Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

p.1

{MS folio 117ra}

Incipit prefatio. in visionem cuiusdam militis. Tnugdali nomine. Hiberniensis a quodam Marco nomine abbatisse transcripte;

VENERABILI Ac deo devote domine. G. dei dono abbatisse. frater Marcus sibi devotus famulus; utinam tam validum quam paratum servicium. Cum multi sint vocati pauci vero electi; non est magnum argumentum ad probandam rei dubie fidem. hanc esse laudabilem que a multis laudatur. Nam quam secundum prophete sententiam. humanum genus a principio proclivius est ad peccandum. ei arbitramur consultissimum ac decentissimum pre ceteris esse parendum. quam custoditis bone fame flosculis a nullo reprehensibilem fore reperimus. que valet dicere cum apostolo. bonus odor sumus deo.’’

Eapropter sacra {MS folio 117rb}virgo et domina Gisla caritativam et valde devotam bone intentionis vestre peticiunculam. vobis nequaquam negare possumus; licet elogiis vestre presentie dignis eam interpolare minime possimus. Sicut enim ait orthodoxorum quidam eruditus. vires quas imperitia denegat. caritas ministrat.’’

et nos eius vestigia sectantes. simul et in vestris sanctis orationibus confidentes. ipsam verecundiam postponimus; et nostram insipientiam vobis ostendere non erubescimus.

Melior est enim obedientia quam victime. ea maxime que maioribus impenditur; et nos confidimus quod compati potius quam insultare velit vestra prudentia nostre insipientie. Placuit namque vestre providentie. quatenus


p.2

misterium quod ostensum fuerat Tugdalo cuidam Hibernigeno. noster stilus licet ineruditus. de barbarico in latinum transferret eloquium; {MS folio 117va} vestreque diligentie mitteremus transcribendum.

Opus quidem utile licet breve. ego autem inops et pauper et pene latine eloquentie ignarus; vobis tamen devotissimus ipsam materiam prout mei ingenioli parvitas replicare potuit offerre me non piguit. Hilarem enim datorem diligit deus. rogans tamen ut si qua ibi fuerint minus compendiose interpolita sententia. emendare et competenter cudere. vestra erudita non erubescat sollertia.

Accipite ergo breve munusculum simplicis stili et indocte lingue cum devotis precibus; et si quid ibi videritis minus correctum. hoc nostre im putetis impericie; sin autem aliquid in ea placuerit vestre prudentie. divine gratie. et vestris orationibus attribuite. et nolite bonam certamque materiam contempnere; licet ei dictamen videritis convenire. Noster enim stilus. sed Christi est opus.

{MS folio 117vb}Ergo o sapiens et felix domina. memoramini proverbii; amici vicia si non sufferas facis tua.’’

Vos igitur quia libenter suffertis insipientes. cum sitis ipsa sapiens; sustinete etiam hic modicum quid insipientie mee. Scripsimus autem vobis fideliter prout nobis ipse qui viderat eandem visionem retulit.

Visa namque est millesimo centesimo quadragesimo nono ipsa visio. ab incarnatione anno domini. qui est annus secundus Chonradi regis Romanorum


p.3

expeditionis Iersolimorum; quique est quartus. annus Eugenii pape. secundi apostolatus. quo anno de Galliarum partibus Romam est reversus. Ipso etiam eodem anno Malachias Dunensis episcopus Hiberniensium legatus. cuius vita et doctrina tota occidentalis fulsit ecclesia. Romam veniens in Claravalle defunctus est; cuius vitam miraculis plenam Bernhardus Clarevallis abbas. satis luculento sermone {MS folio 118ra}transcribit. De quo mentionem loco suo domino concedente facturi sumus. Nemias etiam Cluensis episcopus. vir sapientia et genere et sanctitate preclarus. sancuts ac venerabilis senex. nonaginta quinque annorum in propria cathedra. eodem anno de laborioso huius vite certamine. ad gaudia migravit perpetue vite. De cuius vita et miraculis quia vos novimus sanctorum exempla desiderasse; ad vestram edificaionem aliqua dicemus.

Sed quia non es nostri propositi modo tragedias texere; ad conmissum nobis opusculum deo adiuvante properemus.


p.4

Explicit prefatio. Incipiunt capitula.

I capitulum. De situ insule. II De exitu anime. III De adventu angeli in occursum anime. IIII De prima pena homicidarum. V De pena insidiatorum et perfidorum. VI De valle et pena superborum. VII De avaris et pena eorum. VIII De pena furum et latronum. VIIII De pena gluttonum et fornicantium. X De pena sub habitu et ordine re{MS folio 118rb}ligionis fornicantium. XI De pena illorum qui cumulant peccatum super peccatum. XII De descensu ad inferos. XIII De inferno inferiori. XIIII De ipso principe tenebrarum. XV De pena moderata non valde malorum. XVI De campo leticie. et fonte vite. et requie non valde bonorum. XVII De Danacho et Conchober regibus. De Cormacho rege. XVIII De gloria coniugalium. XVIIII De gloria martirum et continentium. XX De gloria monachorum et sanctimonialium. XXI De defensoribus et constructoribus ecclisiarum. XXII XXIII De gloria virginum et novem ordinibus angelorum. XXIIII De sancto Ruadano confessore. XXV De sancto Patricio et quattuor. sibi notis episcopis. XXVI De reditu anime ad corpus suum XXVII