Corpus of Electronic Texts Edition
Exegesis on the Four Evangelists (Author: [unknown])


1] Euangelia .iiii. ideo sunt quia unam
2] æclesiam per iiii. partes mundi
3] dilatandam describunt, siue quia
4] quadrangulum uerbum immota-
5] bile est, ut lapis quadrangulus
6] non uacillet, ut hieronymus dicit, per hoc
7] stabilitas indicatur. euangelica.
8] omnibus heresibus resistens,
9] siue quia duorum uel trium testium
10] numerus in lege commendatus est. unusquisque
11] eorum tribus reliquis utitur.
12] Euangelia .iiii. liquoribus comparantur
13] matheus melli propter perfec-
14] torum dulcidinem praeceptorum
15] comparatur. Marcus uino propter
16] austeritatem penitentiae in
17] primordio sui sermonis intima-
18] tam. Lucas lacti propter sincera(e)
19] et misticæ doctrinae candorem.
20] Iohannis oleo propter eminentem et omnia
21] illustrantem diuinitatis lucem quae ipsius
22] uoluminis exordio corruscat.
23] Elimentis quoque .iiii.or principalibus
24] euangelia comparantur. Matteus
25] terræ quia omnium elimentorum quasi funda-
26] mentum est comparatur. Marcus
27] aquae babtismatis qui imprimis
28] loquitur sacramentum. Lucas æri


p.306


29] qui interpretatur ipse eleuatus qui
30] ab inferioribus nascituri hominis mis-
31] teriis usque ad ascentionem domini in
32] caelum continuato sermone per-
33] tingit sicut aer a terra ad caelum por-
34] rigitur. iohannis igni qui di-
35] uinitatis ignem omnia penitran-
36] tem suo protendit uolumine,
37] dicente moyse: deus noster ignis
38] consumens est.
39] Matteus arat, marcus se-
40] minat, Lucas irrigat, iohannis
41] incrementum dat, ut messis mul-
42] ta fidelium sit perfecta atque
43] matura .iiii.or quoque temporibus
44] anni comparantur. Matteus
45] hiemi initia per pampinos omnium fruc-
46] tuum coalenti, unde arare dicitur.
47] Marcus ueri post hiemem in flores et
48] gemmas erumpenti, unde seminare dicitur.
49] Lucas æstati post uernum tempus cre-
50] scentia terræ germina pluui-
51] alibus aquis irriganti ac so-
52] lis claritate eo quod ipse
53] ut matteus praeceptis abundet
54] diuinis et diuinitatem uirtu-
55] tibus plurimis contestatur, unde
56] irrigare dicitur. iohannis autumno
57] post æstatis calorem et irri-
58] gationem cuncta ad maturita-
59] tis perfectionem prouehenti cui
60] narrandæ christi diuinitatis
61] et consummandi canonis per-
62] fectio data est a domino, unde incre-
63] mentum dare dicitur. His .iiii. tem-
64] poribus annus domini acceptabilis cum duodeno
65] apostolorum numero quasi .xii. mensibus
66] completur.