Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 19

De gloria martirum et continentium.

Cum igitur sic plurimos pertransissent. apparuit alius murus tam altus. ut primus de auro purissimo et preclarissimo; ita ut magis delectaretur quecumque illum vidisset anima. in solo nitore metalli. quam universa quam ante viderat gloria.

Sed cum simili modo pertransissent illum ut primum. apparuerunt illis plurima sedilia de auro et gemmis. et universis preciosorum lapidum generibus constructa. et preciosissimis sericis cooperta. in quibus sedebant seniores viri et femine. vestiti sericis. et stolis candidis. et thiaris. et universis ornatibus. qualia nec ante viderat nec cogitare anima poterat. Erat vero facies uniuscuiusque ex eis splendida. sicut sol splendet in meridie. et capillos habebant auro simillimos; et coronas {MS folio 135rb} habebant in capitibus aureas. hisdem gemmis ornatas.

Sed et lectoralia coram eis erant posita. non inferioris metalli. quibus erant libri superpositi. cum aureis litteris scripti. et cantabant domino alleluia. cum novo cantico et tam dulci melodia; ut cunctorum oblivisceretur preteritorum anima que semel audiret voces eorum.


p.50

Stetit igitur anima in illo loco ubi prius concentus viderat. et sedilia mirabiliter delectata. Tunc ait angelus ad eam. ‘Isti sunt sancti qui pro testamento dei sua corpora tradiderunt; et in sanguine agni suas stolas laverunt. Isti sunt’ inquit ‘continentes. qui per aliquot tempus carnis debitum persolventes reliquum vite temporalis in servicio dei. sive martirium pro Christo patientes. sive semet ipsos cum viciis et concupiscentiis crucifigentes. sobrie et iuste et pie viventes duxerunt. et ideo coronas triumphales habere meruerunt. Isti sunt’ ait ‘viri sancti facti amici dei.’