regimen pueri vsque ad decimumquartum annum. Vnde parum deinceps differt regimen corpori debitum scilicet temperato libero vacare potenti regimini sanitatis a regimine transeuntium decimumquartum annum preterquam quod possunt fortioribus exercitiis vti et cibis grossioribus et vinis minus aquaticis et paucioribus balneis et indigent breuioribus somnis. Non indigent exercitiis fortissimis nec talia exercitia sustinere possunt sine notabili lesione cuiusmodi sunt exercitia luctantium tornantium et similia. Nam eorum membra non sunt sufficienter apta ad tales motus propter eorum imperfectionem: sunt enim adhuc in via augmenti: et talia exercitia impediunt eorum augmentum. supra 759 Et sicut dictum est de exercitiis ita intelligatur de cibis: non enim possunt digerere cibaria fortissima ad digerendum dura: quem ad modum possunt illi qui sunt in termino adolescentie. supra 763 Similiter actus venereorum non sunt eis ita conuenientes sicut his qui terminum adolescentie sunt consecuti: immo ex coitu inordinato magnam consequuntur lesionem. Ex hoc enim corpus impeditur ab

p.137

augmento: nec semen est vtile generationi: antequam membra ad perfectum augmentum peruenerint: vt patet in terre nascentibus quorum semen est imperfectum antequam planta augmentum perfectum deuenerit. Cum autem aliquis ad perfectum deuenerit augmentum quod communiter supponitur circa medium quarti septenii annorum: et est annus vicesimusquintus tunc est sanitas perfectissima: et durat vsque ad quadragesimumquintum113 annum. Et vocatur hec etas: etas pulchritudinis et fortitudinis. Nam hoc tempore corpora sunt pulcherrima et fortissima et in eis omnes operationes sunt fortiores: quod specialiter verum est de vitalibus et animalibus quicquid sit de naturalibus. In hac etate indigemus fortioribus exercitiis et est sufficientior ad exercitia fortissima. Et multo magis quam aliqua precedentium. supra 779 Et minus indiget balneis aque calide quam etas precedens: sed balneum frigide aque huic soli etati est conueniens vt membra reddantur robustiora: et ad motum fortem aptiora. Nec calor innatus ex predicto balneo debilitatur: sed magis confortabitur: nec augmentum membrorum impedietur. Et non debet hoc balneum esse aque intense frigiditatis nec in tempore et hora frigidis: sed calidis. Cibus in hac etate debet esse grossior et maioris quantitatis et minoris numeri. Nam debent et possunt

p.138

respectu prioris et posterioris etatis grossum et multum cibum accipere et raro. Que sint cibaria conuenientia eis inferius apparebit. supra 796 Potus debet esse vinum subtile album minus aquaticum quam in minori etate propter vrine prouocationem: colere mundificationem: et sudoris prouocationem: et membrorum humectationem. Nec debent eorum cibaria114 esse calida nec acuta ne forte ex eis in febrem vel hepatis115 supercalefactionem vel humorum adustionem incidant. Et propter eandem rationem vitare debent omnia excessiue calida et sicca: vt piper: synapis: allea et similia. Hec etas indiget breuissimo somno respectu aliarum propter digestionis fortitudinem: et robur membrorum que sunt instrumenta virtutum animalium sensitiuarum et motiuarum. Somnus enim ordinatur ad confortationem virtutum naturalium et quietem animalium. Quo ad anime accidentia summe est vitanda ira et tristicia que sanguinem supercalefaciunt et adurunt. Hec etas actibus venereis est conuenientior propter membrorum perfectionem et caloris et spirituum fortificationem et seminis multitudinem & digestionem. Regule autem speciales regiminis sanitatis que sumuntur ex rerum naturalium diuersitate inferius apparebunt. Hanc etatem sequitur consistentia cuius regimen parum differt a regimen immediate dicto116. supra 820 Hanc consistentiam sequitur

