Corpus of Electronic Texts Edition
De controversia Paschali (Author: Cummianus Hibernus)

paragraph 15

Haec dixi non ut uos inpugnarem, sed ut me, ut necticuracem in domicilio’’

Ps. 101:7


290] latitantem, defenderem. Sed si quid forte impolitum uel uitiosum per inmunda labia dixi, bicipi labii uestri forcipe per igniferum Essaianum altaris Dei carbonem tangite, et preputium inculti logii bifaris ter quaternis cultris Ben Nun, quinis-denis digitulis humatis cum pleuis precedite prioris preputiis. Nefas est enim errata tua non agnoscere et prolata certiora non approbare.
295] Hereticorum est proprie sententiam suam non corrigere; maluere peruersam quam motare defensam. Scienti etenim bonum facere et non facienti, peccatum est illi.’’

James 4:17

Peccati uero stipendium mors est.’’

Rom. 6:23

A qua nos diuina maiestas et simplex trinitas et multiplex apex, subtus quem nichil est, intra quem nichil est, citra quem nichil, ultra quem nichil, supra quem nihil,
300] sustinens [omnia] sine labore, penetrans [omnia] sine extenuatione,

p.96


301] cir
cumdans [omnia] sine extensione, superans [omnia] sine inquietudine,’’

Gregorius Magnus, Moralia 2:12.20 (CCSL 143: 72-73)

liberare dignetur amen. amen. GRANDIS LABOR EST PRUDENTIAE.’’

Pelagius, Ep. ad Demetriadem (PL 30: 42D=PL 33: 1119)

EXPLICIT EPISTOLA CUMMIANI DIRECTA SEGIENO ABBATI DEO GRATIAS.