Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 2

De regulis sumptis a sexu

supra 388 Sicut diuerse complexiones naturales indigent diuerso regimine: sic etiam sexus diuersus68 diuersam arguit complexionem. Masculi enim sunt calidiores et sicciores et in quantitate maiores et longiores et fortiores et communiter prudentiores femellis in specie humana quicquid sit in aliis speciebus in quibus potest contingere femellas esse maiores69 et calidiores videlicet in animalibus viuentibus de rapina et in quibusdam entomorum et piscium de quibus ad presens non est sermo. Supponamus ergo ex his que apparent ex dictis


p.120

sapientum masculos calidiores et sicciores esse in specie humana femellis et femellas frigidiores et humidiores et corpore misericordiores70 masculis. Vir ergo temperatior est calidior et siccior muliere temperata: et per consequens indiget alio regimine conseruante. Et puto saluo meliori iudicio quod mulier temperatissima in genere mulieris non indigeat regimine reductiuo sed conseruatiuo sicut masculus temperatissimus. Masculus enim temperatissimus temperacior est in specie humana quam mulier temperatissima. Ambo tamen sunt infra temperamentum corporis sani simpliciter et habent illud temperamentum quod se extendit ad masculum et ad femellam. Quia autem masculi ceteris paribus sunt femellis calidiores supponamus ad presens ex dictis sapientum: et ex signis manifestis sic patet: quo habito patet quod ad71 diuersitatem complexionum diuersorum sexuum diuersi sexus indigent diuerso regimine conseruatiuo vel preseruatiuo. supra 411 Hoc idem patet ex diuersitate compositionis et operationis. Nam alia est composito in sexu femineo et masculino vt multa membra sunt in femellis que non sunt in masculis et econtra72 et aliter disposita. Vnde in mulieribus est matrix et collum matricis73 quae non sunt in viris: et in viris est virga virilis que

p.121

non est in mulieribus. Similiter mammille in mulieribus sunt propter lactis generationem: sed in viris non sunt ad hunc finem sed propter decorem et caliditatis cordis conseruationem. Vnde mammille mulierum sunt maiores mammillis virorum. Amplius in mulieribus est impregnatio et menstruorum euacuatio que74 non est in viris. Amplius in mulieribus est infantium lactatio siue nutritio. Et sic in regimine sexus feminei egemus regulis specialibus diuersis quibus non egemus in regimine masculorum. Nam indigemus regimine conseruante matricem et collum eiusdem matricis et preseruante a fluxu et retentione menstruorum inordinatis. Amplius indigemus regimine conseruante et preseruante mammillas ad moderatam et bonam lactis generationem. Indigemus etiam regimine pregnantis et parturientis et lactantis quorum nullo modo75 indigemus in regimine virorum. Et de his omnibus propter artis perfectionem bonum est facere capitulum singulare: et de illo forsan inferius apparebit. Et erit capitulum de regulis appropriatis sexui femineo vt differt a masculino. Et sic patet diuersitas regiminis sanitatis ex diuersitate sexus. Et sicut oportet considerare diuersitatem sexuum in regimine sanitatis. supra 443 Et sic etiam et diuersitatem regionum.76 Nam homines diuersarum regionum:

p.122

sunt diuersarum complexionum naturalium et formarum diuersarum et figurarum et colorum sicut in regionibus extremis77 est videre puta de sclauis et indis. Isti distant in complexione. Et abusio esset dicere quod ex eisdem et eodem modo conseruarentur in sanitatibus suis. Et puto saluo meliori iudicio quod lapsus diuersi secundum diuersitatem regionum non indigent regimine reductiuo sed conseruatiuo. Nam secundum illos lapsus qui sunt ex parte regionis corpora non dicuntur egra nec egrotatiua simpliciter nec vt multum nec vt nunc. Vnde indiuidua diuersarum regionum solum indigent reductiuo regimine secundum lapsus appropriatos singulis indiuiduis vt labuntur a medio latitudinis proprie regionis. Vnde sclauus temperatissimus non indiget regimine reductiuo ad complexionem climatis temperati. Vnde sclauus temperatissimus melius viuit et sanius in suo proprio climate quam in climate temperato: sed sclaui qui sunt multum lapsi a temperamento proprii climatis indigent regimine reductiuo ad proprium temperamentum eiusdem sic tamen quod illa reductio sit infra terminos latitudinis complexionis proprie et nature indiuidui qui reducitur. Vnde puto quod in quolibet climate sunt corpora sana simpliciter et egra simpliciter et semper & multum.

p.123

Corpus tamen sanum vnius regionis est sanius et perfectius alio alterius regionis. Vnde corpus humanum temperatissimum climatis temperati dicitur medium vnum equale78 ad iusticiam in comparatione ad corpora temperata aliarum regionum et respectu huius alia corpora dicuntur lapsa sed ille lapsus non erit faciens talia corpora egra aliquo modo.