Corpus of Electronic Texts Edition

Background details and bibliographic information

De controversia Paschali

Author: Cummianus Hibernus

File Description

Maura Walsh and Dáibhí Ó Cróinín

Electronic edition compiled by Beatrix Färber, Benjamin Hazard

Funded by University College, Cork and
The Irish Higher Education Authority

2. Second draft.

Extent of text: 5075 words

Publication

CELT: Corpus of Electronic Texts: a project of University College, Cork
College Road, Cork, Ireland—http://www.ucc.ie/celt

(2005) (2008)

Distributed by CELT online at University College, Cork, Ireland.
Text ID Number: L201070

Availability [RESTRICTED]

Available with prior consent of the CELT programme for purposes of academic research and teaching only.


[RESTRICTED]

Copyright for the text lies with the Pontifical Institute of Mediaeval Studies, Toronto, Canada. Their website is available at http://www.pims.ca. The text is here reproduced by the kind permission of the copyright holder.

Sources

    Manuscript
  1. London, British Library, MS Cotton Vitellius A.xii, fol. 79r–83r. For further details, see Thomas Smith (ed.), Catalogus librorum manuscriptorum bibliothecae Cottonianae: 1696 (Cambridge, repr. 1984); see also Catalogue of the manuscripts in the Cottonian Library deposited in the British Museum (London 1802) 379f.
    Editions and translations
  1. Veterum epistolarum Hibernicarum sylloge, ed. James Ussher (Dublin 1632) 24–35, Ep. xi.
  2. C. R. Elrington (ed.), The whole works of the most rev. James Ussher (Dublin 1846) vol. 4, 432–44.
  3. Jacques-Paul Migne (ed.), Patrologia Latina (Paris 1860) vol. 87, 969–78.
    Secondary literature
  1. Whitley Stokes (ed.), On the calendar of Oéngus (Dublin 1880) pp. liv, clxix, clxiii.
  2. Bruno Krusch, Die Einführung des griechischen Paschalritus im Abendlande, Neues Archiv der Gesellschaft für ältere deutsche Geschichtskunde 9 (1884).
  3. J. G. O'Keefe, Cummíne Fota and Mac dá Cherda, Ériu 5 (1911) 26–32.
  4. James F. Kenney, The sources for the early history of Ireland, and introduction and guide (New York 1929; repr. Dublin 1979) 220–21.
  5. D. J. O'Connell, Easter cycles in the early Irish Church, Journal of the Royal Society of Antiquaries of Ireland 66 (1936) 67–106.
  6. Mario Esposito, Notes on Latin learning and literature in medieval Ireland, Hermathena 45 (1930) 240–45.
  7. Paul Grosjean, Recherches sur les débuts de la controverse pascale chez les celtes, Analecta Bollandiana 64 (1947) 200–44.
  8. René Derolez, Runica manuscripta (Brugge 1954) 222–25.
  9. J. E. L. Oulton, The epistle of Cummian, 'De controversia Paschali', Studia Patristica 1 (1957) 63, 128–33.
  10. August Strobel, Ursprung und Geschichte des frühchristlichen Osterkalenders (Berlin 1977).
  11. Kenneth Harrison, Episodes in the history of Easter cycles in Ireland, in: Dorothy Whitelock, Rosamund McKitterick and David Dumville (eds.), Ireland in early mediaeval Europe: studies in memory of Kathleen Hughes (Cambridge 1982) 307–19.
  12. Dáibhí Ó Cróinín, A seventh-century Irish computus from the circle of Cummianus, Proceedings of the Royal Irish Academy 82 C 11 (1982) 405–430.
  13. Dáibhí Ó Cróinín, Early Irish annals from Easter tables: a case re-stated, Peritia 2 (1983) 74–86.
  14. Marc Schneiders, The Irish calendar in the Karlsruhe Bede, Archiv für Liturgiewissenschaft 31 (1989) 33–78.
  15. Daniel McCarthy, The origins of the Latercus paschal cycle of the Insular Celtic Churches, Cambrian Medieval Celtic Studies 28 (1994) 25–49.
    The edition used in the digital edition
  1. Cummian's Letter: De controversia Paschali. Maura Walsh and Dáibhí Ó Cróinín (ed), First edition [clxxxiv + 385 pp.] Pontifical Institute of Medieval StudiesToronto (1988) . Studies and Texts. , No. 86

Encoding

Project Description

CELT: Corpus of Electronic Texts

Sampling Declaration

The present text represents even pages 56–96. All editorial introduction and notes have been omitted, except citation sources. An English translation is available in a separate file.

