Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 16

De campo leticie. et fonte vite et requie non valde bonorum.

Et euntes paululum; venerunt ad portam que ultro aperta est eis. Quam cum intrassent. viderunt campum pul{MS folio 132vb}chrum. odoriferum. floribus insitum. lucidum et satis amenum; in quo erat multitudo animarum. quam dinumerare nemo poterat. Et erat illa multitudo virorum ac mulierum exultantium; et nox ibi non fuit. neque sol illic occidit. et est ibi fons aque vive.

Anima vero post talem. tamque magnam amaritudinem quam ante sustinuerat. in speciosi campi nimium delectata dulcedine; talem prorupit in vocem cum magna devotione. ‘Sit nomen domini benedictum. ex hoc nunc et usque in seculum; qui de portis inferi liberavit me. secundum multitudinem miserationum suarum. et introduxit me in partem sortis sanctorum.


p.43

Nunc ego cognosco verissima esse verba scripture sancte; quod oculus non vidit. nec auris audivit nec in cor hominis ascendit. que preparavit deus diligentibus se.’’

Et adiunxit. ‘Quarum rogo animarum est requies ista; et fons iste quod nomen habet?’ {MS folio 133ra}Respondens angelus dixit ei. ‘hic habitant boni non valde. qui de inferni cruciatibus erepti; nondum merentur sanctorum consortio coniungi. Fons quoque hic quem vides vocatur vivens; si quis gustaverit ex hac aqua. vivet in eternum nec siciet ultra.’’