Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 21

De defensoribus et constructoribus ecclesiarum.

Cum igitur anima his delectata visionibus. vellet ibidem stare dixit ei angelus. ‘Respice.’ Et respiciens vidit unam arborem maximam et latissimam. frondibus et floribus viridissimam; omniumque frugum generibus fertilissimam. In cuius frondibus aves multe diversorum coloribus. et diversarum vocum cantantes et organizantes morabantur; sub cuius etiam ramis lilia et rose multe nimis. et cunctarum herbarum. specierumque odoriferarum genera oriebantur.

Erant autem sub eadem arbore viri et femine in cellis aureis et eburneis. et ipsi sine cessatione laudabant et benedicebant deum omnipotentem pro universis beneficiis ac donis; et habebat unusquisque illorum auream coronam in capite suo mirabiliter ornatam. et sceptrum aureum in manu sua quisque te{MS folio 136va}nebat; et erant vestiti talibus vestimentis. qualibus ante monachi induti fuerant.


p.53

Anima autem ad angelum conversa ait. ‘Que est ista arbor. et ille que sub ea sunt anime. quid boni agebant dum erant in corpore?’ Et ait angelus. ‘Hec arbor typus est sancte ecclesie. et isti qui sub ea sunt viri et femine constructores et defensores erant sanctarum ecclesiarum. qui vel edificare. vel defensare studebant sanctas ecclesias. et pro beneficiis que sanctis largiebantur ecclesiis. ipsarum fraternitatem consecuti sunt; et per illorum. commonitionem relinquentes secularem habitum. continebant se a carnalibus desideriis. que militant adversus animam; sobrie. et iuste. et pie vixerunt in hoc seculo. expectantes beatam spem. que ut vides eos non confundit.’

Et addidit. ‘Proficiscamur.’