Editorial Declaration

Correction

Text proofread twice at CELT.

Normalization

The electronic texts represents the edited text. Text supplied from Ussher's 1632 edition is marked sup resp="JU".

Quotation

Citations are tagged cit. The citation element contains qt and bibl tags.

Hyphenation

Soft hyphens are silently removed. When a hyphenated word (hard or soft) crosses a page-break, this break is marked after the completion of the hyphenated word.

Segmentation

div0=the letter. Pagebreaks and paragraphs are marked.

Standard Values

Dates are standardized in the ISO form yyyy-mm-dd.

Interpretation

Names are not tagged.

Canonical References

This text uses the P element to represent the paragraph.

Profile Description

Created: By Cummianus Hibernus Date range: 7th century.

Use of language

Language: [LA] Text is in Latin.
Language: [EN] Editorial annotations are in English.

Revision History


Corpus of Electronic Texts Edition: L201070

De controversia Paschali: Author: Cummianus Hibernus

DOMINIS sanctis et in Christo uenerandis Segieno abbati, Columbae sancti et caetenorum sanctorum successori, Beccanoque solitario, caro came et spiritu fratri, cum suis sapientibus, Cummianus supplex peccator magnis
5] minimus apologiticam in Christo salutem.Verba excusationis meae in faciem sanctitatis uestrae proferre procaciter audeo, sed excusatum me habere uos ut patres cupio, testem Deum inuocans in animam meam,’’

2 Cor 1:23 (V)

quod non contemtus uestri gratia nec fastu moralis sapientiae, cum caeterorum despectu, sollempnitatem festi paschalis cum
10] caeteris sapientibus suscepi. Ego enim prima anno quo cyclus quingentorum .xxx. duorum annorum a nostris celebrari orsus est non suscepi, sed silui; nec laudare nec uituperare ausus utpote Aebreos, Gregos, Latinos – quas linguas,

p.58

ut Ieronimus ait, in crucis suae titulo Christus consecrauit – superare minime in scientia me credens. Deinde apostolum interrogans dicentem: Omnia
15] probate, quod bonum est tenete,’’

Thess. 5:21

antequam gustarem non fastidiui. Hinc per annum secretus sanctuarium Dei ingressus, hoc est scripturam sanctam, ut ualui inuolui, deinde historias, postremo cyclos quos inuenire potui.Et inueni primum in Exodo de prima mense esse inquirendum secundum Aebreos. Scriptum est enim: Mensis iste uobis initium mensium; primus erit
20] in mensibus anni,’’

Exod. 12:2

et in sequentibus: Decima die mensis huius accipiet unusquisque agnum per familias et domos suas et seruabitis eum usque ad .xiiii.am diem mensis huius,’’

Exod. 13:3 and 6

id est primi mensis, immolauilque eum uniuersa multiludo filiorum Israhel ad uesperam.’’

Exod. 12:6

Et inueni hoc apostolum de immolatione Christi non de resurrectione commemorasse dicentem: Etenim
25] pascha nostrum immolatus est Christus.’’

1 Cor. 5-7 (V)

Item in Exodo: et custodietis diem istum in generationes uestras ritu sempiterno, primo mense, .xiiii. die mensis.’’

Exod. 12:17

In Leuitico quoque: si quis et mundus est et in itinere non fuit et tamen non facit fase, exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit in tempore suo,’’

Num. 9:13 (V)

hoc est in prima mense. Hoc timui et inquisiui
30] diligenter quid Aebrei, quid Greci, quid Latini, quid Aegiptii de hoc tempore seruarent et sentirent, quod in sequentibus demonstrabo.Item in Exodo: .vii. diebus comedetis azima usque ad diem .xxi.;’’

Exod. 12:15 and 18 (V)

et hoc in tractatibus diligenter inuestigaui quid sentirent de .xxi. eruditissimi uiri, quod

p.60

Ieronimus pulcherrime explanat dicendo: Pascha immolat populus et alias
35] celebrat festiuitates, omnis eius sollennitas die finitur octauo.’’