p.139

senectus: cuius volumus ponere regimen sicut infantium117. Notandum quod tota intentio in regimine senum est adminstrare quod calefaciat et humectet ex nutrientibus balneis et potibus: longo somno et quiete. Et quia in stomachis senum fleuma multiplicatur: per viam intestinorum euacuare118 procurabimus: ipsum primitus digerendo cum decoctione hysopi et oximelle diuretico. Euacuatio fieri potest cum pigra119 vel cum decoctione volubilis et polipodii120 in qua infundantur carthamus turbith et zinziber. Pillule etiam composite ex semine carthami et ficubus et terebenthina sunt senibus conuenientes et sit de illis quantitas duarum auellanarum vel circa. supra 844 De nutrientibus senum dicamus quod nutrientia senum debent esse facilis digestionis et boni nutrimenti et minoris quantitatis et numeri minoris quam in etatibus precedentibus. A corporibus enim senum non fit multa resolutio propter caloris debilitatem et membrorum duriciem. Et sic non indigent multo cibo nec sepe sed paucus eis sufficit respectu etatis prioris: et raro propter digestiue debilitatem. Et ergo debent eis administrari nutrientia que in parua quantitate possunt corpus senis nutrire sufficienter:

p.140

et quia senes non indigent sepissima refectione: immo121 forte eis sufficit comedere semel in die naturali ideo facilime ferunt ieiunium supra 861 quod verum est de senibus a senectute et non a senio. Senes enim a senio qui sunt sicut lucerna extinctioni parata indigent sepissima et paucissima refectione. A cibo enim multo simul sumpto suffocaretur eorum calor sicut paruus ignis a multis lignis. Et si non eis sepe nutrimentum administretur calor naturalis humido radicali consumpto sicut lucerna ad extinguendum parata propter olei consumptionem et lichini illuminati paucitatem extinguetur. Bonum ergo puto tales dietari ter in die naturali sic quod inter primam et secundam commestionem interueniat spacium octo122 horarum123 et inter vltimam commestionem primi diei et primam sequentis interueniat spacium decem vel vndecim horarum: et sic tertia commestio maior erit secunda: et secunda aliquantulum maior prima. Prima commestio erit circa secundam horam equalem diei naturalis: Et secunda commestio erit circa horam septimam: & tertia circa decimamseptimam horam diei sequentis et est circa nonam vel decimam equales. Debent senes preterea euitare omnia cibaria

p.141

fleumatis vel melancolie generatiua et venarum opilatiua cuiusmodi sunt grossa viscosa solida124 et digestioni inobedientia: verbi gratia genera leguminum et genera piscium salitorum et non salitorum et specialiter animalium marinorum125 et vniuersaliter carentium squamis et spinis et carnium salitarum et specialiter animalium siluestrium porcorum bouum antiquorum salitorum & non salitorum: et auium in aquis degentium et vniuersaliter cibariorum pomorum coctanorum et mespilorum et similium frigidorum olerum frigidorum puta lactucarum portulacarum et similium. Senibus quoque conuenientior est elixatura quam frixura vel assatura: et assatura quam frixura: et pastillatura quam assatura126. Salse ex vino sunt conuenientiores senibus quam ex aceto vel veriuto. supra 891 Acetum enim est senibus inconuenientissimum ratione eius frigiditatis et siccitatis. Et meo iudicio senectutem accelerat et confirmat. Item specierum genera sicut zinziber et cinamomum sunt senibus conuenientiora. Et omnia genera specierum participantium caliditate et humiditate vel parua siccitate. Mel senibus multum est conueniens. Debet autem

