Corpus of Electronic Texts Edition
De controversia Paschali (Author: Cummianus Hibernus)

paragraph 6

Deinde euangelio inueni Dominum meum Iesum Christum dicentem:
60] Desiderio desideraui hoc pascha manduccare vobiscum antequam patiar,’’

Luke 22:15 (V)

quod Ieronimus explanat: Finem, [inquiens,] carnali festiuitati uolens imponere umbraque transeunte paschae reddere ueritatem’’

Hieronymus, In Matheum 4:26.2 (CCSL 77: 245)

complens legem sicut dixit: non ueni soluere legem sed adimplere,’’

Matt. 5:17 (V)

hoc est addere. Unde ad passionem ueniens uetusque consummans testamentum et nouum inchoans, quinta
65] feria, luna .xiiii. primi mensis, qui est apud Aebreos nomine Nisan; apud Macedones Spantoriacos; aput Aegiptios Parmothi; qui aput Latinos interdum Martii interdum Aprilis obtinet partem, uespera procedente, accepto

p.66

pane, gratias egit, benedixit, fregit, dedit discipulis suis dicens: hoc est corpus meum,’’

Consecration rite

et reliqua. Item: hic calix nouum testamentum in mea sanguine.’’

1 Cor. 11:25

Mane
70] autem facto, sextae uidelicet feriae, consilium inierunt omnes principes sacerdotum.’’

Matt. 27:1 (V)

Altera autem die, [hoc est sabbato, luna .xu.,] conuenerunt principes et munierunt sepulcrum.’’

Matt. 27:62 and 66 (V)

Una autem sabbati, [luna .xui.,] solutis gemitibus inferni,’’

Acts 2:24

Luke 24:1; John 20:1

surrexit a mortuis. Post uero dies octo, [luna .xxiii.,] uenit et stetit in medio discipulorum, ostendit manus et pedes et latus et dixit: pax
75] uobiscum.’’

John 20:26-27

Die autem .xl. post resurrectionem – a sexta decima uidelicet luna, non a quarta decima – eduxit [discipulos] suos [usque] in Bethaniam, et eleuans manus suas, benedixit eos’’

Luke 24:50-51

et eleuatus est in caelum; et cum compleretur quinquagesimus dies – a resurrectione scilicet in .xui. luna, non a passione in .xiiii. – Spiritus Sanctus super [apostolorum] singulos [sicut]
80] [ignis] sedit.’’

Acts 2:3-4

Unde orientalis tota aecclesia tres ebdomadas tribus sacratissimis solennitatibus Domini nostri Iesu Christi uenerabiliter, id est passioni,

p.68

sepulturae, resurrectioni, deputauit: passioni a .xiiii. in .xx.; sepulturae a .XV. in .xxi.; resurrectioni a .xvi. in .xxii. lunam, septimanam pro reuerentia Dominici diei consecrans.’’

Cologne Prologue (Krusch, Studien 1: 232-233=PL Supplement 3: 433-434)

Quia si .xiiii. luna resurrectioni deputetur, ut uos
85] facitis, .xiii. in sepultura et .xii. in passione, prepostero ordine, fiet.