Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 1

Capitulum primum: De necessitate regiminis sanitatis

supra 73 Quod regimen sanitatis sit necessarium: duplici via inuestigare conuenit. Prima quidem via sumitur ex variabilitate corporis humani. Corpus enim humanum est variabile et transmutabile: non seruans consistantiam quam habuit a generationis principio. Materia enim nostrorum corporum sunt duo spermata quae sunt humida & liquida et multum passibilia: humidum enim est multum1 passibile. Ex his autem duobus spermatibus cum sanguine menstruo mulieris generantur membra spiritus et calores innati2: sic quidem quod ex grossiori et corpulentiori parte generantur membra et ex subtiliori calor et spiritus: et hec est opinio Aristotelis et3 Avicennae et propter hoc opinantur aliqui quod sperma masculi quod est subtilius et spirituosius semine mulieris vel sanguine menstruo: conuertitur in spiritum qui cordi comparatur4 et aliis membris sicut radix ramo. Ramus enim


p.108

sicut oritur a radice sic cor et alia membra a tali spiritu suam traxerunt originem.5 Cum ergo materie nostrorum corporum sint valde passibiles propter earum limositatem et humiditatem. Sumus enim generati in fine limositatis et humiditatis: non est mirum si corpora nostra sint multum passibilia. Non enim sumus sicut lapides aut metalla a quibus parum aut nichil resolui potest nisi in temporibus valde longis. Et quia corpora nostra vt ostensum est sunt multum variabilia ex quo faciliter labi possunt extra terminos proprie sanitatis: indiguerunt regimine conseruante supra 107 quod vocatur regimen sanitatis. Non autem est hoc sanitatis regimen necessarium vt nos tueatur a morte: sed vtile est propter duo incommoda specialiter euitanda: quorum primum est nimis cita6 humidi radicalis consumptio. Secundum est humorum putrefactio. Si enim erretur in regimine anticipari poterit humidi radicalis consumptio: sicut contingit in ieiunantibus et laborantibus excessiue. Poterit etiam suffocari calidum innatum: sicut contingit in dormientibus &7 comedentibus excessiue & quiescentibus. Poterit etiam contingere in humoribus putrefactio & ebulitio: sicut patet in vtentibus rebus participantibus caliditate extranea et humiditate accidentali vaporosa: talia enim

p.109

sunt corpora8 nata putrefieri et ebulitionem suscipere: de quibus in processu plenius apparebit. Sic ergo patet prima via ad inuestigandum regimen sanitatis esse necessarium & vtile. supra 126Secunda via ad inuestigandum9 idem sumitur ex diuersitate rerum non naturalium quibus necessario indiget corpus humanum10 sicut sunt cibus & potus: aer: inanitio et repletio: somnus et vigilia: motus & quies et anime accidentia. Hec enim res dicuntur non naturales: quia eis contingit bene et male vti. Vnde circa cas contingit errare et bene agere. Et ideo circa vsum talium indigemus arte quia habetur ab Aristotele vii. ethico quod ars est de his circa que contingit errare et recte agere. Potest enim aliquis errare in vsu cibi & potus: et sic de omnibus aliis & eisdem bene vti. Bene igitur est vtile habere artem euitandi malum vsum et prosequendi bonum: sicut in virtutibus & in aliis artibus est videre.