Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 5

{MS folio 121vb}

De pena insidiatorum et perfidorum.

Igitur profecti venerunt ad montem mire magnitudinis; magni horroris et vaste solitudinis. Qui mons transeuntibus angustum valde prebebat iter. Erat namque ex una parte illius iteneris ignis putridus. sulphureus. atque tenebrosus; ex altera autem pane nix glatialis. et cum grandine ventus hororibilis.

Erat vero mons hinc et rode preparatus ad puniendum animas tortorum plenus; ita ut nullus transitus transire volentibus appareret tutus. Ipsi quoque prefati tortores furcas ferreas habebant ignitas; et acutissimos tridentes preparatos. quibus iugulabant animas transire volentes; et trahebant ad penas. Dumque misere longius involute. penas luerent in pane sulphuris. predictis instrumentis iugulate. proiciebantur in partem nivis; et versa vice de medio grandinis. proiciebantur in flammam ignis.

His visis; illa admodum dum metue{MS folio 122ra}bat. dixit ad angelum qui eam precedebat. ‘Rogo domine dum paratas insidias ad interniciem meam aperte video; iter istud arripere quomodo valebo?’ Respondit ei. ‘Noli timere; sed me sequere aut precede.’


p.14

Et tunc precessit angelus; et illa sequebatur sicut prius.