Corpus of Electronic Texts Edition
A Latin Dialogue of the Body and the Soul (Author: Robert Grosseteste [?])

section 10

Hic demones capiunt animam.

    1. Demones cum fiscinulis animam ceperunt
      quam secum ad inferos gementem traxerunt
      multi vero demones sibi occurerunt
      qui vice tripudii dentibus striderunt
      et de tali socio gaudium fecerunt.
    2. Quidam cum corrigiis ipsam perstrinxerunt
      quidam plumbum feruidum in eam fuderunt,
      quidam fimum stercorum in os proiecerunt
      quidam suis dentibus ipsam corroserunt.
    3. Adhuc dicunt demones fere fatigati

      p.37

      hi qui nobis seruiunt sic sunt honorati
      potes modo dicere sicut buffo crati
      nam debes in centuplo duriora pati.