Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 3

De adventu angeli in occursum anime.

Misit namque angelum suum in occursum eius. quem respiciens a longe venientem quasi stellam lucidissimam. infatigabiles fecit in eum intuitus; sperans per eum aliquod consilium sibi dandum. Qui cum ei apropinquasset proprio vocans nomine; salutavit eum dicens. ‘Ave’ inquit ‘Tungdale quid agis?’

Videns autem ille miser speciosum iuvenem. erat enim speciosus forma pre filiis hominum; et audiens semet ipsum proprio ab eo nominatum nomine. pre timore simul et gaudio cum lacrimis talem prorupit in vocem. ‘Heu’ inquit ‘pater domine dolores inferni circumdederunt me; preoccupaverunt me laquei mortis.’ Cui angelus. ‘modo’ inquit ‘invocas me dominum et patrem. quem semper et ubique tecum habebas. et numquam me tali nomine dignum iudicabas?’ Qui respondit. ‘Domine ubi umquam te vi{MS folio 120vb}di? Aut ubi vocem tuam dulcissimam umquam audivi?’ Respondens angelus dixit ei. ‘Ego te semper sequebar a nativitate tua quocumque ibas; et numquam meis consiliis obtemperare volebas.’

Et extendens manum in unum inmundorum spirituum. qui pre ceteris maledicis ei magis insultabat; ‘ecce’ inquit ille. ‘cuius consiliis acquiescebas. et meam omnino neglexeras voluntatem. Sed quia deus misericordiam semper prefert iudicio; tibi etiam non deerit indebita eius misericordia.


p.11

Tantum ergo esto secura et leta. quia patieris pauca de multis. que patereris. nisi tibi subvenisset misericordia nostri redemptoris. vel creatoris. Me igitur sequere et quecumque tibi monstravero memoriter tene; quia iterum ad corpus tuum debes redire.’

Tunc illa anima ultra modum perterrita. accessit ad eum propius; relicto corpore supra quod steterat prius.

Demones autem hec audientes. et mala que {MS folio 121ra} antea illi anime minabantur. inferre se non posse conspicientes; posuerunt in celum os suum dicentes. ‘O quam iniustus et crudelis est deus; quia quos vult mortificat. et quos vult vivificat. non sicut promisit unicuique secundum opus suum. et meritum reddit. Liberat animas non liberandas; et dampnat non dampnandas.’ Et his dictis; in semet ipsos insurrexerunt. et quibuscumque poterant alter-utrum se plagis dampnaverunt; et nimio fetore relicto. cum ingenti tristicia. et indignatione recesserunt.

Angelus vero precedens dixit ad animam. ‘Sequere me.’ Illa autem respondit. ‘Heu domine ni si precesseris. isti me retro rapient.’ Cui angelus. ‘Ne timeas’ inquit ‘eos; plures enim nobiscum sunt. quam cum illis. Si deus nobiscum; quis contra nos est? Cadent quidem a latere tuo mille. et decem milia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabunt. Veruntamen oculis {MS folio 121rb} tuis considerabis; et retributionem peccatorum videbis. Et tu quidem patieris sicut predixi. pauca de multis que mereris.’

Et his dictis; profecti sunt.


p.12