p.142

esse album: grandinosum: durum: incissibile: boni saporis cuiusmodi est mel de Monte Pessulano. Carnes castratorum iuuenum caponum: gallinarum:127 gallorum testiculi oua recentia sunt cibaria senibus conuenientia. Et similiter perdicum alaudarum et fasianorum. Hec enim sunt facilis digestionis boni nutrimenti et multi. Pisces senibus conuenientes sunt pisces marini et inter ipsos est rogetus gornatus et plagitia. Et melius est quod decoquentur in vino cum feniculo aneto et petrosilino vt eorum frigiditas temperetur et remoueatur eorum viscositas. supra 911 Lac senibus conuenit128 eo quod nutrit cito et corpus humectat. Quibusdam autem non conuenit eo quod opilationem generat: vnde quibusdam ex lacte sub dextro hypocundrio129 dolor et extensio contingere consueuit: propter venarum striccturam et talibus130 non conuenit. Lac conuenientius est eis asininum vel caprinum cum aliquali quantitate zuccari vel melis despumati: hec enim prohibent ipsius corruptionem et iuuant eius penetrationem.131 Caseus senibus est inutilis nisi sit bene vnctuosus132 non salsus nec nimis recens. Butirum senibus conuenit: quia eos humectat et calefacit et membra pectoralia lenit. Olera conuenientia:

p.143

sunt sicla: bleta:133 feniculum: petrosilinum: borago domestica et siluestris: saluia: menta: et consimilia que ad caliditatem et humiditatem declinant. Polipodium cum aniso est eis conueniens ad leniendum ipsorum naturas si decoquuntur cum carnibus laudabilibus. Idem intelligatur de volubili herba cuius est flos albus ad modum campane: et mercurialis eis conuenit: et eis conueniens est oleum oliuarum maturarum et amygdalorum dulcium et zizaminum134. supra 933 Fructus senibus conuenientes sunt ficus et specialiter sicce et passule et pruna et dactili135. Et ficubus quidem in principio commestionis & aliis in fine est vtendum. Dyacalamentum etiam est eis competens136 et specialiter ad aperiendum opilationes laterum quas senes sepius incurrere consueuerunt. Clistere137 ex oleo simplici dulci est eis conueniens interdum ad leniendum eorum naturas et ad humectandum eorum viscera. Et omnino cauere debent ab acuto clisteri ne eorum intestina siccentur sed humidum clistere et vnctuosum est eis vtilissimum. Debemus solicitari in regimine senum de lenitate ventris eorum: et nihil penitus de fleubothomia est curandum. Et loquor de senibus a senio cuius initium ponitur in

p.144

septuagesimo anno vel circa: quibusdam citius quibusdam tardius sunt enim quidam ita male constructi corpore quod non possunt ad annum sexagesimum peruenire. supra 945 Vinum nouum album Gallicum aquaticum senibus non est conueniens: nisi forsan post balneum si eos inordinate contingeret sitire. Vinum senum debet esse rubeum. subtile odoriferum et antiquum. Tale enim vinum senes calefacit et nutrit: melancoliam compescit: vrinam prouocat: iuncturas humectat: calorem innatum reparat: quibus omnibus indigent senes. Acruminum generibus vti possunt si eisdem vti consueuerunt: puta aleis cepis et specialiter propter opilationem venarum aperiendam quam sepe incurrere consueuerunt ad quod tunc valeret dyacalamentum.138 supra 939 Tyriaca139 senibus multum conuenit ad aperiendum opilationes ipsorum similiter competit medicina vocata athanasia140. cuius descriptionem inuenies in antidotario. supra 953 Potagia senibus conuenientia sunt gruellum de auena et hordeo cum aqua carnium laudabilium. Similiter rape cum aqua carnium laudabilium et feniculo senibus sunt conuenientes. Similiter pureta ex boraginibus bletis feniculo petrosilino senibus sunt conuenientes. Potus hydromellis senibus est conueniens ad aperiendum eorum opilationes: et

p.145

si sint in viis vrine decoquatur cum hydromelle141 petrosilinum et specialiter macedonicum apium feniculum et similia. Et si opilatio fuerit in viis spiritualibus addatur hydromelli capillus veneris: isopus142 et similia. supra 965 Fricatio temperata in quantitate & qualitate: senibus conuenit. Debilia membra et dolentia senum fricatione non indigent. Debet esse fricatio cum manibus asperis et grossis pannis vicibus interpositis: non tamen debet esse fricatio tanta et talis quod membroram ipsorum inducat siccitatem et per consequens frigiditatem per viam resolutionis humidi & naturalis calidi sicut in exercitiis immoderatis contingere solet. Nec debet esse nimis parua itaque in membris senum nulla fiat resolutio cum fricatio naturaliter ordinetur ad expultionem superfluitatum membrorum tertie digestionis: & ad confortationem earundem. Debet igitur esse talis & tanta quod sit sufficiens poros membrorum aliqualiter aperire et eorundem calorem innatum aliqualiter confortare & superfluitates eorum consumere: vt ex his membra senum calidiora reddantur & naturaliter humidiora. Et sic patet quod fricatio senum non debet esse fortis quia membra desiccat nec debilis quia calorem in membris non confortat: Nec etiam parua quia non sufficit poros aperire & superfluitates

