Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 17

De Cormacho rege.

Cum autem modicum procederent. viderunt domum mirabiliter ornatam. cuius parietes et omnis structura ex auro erat et argento. et ex omnibus lapidum preciosorum generibus. et fenestre ibi non erant nec hostium; et tamen omnes qui intrare voluerant intrabant.

Erat vero domus intus tam splendida; ac si non dico unus sol. sed quasi multi ibi splenderent soles. Verum ipsa domus erat ampla nimis atque rotunda. nullisque columpnis fulcita; et cum auro et lapidibus preciosis. totum eius vestibulum erat stratum.

Cum autem illa anima in talibus delectaretur edificiis. circumspiciens vidit unum sedile aureum cum gemmis et serico. et omnibus ornamentis ornatum; et vidit dominum regem Cormachum in ipso trono sedere vestitum talibus {MS folio 133va} vestimentis. qualibus nec ipse nec aliquis regum terre umquam vestiri potuit.


p.45

Dum igitur ipse ammirans aliquantulum staret. venerunt plurimi in illam domum cum muneribus ad regem; et offerebant illi singuli cum gaudio munera sua. Et cum diutius ante dominum suum regem staret. erat enim dominus eius dum uterque viveret; venerunt multi sacerdotes et levite vestiti sollempniter sicut ad missam. cum sericis casulis. et ceteris ornatibus valde bonis. et ornabatur undique regia domus mirabili ornamento. Ponebant etiam cifos et calices aureos et argenteos. et eburneas pixides. super paxillos et tabulas. et sic domus illa ornabatur. ita ut si maior gloria in regno dei non esset ista sufficere posset. Omnes ergo isti qui ministrabant venientes ante regem. coram eo genua flectebant dicentes. ‘Labores manuum tuarum qui manducabis; beatus es et bene tibi erit.’

Tunc anima dixit ad ange{MS folio 133vb}lum. ‘Miror mi domine unde huic domino meo tot ministri. inter quos nec unum dum esset in corpore possim conicere?’ ‘Non sunt isti’ ait angelus ‘de eius familia quam habebat dum esset in corpore. Nonne audis’ ait ‘quomodo isti clamant dicentes; labores manuum tuarum qui manducabis. beatus es et bene tibi erit?’’

Isti enim quos tu vides. omnes sunt pauperes Christi. et peregrini. quibus ipse rex largiebatur bona temporalia. dum illic esset in corpore; et ideo per manus ipsorum retribuitur ei merces eterna hic sine fine.’ ‘Vellem’ ait anima ‘scire si iste

p.46

dominus meus rex passus est umquam tormenta. postquam relicto corpore venit ad requiem?’ ‘Passus est’ ait angelus ‘et cottidie patitur.’ Et adiunxit. ‘Prestolemur paululum; et videbimus eius tormentum.’

Et cum non diu expectarent obscurata est domus. et omnes habitatores eius ilico contristati sunt; et conturbatus est. flensque surrexit et exivit. Cumque illa anima sequeretur eum; vidit hanc multi{MS folio 134ra}tudinem quam intus antea viderat. expansis in celum manibus devotissime deprecantem deum atque dicentem. ‘Domine deus omnipotens sicut vis et scis. miserere servi tui.’

Et respiciens vidit ipsum regem in igne usque ad umbilicum; et ab umbilico sursum cilicio indutum. Ait autem anima ad angelum. ‘Quam diu ista anima hec patietur?’ Et angelus. ‘Cottidie per trium horarum patitur spacium; et per spacia. viginti et unius requiescit horarum.’ ‘Domine’ inquit anima ‘quare his. et non aliis dignus iudicatur suppliciis?’ Angelus respondit. ‘Ideo ignem patitur usque ad umbilicum. quia legitimi coniugii maculavit sacramentum. et ab umbilico sursum patitur cilicium. quia iussit comitem interficere iuxta sanctum Patricium. et prevaricatus est iusiurandum. Exceptis his duobus; cuncta eius crimina sunt remissa.’

Et post hec ait. ‘Ascendamus.’ Et cum paululum processissent; viderunt murum nimis altum et valde preclarum.


p.47