Corpus of Electronic Texts Edition
Hymnum S. Cú Chuimne in laudem S. Mariae (Author: Cú Chuimne Sapiens)
1] Cantemus in omni die concinnantes uarie
2] conclamantes Deo dignum ymnum Sancte Marie .
3] Bis per chorum hinc et inde conlaudemus Mariam
4] ut uox pulset omnem aurem per laudem uicariam.
5] Maria de tribu Iuda Summi mater Domini
6] oportunam dedit curam egrotanti homini.
7] Gabriel aduexit Verbum sinu prius Paterno
8] quod conceptum et susceptum in utero materno.
9] Hec est summa, hec est sancta uirgo uenerabilis,
10] que ex fide non recessit sed exstetit stabilis.
11] Huic matri nec inuenta ante nec post similis
12] nec de prole fuit plane humane originis.
13] Per mulierem et lignum mundus prius periit;
14] per mulieris uirtutem ad salutem rediit.
15] Maria mater miranda Patrem suum edidit
16] per quem aqua late lotus totus mundus credidit.
17] Hec concepit margaritam — non sunt uana somnia —
18] pro qua sani Christiani uendunt sua omnia.
19] Tunicam per totum textam Christi mater fecerat
20] que peracta Christi morte sorte statim steterat.
21] Induamus arma lucis loricam et galiam
22] ut simus Deo perfecti suscepti per Mariam.
23] Amen Amen adiuramus merita puerpere
24] ut non possit flamma pire nos dire decerpere.
25] Christi nomen inuocamus angelis sub testibus
26] ut fruamur et scribamur litteris celestibus .
27] Sancte Marie meritum
28] imploramus dignissimum.
29] ut mereamur solium
30] habitare altissimum.
31] Amen.