p.146

consumere. Nec nimis magna: ne membra debilia senum vltra naturalem debilitatem debilitentur. Debet ergo esse mediocris in quantitate & qualitate. supra 985 Tempus autem cessandi a fricatione est cum membra senum rubere incipiunt & aliqualiter dolere. Nec est malum circa finem fricationis inungi manus oleo oliuarum dulci vel amigdalorum: dulcium: vt membrorum senum siccitas aliqualiter temperetur & calidum naturale in eisdem143 conseruetur. Laudo hanc fricationem fieri stomacho ieiuno ante cibum & exercitum et eligatur locus temperatus et hora naturaliter temperata vel artificialiter. Et qui non possunt exerceri propter membrorum debilitatem vel propter aliquam causam in rebus mundanis suppleant fricationibus & balneis fricentur qualibet die non solum fricatione preparante ad exercitum144 sed supplente vicem exercitii. Et balneantur quater in mense balneo humectante & calorem naturalem confortante & siccitatem membrorum obtemperante. Talia non sunt balnea sulphurea vel aluminosa: nec vniuersaliter sapientia naturam similium farmacorum sed sunt aque dulces in quibus apponi laudo camomillam & vtrumque sticados & bis maluam quidem ad membrorum siccitatem sticados & camomillam quia membra confortant & lassitudinem remouent. supra 1013 Et bene laudo quod circa finem balnei fricentur eorum

p.147

membra vt sordes eorum remoueantur si que sint. Et inde fricentur inunctis manibus oleo oliuarum & amigdalorum dulcium vt post balneum membra remaneant humidiora. Terminus balneationis & exitus initium est cum digitorum pulpe incipiunt aliqualiter exasperari. Et in hoc multum dicitur considerari hominis delectatio nam quidam citius balneatione attediantur quidam tardius. supra 1023 De aliis considerationibus circa fricationem et balneum transeo quia de hoc inferius in quarta parte huius operis patebit. Senes qui adhuc habent membra fortia & ad exercitium145 bene apta non balneo adeo sepe nec fricatione assuescere debent. Nam balneum & fricatio pro magna parte vtilitatis ad expulsionem ordinantur superfluitatum tertie digestionis et caloris naturalis confortationem et membrorum interiorum euacationem ad que omnia exercitium ordinatum modo debito plus valet. Membra senum debilia exercitari non debent: ne ampliorem incurrant debilitatem: secus est in adolescentibus in quibus membra debilia naturaliter exercitantur amplius vt maiora et fortia fiant: et hoc quia adolescentium virtutes conualescunt: et senum corpora sunt decidentia vnde nulla spes est de membrorum debilium naturaliter fortificatione per exercitium apta debent plus exercitari non ad virtutis membrorum146

p.148

augmentum: sed ad residui vite conseruationem. Vnde si membra superiora sint debilia: et inferiora fortia: exercitentur magis inferiora. Sed vniuersaliter ceteris paribus senes minori exercitio et debilitatione indigent quam adolescentes vel iuuenes: vnde fortioribus exercitiis non sunt apti cuiusmodi sunt hastiludia: torneamenta: et itinera longa: cursus et luctamina et similia his. Non enim sunt vires in senectute. Vnde hec etas vacare debet his que sine viribus sustineri possunt: puta consiliis auctoritatibus et sententiis que in senibus augeri consueuerunt: et non his que viribus corporis fiunt que ad etatem spectant priorem.147 Non enim viribus corporalibus quibus prior indiget etas res magne geruntur.