Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 17

De Danacho. et Conchober. regibus

Et procedentes paululum; viderunt notos sibi laicos. inter quos erant Conchober et Danachus reges.

Quos cum ille vidisset; valde ammirans ait. ‘Quid est domine quod video? Isti duo viri erant in vita sua multum crudeles; et inter se invicem inimici. Et quo merito huc venerunt; aut quomodo amici facti sunt?’ Respondens angelus dixit. ‘Hanc ante mortem penituerunt inimiciciam; ideo non eis imputatur ad culpam. Ille enim rex Conchober diu languit; et votum


p.44

vovit qualia si vixisset monachus fieret; alter vero per multos annos vinculis religatus. omnia quecumque ha{MS folio 133rb}buit dedit pauperibus. et ideo iusticia eius manet in seculum seculi; sed tu narrabis viventibus omnia hec.’

Et profecti sunt.