supra 1 Nunc autem in hoc opere quinque ponam partes principales. Quarum prima est de quibusdam que antecedunt regulas regiminis sanitatis. Secunda est de regulis regiminis sanitatis ex rebus naturalibus sumptis. Tertia est de regulis regiminis sanitatis sumptis a rebus non naturalibus in generali et speciali. Quarta est de regulis regiminis sanitatis sumptis a rebus contra naturam. Quinta est de quibusdam instrumentis quibus vtimur in regimine sanitatis.
Prima pars continet duo capitula. Primum de necessitate huius operis scilicet regiminis sanitatis. Secundum ad sciendum quid sit sanitas.
Secunda pars continet septem capitula. Primum de regulis sumptis a complexione naturali totali. Secundum de sumptis a sexu. Tertium de sumptis ab etate. Quartum de sumptis a lapsu naturali. Quintum de sumptis ab habitudine. Sextum de sumptis a diuersitate membrorum. Septimum de regulis appropriatis sexui femineo.
supra 29 Tertia pars continet viginti sex capitula. Primum est de regulis sumptis ex parte quattuor elementorum nostro corpori occurrentium ab
supra 57 Quarta pars continet quinque capitula. Primum est de his qui parati sunt cadere in egritudinem. Secundum est de preseruando a pestilentia. Tertium est de preseruando a veneno. Quartum est de conualescentibus. Quintum est de consuetudine.
Quinta pars continet nouem capitula. Primum est de flegbothomia. Secundum est de ventosis. Tertium est de sanguisugis. Quartum est de