Hieronymus, In Aggaeum 2:11-15 (CCSL 76A: 734)

Prima dies in azimis .xu., dies octaua .xxi. Item in Libro Questionum: A .xiiii. luna, quae nobis secundum legem prima est, rationem paschae obseruemus. Omnia enim plena Deus instituit; ideo a .xiiii. luna usque in .xxi. his .vii. diebus pascha nobis celebrare concessum est, ut de his .vii. aliqui dies a parasceue
40] usque ad resurrectionem concludentur, ut .neque .xiii. in passione sit, neque .xiiii. aut .xu. in resurrectione, ne ante primam secundum nos lunam passio Christi sit, neque resurrectio eius non primo die, quo ceptus est mundus.’’

Ambrosiaster, Liber Quaestionum, q. 83 (CSEL 50: 144)

Haec .lxxxui. questione. Item .xci.: Apostolus, [inquit,] falli non potuit, qui ait:’’

Ambrosiaster, Liber Quaestionum, q. 96 (CSEL 50: 170)

pascha nostrum immolatus est Christus,’’

1 Cor. 5:7

quod non suum
45] utique, sed legis est uerbum, dicente Moyse: Et erit cum dicent uobis filii uestri: Quae est deseruitio haec? Et dicetis: Immolatio haec pascha Domini est. Quid amplius,’’

Exod. 12:26-27

inquit, necessarium est ad testimonium? Lex loquitur, apostolus probat; hoc superest, ut contradictor abiciatur ut peruicax. Manifestum est enim transitum post pascha fuisse. Sanguis igitur salutem
50] prestitit, non transitus, quia, ut transitus non noceret, obsistit sanguis.’’

Hoc timui et me perculit.

p.62


52] Item perscrutans, inueni et Origenem Calcenterum et uere Adamantinum dicentem: Est quidem sollennis dies in mense primo: alia sollennitas

p.64

paschae, alia sollennitas azimorum, licet iuncta uideatur azimis paschae
55] sollennitas. Principium namque azimorum ad finem paschae coniungitur. Pascha autem ipse solus dies appellatur in quo agnus occiditur. Reliqui uero azimorum .vii. dies appellantur.’’

Origenes-Rufinus, Homilia in Leviticum 9:5 (GCS 29: 246)

Sic enim dicit: Facies sollennitatem azimorumm . vii. diebus.’’

Exod. 23:15 (V)

Deinde euangelio inueni Dominum meum Iesum Christum dicentem:
60] Desiderio desideraui hoc pascha manduccare vobiscum antequam patiar,’’

Luke 22:15 (V)

quod Ieronimus explanat: Finem, [inquiens,] carnali festiuitati uolens imponere umbraque transeunte paschae reddere ueritatem’’

Hieronymus, In Matheum 4:26.2 (CCSL 77: 245)

complens legem sicut dixit: non ueni soluere legem sed adimplere,’’

Matt. 5:17 (V)

hoc est addere. Unde ad passionem ueniens uetusque consummans testamentum et nouum inchoans, quinta
65] feria, luna .xiiii. primi mensis, qui est apud Aebreos nomine Nisan; apud Macedones Spantoriacos; aput Aegiptios Parmothi; qui aput Latinos interdum Martii interdum Aprilis obtinet partem, uespera procedente, accepto

p.66

pane, gratias egit, benedixit, fregit, dedit discipulis suis dicens: hoc est corpus meum,’’

Consecration rite

et reliqua. Item: hic calix nouum testamentum in mea sanguine.’’

1 Cor. 11:25

Mane
70] autem facto, sextae uidelicet feriae, consilium inierunt omnes principes sacerdotum.’’

Matt. 27:1 (V)

Altera autem die, [hoc est sabbato, luna .xu.,] conuenerunt principes et munierunt sepulcrum.’’

Matt. 27:62 and 66 (V)

Una autem sabbati, [luna .xui.,] solutis gemitibus inferni,’’

Acts 2:24

Luke 24:1; John 20:1

surrexit a mortuis. Post uero dies octo, [luna .xxiii.,] uenit et stetit in medio discipulorum, ostendit manus et pedes et latus et dixit: pax
75] uobiscum.’’

John 20:26-27

Die autem .xl. post resurrectionem – a sexta decima uidelicet luna, non a quarta decima – eduxit [discipulos] suos [usque] in Bethaniam, et eleuans manus suas, benedixit eos’’

Luke 24:50-51

et eleuatus est in caelum; et cum compleretur quinquagesimus dies – a resurrectione scilicet in .xui. luna, non a passione in .xiiii. – Spiritus Sanctus super [apostolorum] singulos [sicut]
80] [ignis] sedit.’’

