Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 11

De pena illorum qui cumulant peccatum super peccatum.

Dixit igitur. ‘Rogo cum tot mala ante viderimus. quod non possint peiora. non dico videri. sed nec cogitari; quo iterum ista via ab eis tam longum ducit in supplicium?’ Respondit ei angelus dicens. ‘Ista via ducit ad mortem.’ Et anima. ‘cum’ inquit ‘ista via sit angustissima. et dirissima. et neminem in ea viderimus preter nos; quid est quod evangelium dicit. lata est via. et {MS folio 128vb} spaciosa que ducit ad mortem; et multi intrant per eam’’

? Non de ista’ ait angelus ‘loquebatur tunc evangelista; sed de illicita et impudica seculari vita; nam per ipsam venitur ad istam.’

Ergo euntes longius et ultra modum laborantes. venerunt in vallem. ibique videntes fabricas fabrorum multas. in quibus maximus luctus audiebatur; dixit anima. ‘Audis tu domine mi ista que ego audio?’ Respondit. ‘Audio et scio.’ Et anima. ‘Quod nomen habet hoc supplicium?’ ‘Iste tortor’ ait angelus ‘vocatur Vulcanus. per cuius ingenium corruerunt plurimi; et corruentes ab ipso sunt cruciati.’ Et anima. ‘numquid’ ait ‘domine mi eius debeo pati supplicium?’

At ille. ‘debes’ inquit. Et dicto hoc verbo. precedebat eam; illa autem plorans sequebatur eum.


p.32

Appropinquantes autem occurrerunt eis tortores cum ignitis forcipibus. et angelo {MS folio 129ra} nichil dicentes. ceperunt animam que sequebatur. et tenentes proiecerunt in caminum ignis ardentem; et sic follibus sufflantes sicut solet examinari ferrum. ita examinabantur. donec ad nichilum redigeretur illa multitudo animarum que ibi urebantur. Cumque ita liquefierent. ut nil aliud nisi aqua apparerent. iugulabantur tridentibus ferreis. et positi super incudem percutiebantur malleis. donec vicene. vel tricene. vel centene anime in unam massam redigerentur; et tamen quod est gravius non ita perirent. desiderabant enim mortem et invenire non poterant. Loquebantur vero tortores ad invicem dicentes. ‘Nonne sufficit?’ Et alii in alia domo respondebant. ‘Proicite nobis ut videamus si sufficit.’ Et proicientes alii capiebant eas in forcipibus ferreis antequam terram tangerent. et sicut primi. ita et ipsi eas ignibus tradiderunt; sicque misere modo huc modo il{MS folio 129rb}luc proiciebantur anime. et ubique paciebantur et comburebantur; donec pelles simul et carnes. nervi et ossa in favillam redigerentur. et flammam ignis.

Anima autem illa cum diu in his versaretur suppliciis. affuit ei suus advocatus; et more solito eam apprehendens de medio faville cepit dicere. ‘Quomodo vales? Numquid fuerunt tibi tam dulces carnis illecebre; ut pro eis tot et talia tormenta debeas sustinere?’ Illa autem ei respondere non


p.33

poterat; quia vires ad loquendum post tale supplicium non habebat. Angelus igitur domini cum eam vidisset nimis afflictam; blande alloquens consolabatur eam dicens. ‘Confortare; quia dominus est deducens ad inferos et reducens. Tu ergo esto fortis. quia licet sint mala que huc usque passa es. maiora sunt ea a quibus liberaberis; si tamen voluntas fuerit nostri redemptoris. Ipse enim non desiderat mortem peccatoris; sed ut convertatur et vivat.’

Et post hec dixit. ‘Omnes quos {MS folio 129va} vidisti superius iuditium dei expectant; sed isti qui adhuc sunt in inferioribus iam iudicati. adhuc namque non pervenisti ad inferos inferiores.’ Et apprehendens eam more solito confortavit; et reliquum iter arripere iussit.