Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 24

De. sancto. Patricio. et quattuor sibi notis episcopis.

Illa vero respiciens vidit sanctum Patricium Hyberniensium apostolum cum magna turba episcoporum. inter quos. quattuor. sibi notos ipsa vidit episcopos; videlicet Celestinum Artianachanum archiepiscopum. et Malachiam. qui predicto viro successit in archiepiscopatu. qui Romam tempore {MS folio 137va} Innocentii pape veniens. ab episcopo legatus. et archiepiscopus constitutus est; qui omnia quecumque habere poterat sanctis cenobiis et pauperibus dividebat. Hic constructor extitit. quinquaginta quattuor. congregationum. monachorum. canonicorum. sanctimonalium. quibus omnia necessaria providebat. et nichil omnino sibi retinebat. Ibi etiam vidit Christianum Lugdunensem episcopum. ipsius predicti Malachie fratrem uterinum. mire continentie virum. et voluntane paupertatis amatorem. et Nemiam Cluanensis civitatis antistitem. virum simplicem atque modestum. sapientia quoque


p.56

atque castitate pre ceteris fulgentem. Hos. quattuor. cognovit episcopos.

Erat quoque iuxta illos unum sedile mirabiliter ornatum; in quo nemo sedebat. Dixit autem anima. ‘Cuius est istud sedile; aut quare sic vacat?’ Respondit ei Malachias dicens. ‘Ista sella est cuiusdam de fratribus nostris. qui nondum migravit a corpore. sed dum migraverit in tali sede sedebit.’

Sed cum in his omnibus anima esset valde delectata {MS folio 137vb} affuit angelus domini qui eam antecedebat; et blande alloquens illam dicebat.