Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 1

De regulis sumptis a complexione naturali

supra 246 Quoniam diuersorum hominum sunt diuerse complexiones totales: immo non est possible duos homines simul esse eiusdem complexionis totalis secundum gradum consequens est quod diuersi homines indigent diuerso regimine sanitatis. Gal. iii.40 tegni. Cum enim regimen sanitatis sit per similia si complexiones diuersorum hominum41 sunt differentes oportet quod per


p.114

differentiam conseruentur. Et omnino eidem42 conuenit si dicatur quod regimen sanitatis non43 est per similia vt multi44 dicunt de corporibus multum lapsis. Nam sicut lapsi qui debent regi non per similia vt multi dicunt45 sed per contraria sunt diuersi sic etiam eorum regimen erit diuersum. Quia enim diuersa vt diuersa per idem conseruentur non est bene rationabile. Quot46 igitur sunt diuersitates in complexione naturali totali hominis tot sunt diuersitates regiminis sanitatis. supra 268 Sunt enim nouem diuersitates in complexione naturali47 totali ipsius.48 Quarum prima est nobilissima et est complexio temperata ad iusticiam et ab hac complexione temperata labi contingit octo modis quattuor49 simplicibus et quattuor50 compositis. Simplicibus quidem in calido frigido humido et sicco. Compositis quidem calido et sicco calido et humido: frigido et sicco: frigido et humido. Vnde dato quod lapsus qui est respectu51 temperamenti ponderis sit de necessitate in duabus qualitatibus secundum sententiam sapientum: tamen lapsus a temperamento iusticiali potest esse in vna qualitate. Vocatur autem temperamentum ponderis in quo elementa quattuor sunt simpliciter adequata sic

p.115

quod vnum alterum non excedit nec econuerso52: tale autem temperamentum est impossibile secundum naturam. Vnde ex hoc tollitur actio et passio elementorum adinuicem et per consequens mixtio et mixtum. Et per consequens complexio que53 est proprietas mixti. supra 292 Et respectu huius temperamenti omnia quecunque sunt illa sunt lapsa in vna qualitate actiua et in vna alia passiua. Vnde omnis res attributa complexioni habet in se dominium vnius qualitatis actiue que est in ea loco forme et alterius passiue que est in ea loco materie. Vnde homo qui habet naturaliter complexionem magis equalem labitur a temperamento ponderis in duabus qualitatibus: puta in calido et humido: Vnde54 complexionata omnia labuntur ab hoc temperamento in duabus qualitatibus. Temperamentum autem ad iusticiam est temperamentum debitum alicui secundum indigentiam speciei vel indiuidui vel partis indiuidui. Verbi gratia: natura humana55 secundum speciem habet vnam complexionem sine qua forma humana non potest esse. Similiter homines Sclaui vel Indi habent vnam complexionem propriam sine qua stare non possunt. Similiter quilibet homo particularis habet vnam propriam complexionem sine56 qua esse non potest. Et

p.116

similiter intelligatur in complexione partium istius hominis cum illo temperamento ponderis qui57 ex necessitate est in duabus qualitatibus vt ad praesens supponimus ab58 hoc enim temperamento iusticiali potest esse lapsus in simplici qualitate et similiter in duabus qualitatibus. Et secundum quod aliter et aliter lapsi sunt59 indigebunt alio et alio regimine vel conseruatione vel reductiuo. Vnde corpus in specie humana temperatum indiget regimine pure conseruatiuo et indiget pure consimilibus quantum ex parte complexionis naturalis. supra 333 Quod autem sit illud corpus temperatum et que sunt illa pure consimilia corpori humano60 temperato intelligitur ex libris antiquorum medicorum. Et hoc ad praesens est supponendum. Nolumus enim omnia in omnibus conculare et specialiter quia hoc negocium est non vt sciamus sed vt sani in sua sanitate conseruentur61 et ab egritudine preseruentur. Sufficit ergo scire quod corpus temperatum in specie humana debet vti his que sunt pure similia virtualiter corpori tali eo modo quo possible est: quia scimus quod nihil adeo est simile corpori temperato

p.117

quin ipsum aliqualiter alteret et transmutet. Modus autem specialis regiminis huius corporis inferius apparebit vbi nos ponemus regulas regiminis sanitatis sumptas a rebus naturalibus et sumptas a diuersitate membrorum. supra 352Ex dictis autem satis patet quod corpora que labuntur notabiliter notabili lapsu naturali ab62 hoc temperamento non indigent eodem regimine63 et ex eisdem. Nam si loquamur de regimine conseruatiuo et sint calidiora temperamento natura in specie humana indigent calidioribus et frigidiora frigidioribus. Calidiora enim calidioribus indigent adiutoriis etc. Gal. iii tegni.64 Vnde videtur rationabile quod corpora colerica conseruentur in sua caliditate per colerica virtualiter que sunt calidiora virtualiter his quibus conseruatur complexio corporis temperati. Nec imaginari debemus quod illa que dicimus corpus colericum conseruare in sua colericitate sint calida simpliciter: nec colerica respectu corporis temperati. Si enim que sunt colerica respectu corporis temperati administrarentur colerico non conseruarent ipsum in sua colericitate: sed distraherent a sua complexione naturali: et facerent ipsum labi in egritudinem. Verbi gratia: si colericus vtatur vinis fortibus alleis et pipere non conseruaretur. Sed talia quibus corpus colericum conseruatur

p.118

sunt respectu corporis temperati frigida sed respectu corporis colerici sunt calida conseruantia. Postquam enim passa sunt a colerico calore conuertentur ad eundem gradum vel prope. Vnde dicimus quod corpora colerica quae ponuntur lapsa a temperamento iusticiali in duobus gradibus non conseruabuntur per calida in secundo temperamento iusticiali: sed conseruabuntur per aliqua que postquam passa fuerint a tali calore65 non augebunt nec diminuerit suam caliditatem et huius modi sunt frigida in primo respectu temperamenti ad iusticiam. Et sic patet quod regimen conseruatiuum talium non est idem nec ex eisdem cum regimine conseruatiuo corporis supra 365 temperati: et similiter intelligatur in aliis. Si autem loquamur de regimine preseruatiuo vel reductiuo talium corporum predictorum adhuc magis ad propositum habet66 quoniam corpus temperatum non indiget reductiuo nec preseruatiuo: sed corpora multum lapsa puta colerica vel fleumatica indigent. Si enim conseruare vellemus talia corpora in suis lapsibus potius caderent in egritudinem: quia ex propria natura apta nata sunt labi in egritudinem quapropter dicuntur simplisiter egra et a generatione: melius est ergo quod reducantur. Et quia corpora colerica lapsa in secundo gradu caliditatis conseruabuntur

p.119

per frigida in primo reducentur per frigida magis puta per frigida in secundo. Talis autem reductio non erit extra terminos complexionis colerici: sed erit infra terminos latitudinis eiusdem. Et sicut dictum est de colericis67 idem intelligatur in aliis lapsibus tam simplicibus quam compositis. Quid etiam sit gradus et graduum distinctio quomodo accipiatur apud medicum ad presens supponatur et de hoc faciam vnam tractatum.