Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 8

De pena furum et latronum.

Illa autem surgens quasi languida debiles temptans firmare gressus. magnopere illum sequi volebat. sed nullo modo poterat; erat enim nimis afflicta. Tangens autem eam angelus domini confortavit; et valido cursu precedens ad explendum iter quod ante dixerat illam suasit.

Euntes vero longius viderunt stagnum amplum {MS folio 124ra} valde. et tempestuosum; cuius fluctus astantes non permittebat cernere celum. Inerat etiam ibi multitudo bestiarum terribilium; que mugientes nil aliud poscebant nisi ut animas devorarent. Per latum vero eius pons multum angustus erat et longus. cuius longitudo quasi per duo miliaria tendebatur. Talis enim erat longitudo


p.19

stagni; latitudo vero ipsius pontis quasi unius palme mensura. Longior namque et angustior erat quam pons ille de quo superius diximus. Erat etiam ista tabula inserta clavis ferreis acutissimis. qui omnium transeuntium pedes solebant penetrare. ut nullius pes si cum semel tangeret illesus posset evadere. Omnes quoque bestie conveniebant ad pontem. ut inde cibos sumerent; illas scilicet animas que transire non possent. Erant autem ipse bestie tante magnitudinis; ut magnis turribus assimilari rectissime valerent. Ignis etiam de ore {MS folio 124rb} ipsarum exiebat; ita ut et stagnum bullire a cernentibus putaretur.

Videbat quoque in ipso ponte unam animam valde plorantem. et se multis criminibus accusantem. Erat enim magno pondere frumenti manipulorum onusta; et hunc pontem transire cogebatur. Sed licet plantas clavis ferreis perforatas nimis doleret; cadere tamen in lacum ignitum ubi bestiarum patentia ora videbat. magis timebat.

Anima vero videns inmane periculum; dixit ad angelum. ‘Heu domine si placeret vellem scire cur cogitur ista anima sub tali pondere pertransire; quarum etiam specialiter ista pena sit animarum.’ At ille respondens dixit ad eam. ‘Ista pena est specialiter tibi condigna et tuis consimilibus furtum perpetrantibus; licet multum fuerit vel modicum. Sed non eodem modo patiuntur qui in minimis et qui delinquunt in magnis; nisi forte illud modicum fuerit sacrilegium.’ Tunc anima ‘quid’ ait {MS folio 124va} ‘vocas sacrilegium?’


p.20

Respondit angelus. ‘Qui sive sacratum. sive de scrato aliquid furatur; hic sacrilegii reus iudicatur. Maxime vero qui delinquunt sub tegumento relligionis; nisi per penitentiam se emendaverint rei iudicantur culpe maioris.’

Et his dictis adiunxit. ‘Festinemus; quia istum pontem transire debemus.’ At illa. ‘tu quidem’ ait ‘per divinam potentiam transire poteris; me vero tecum ut reor conducere nequaquam valebis.’ ‘Non ego’ inquit. angelus ‘tecum transibo. sed tu ipsa per te transibis; nec vacuus transire poteris. Nam vaccam indomitam te oportet tecum conducere; et illesam mihi ultra pontem reddere.’

Tunc anima plorans amare flevit; et ad angelum dixit. ‘Ve mihi quare te creavit me deus ut talia paterer? Et quomodo ego misera potero transducere vaccam; cum ego ipsa in tali periculo nisi divina subvenerit {MS folio 124vb} misericordia non possim omnino stare?’ Tunc angelus. ‘reduc’ inquit ‘ad memoriam. quod cum in corpore fueras. vaccam compatris tui furata fueras.’ At illa. ‘nonne’ inquit ‘domine ipsam vaccam de qua est sermo. proprio reddidi possessori?’ Cui angelus. ‘Reddidisti. sed tunc quando abscondere non potuisti; et ideo non plenum patieris supplicium; quia minus est velle malum


p.21

quam perficere; licet utrumque sit malum ante deum.’ Hisque dictis. cum respexisset angelus animam ostendit ei indomitam vaccam. ‘Ecce’ inquit ‘vacca quam debes ducere ultra.’

Anima vero cum vidisset se devitare non posse. debitam penam. plorans reatum tenuit vaccam; et secum quibuscumque poterat minis instigare conabatur ad pontem. Bestie vero mugientes veniebant; et cibum suum quem videbant in ponte positum expectabant.

{MS folio 125ra}Anima vero cum cepisset iter agere; vacca nolebat cum ea ire. Quid amplius moramur? Cum stabat anima. cadebat vacca; et cum vacca stabat. anima cadebat; et sic versa vice modo stabant modo cadebant. usque dum ad medium pontem veniebant.

Cumque illuc pervenissent; viderunt ilium sibi obviam. qui manipulos portabat. Ilium dico. non de illis quibus dicitur. Venientes autem venient cum exultatione portantes manipulos suos;’’

sed de illis quibus alibi scriptura minatur. Ve vobis qui nunc ridetis; quia plorabitis et flebitis.’’

Sic enim flentes et plorantes obviaverunt sibi. non sicut misericordia et veritas; neque sicut iusticia et pax que osculate sunt se. Illa enim anima que cum manipulis venerat rogabat istam ne sibi pontem preoccuparet; et e contrario ista quibuscumque precibus poterat alteram rogabat. ne sibi iter quod cum tanto labore ex {MS folio 125rb} parte compleverat prohiberet. Nec tamen illa nec ista non dico reverti; sed nec respicere retro poterat.

Et sic dolentes stabant; et stantes pontem plantarum sanguine cruentabant


p.22

Cumque diutius starent. et criminum reatum ibi plangerent; nescientes quomodo sed unaqueque alteram pertransisse cognoscebat.

Anima autem ista dum pertransiit. angelum suum quem retro reliquerat vidit; eamque blandis alloquitur verbis. ‘Bene’ inquit ‘venias. de vacca ulterius ne cures; quia non ei amplius debes.’ Sed cum illa ostenderet ei pedes. et conquesta esset non posse pergere respondit. ‘Meminisse debes quam veloces erant pedes tui ad effundendum sanguinem; et ideo contricio et infelicitas merito esset in viis tuis nisi tibi misericordia subvenisset omnipotentis.’

Et cum hec dixisset tangens eam sanavit; et sic precessit. Anima vero cum dixisset ‘quo imus modo;’ respondit an{MS folio 125va}gelus. ‘Quidam tortor teterrimus nostrum expectat adventum. cui nomen est Phristinus; cuius hospicium nullo modo preterire possumus. Quod hospicium licet semper hospitibus fuerit plenum; hospes tamen invenire hospites adhuc desiderat ad supplicium.’


p.23