Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 2

11

Capitulum secundum: Ad sciendum quid sit sanitas et quot modis dicatur

supra 146 Non est possible sanitatem custodire semper. Nam semper custodire omnifariam ignoramus.12


p.110

In hoc ergo capitulo dicemus primo quid est sanitas. Secundo quot modis dicitur sanitas. Nec intendimus loqui nisi de hominis sanitate vel aliorum ab homine vt veniant forsitan ad vsum hominis. Vnus quisque autem hominum dicit se forte sanum cum potest13 in14 operationes solitas sine sensibili lesione. Verbi gratia. Si oculus potest15 in actu videndi consuetum sine omni lesione sensibili: dicitur sanus: et similiter in omnibus aliis membris. Dicamus ergo quod sanitas est vna bona dispositio corporis humani per quam agit vel patitur actionem vel passionem ei debitam secundam naturam absque notabili lesione. Hec autem dispositio est originaliter & primo in membris homogeniis seu similibus16 puta in osse et carne et consimilibus17: et vocatur commensuratio in quattuor primis qualitatibus: puta in calido: frigido: humido et sicco. Talis igitur commensuratio est sanitas consimilium et est complexio vel proprietas consequens complexionem vel concomitans. supra 172Amplius dispositio bona que est sanitas: secundo est in membris heterogeneis18 seu officialibus: puta in manu: pede cerebro: et corde. Hec autem sanitas non solum est commensuratio calidorum: frigidorum: humidorum & siccorum: sed etiam quantitas19

p.111

membrorum numerorum figurarum & situum. Vnde ad hoc quod manus & pes possint in solitas operationes sine lesione insensibili20 non sufficit temperamentum complexionis quod consistit in commensuratione calidorum frigidorum humidorum & siccorum: immo oportet manum esse debite quantitatis et debite figure debiti situs et habere digitos determinati numeri. Et quia membra organica componuntur ex similibus et ab eis dependent: sanitas organicorum dependet a sanitate consimilium. Et quia totum corpus est21 compositum ex diuersis membris consimilibus et organicis: sanitas vltimo reperitur in toto. Vnde ex omnium membrorum coalternatione tam principalium quam non principalium tam simplicium quam organicorum22 sanitas resultat totius corporis. Sic igitur ad sanitatem totius corporis requiritur commensurabilitas membrorum consimilium et coequalitas organicorum: & requiritur etiam vnitas iri vtrisque. Vnde solutio continuitatis quo ad similia vel contiguitatis23 quo ad officialia impedit corporis sanitatem. Sic ergo patet quid est sanitas de cuius regimine nos intendimus.24 supra 204 Nunc restat ostendere quot modis dicatur sanitas quantum spectat ad propositum

p.112

nostrum. Propter quod sciendum est quod sanitas25 non in indiuisibili consistit quod apparet primo inducentibus26 in diuersa membra27 quorum non est eadem sanitas cum appareat manifeste ea habere diuersas complexiones & diuersas compositiones & per consequens diuersas sanitates quod est bene rationabile cum habeant diuersas operationes. Et talis diuersitas28 arguit diuersam sanitatem. Galie. iii. de morbo.29 Si quidem sanitas dispositio est factiua30 actus. Hoc etiam31 apparet diuersitatem considerantibus etatum. Vnde puer non est eiusdem sanitatis punctualis sibi ipsi seni. Vnde secundum aliam et aliam etatem est alia & alia complexio et per consequens alia et alia sanitas: et per consequens indiget alio et alio regimine: et similiter diuersa membra indigent diuerso regimine sicut posterius apparebit. Aristotel. v. phisico32 immo33 non est eadem sanitas mane et vespere: sunt enim corpora nostra in continua alternatione: et sic continue aliter se habent quam prius34: et sic sanitas non in indiuisibili consistit. Hoc idem patet ex diuersitate sexuum. Alia est enim sanitas masculi et femelle. Hoc etiam patet ex diuersitate regionum. Nam homines diuersarum regionum

p.113

sunt diuersarum complexionum et per consequens sanitatum.35 Hoc etiam patet ex diuersitate complexionum naturalium. Nam homines diuersarum complexionum sunt diuersarum sanitatum. Vnde sanitas colerici alia est a sanitate fleumatici36 et sanitas temperati alia a sanitate lapsi.37 Vnde sanitatis latitudo est valde magna: est tamen dare vnam sanitatem aliis perfectiorem.38 Et est sanitas corporis temperati in specie humana que etiam sanitas in indiuisibili non consistit propter aliqua superius tacta.39

Secunda pars