Corpus of Electronic Texts Edition
De controversia Paschali (Author: Cummianus Hibernus)

paragraph 13

Haec probate, si uultis; si non, renunciate catholicis testimoniis; si nec
245] utrumque utrique, hoc dicamus: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis.’’

2 Cor. 5:10 (V)

Et non iudicemus ante tempus [donec] ueniat qui illuminabit occulta tenebrarum et manifestabit consilia cordium.’’

1 Cor. 4:5

Et nolite iudicare, ut non iudicemini. In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabitur de uobis.’’

Matt. 7:1; 7:2

Et quid iudicas alienum seruum? Domino
250] suo stat aut cadit.’’

Rom. 14:4 (V)

Onus est uobis, ut uideo, quod dico. Onus est et michi quod dicitis, nisi uerbis scripturae sanctae probaueritis. Onera [ergo nostra inuicem] portemus, et sic adimplebimus legem Christi.’’

Gal. 6:2

Si enim alter alterius percutiamus infirmam conscientiam, in Christo peccamus.’’

1 Cor. 8:12

Si sanum sapimus, uobis sapimus; si mente excidimus, Deo; ’’

2 Cor. 5:12

si uiuimus, Domino uiuimus, si morimur,
255] Domino morimur, quia Domini sumus.’’

Rom 14:8

Obsecramus uos pro Christo ut non nobis inproperetis cum matre nostra, quia omnis soboles suae matris speciem imitatur. Unde accipimus spiritum inde spiramus. Loquacitatem nostram uestra fiducia prestat.