Acts 2:3-4

Unde orientalis tota aecclesia tres ebdomadas tribus sacratissimis solennitatibus Domini nostri Iesu Christi uenerabiliter, id est passioni,

p.68

sepulturae, resurrectioni, deputauit: passioni a .xiiii. in .xx.; sepulturae a .XV. in .xxi.; resurrectioni a .xvi. in .xxii. lunam, septimanam pro reuerentia Dominici diei consecrans.’’

Cologne Prologue (Krusch, Studien 1: 232-233=PL Supplement 3: 433-434)

Quia si .xiiii. luna resurrectioni deputetur, ut uos
85] facitis, .xiii. in sepultura et .xii. in passione, prepostero ordine, fiet.Hac de re sinodis in unum congregatis ob diuersitatem successorum apostolorum dum apostoli undique pressuris, ut legimus, acti et diuersis limitibus sparsi, ordinare cyclum regularite nequiuerunt, id est sancti Petri clauiculari et sancti Iohannis petali, altenus in circumcisionem alterius in

p.70


90] preputium predicantis, inueni scriptum excommunicandos et de ecclesia pellendos’’

Dionysius Exiguus, Ep. ad Petronium (Krusch, Studien 2: 66)

et anathematizandos eos, qui contra statuta canonica quaternae sedis apostolicae, Romanae uidelicet Ierosolimitanae, Antiochenae, Alexandrinae, ueniunt, concordantibus his in unitate paschae. Nicena etiam sinodus trecentorum .x. et .viii. episcoporum est adiuncta iudicantium de obseruatione
95] pasche antiquum canonem [obseruandum,] per quem nulla de reliquo oriretur aecclesiis diuersitas, omnibus rite dispositis et aecclesiarum pax et fides, [inquierunt,] in orientis et occidentis partibus una atque eadem seruaretur.’’

Synodus Niceae, Canon 1, apud Rufinum, Hist. Eccl. 10: 6 (Hefele-Leclercq, Hist. des conciles 1/2: 1175)

Item Arelatensi sinodo sexcentorum episcoporum confirmante

p.72

primo in loco de obseruatione paschae, ut uno die et uno tempore per totum
100] orbem terrarum a nobis conseruetur,’’

Synodus Arelatensis, Canon 1 (CCSL 148: 9)

ut uniuersalis aecclesia uno ore, [iuxta apostolum,] honorificet Deum [unum].’’

Rom. 15:6

Unde cauendum est, ut Ieronimus ait, ne extra unam domum contra preceptum legis, id est extra [aecclesiam uniuersalem,] agnum [typicum comedamus.] Ex quo manifestum est, [inquit,] quod Iudei et heretici et omnia conuenticula dogmatum peruersorum,
105] qui agnum in una aecclesia non comedunt, non eos agni cames comedere sed draconis, qui datus est, iuxta Psalterium,’’

Hieronymus, De Exodo in vigilia Paschae (CCSL 78: 536-537)

in escam populis Ethiopibus.’’

Ps. 73:14

Et hoc uereor; sed uos considerate quae sunt conuenticula quae dixi: utrum Haebreiet Greci et Latini et Aegiptii, simul in obseruatione precipuarum solennitatum uriiti, an Britonum Scottorumque particula, qui
110] sunt pene extremi et, ut ita dicam, mentagrae orbis terrarum. Hoc michi iudicate. In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabitur de uobis;’’

Matt. 7:2

et in periculo

p.74

uestro hoc pendet. Uos enim estis capita et oculi populi qui, si in errorem per uestram obstinatiam inducetur, reddetis stricto iudici rationem de uniuscuiusque, iuxta Ezechielem, sanguine anime.’’

Ezek. 33:6 and 8

Seniores uero nostri,
115] quos in uelamine repulsionis habetis, quod optimum in diebus suis esse nouerunt simpliciter et fideliter sine culpa contradictionis ullius et animositatis obseruauerunt et suis posteris sic mandauerunt, iuxta apostolum: Omnia probate, quod bonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete vos.’’

1 Thess. 5:21-22

Sed uereor ne accidat uobis ut uniuersalis ecclesiae catholicae
120] unanimem regulam malam speciem fore iudicetis, quod absit. Quid plura? Uenio ad apostolum item dicentem: Fratres, nemo uos seducat in parte diei festi aut neomenia aut sabbato, quae sunt umbra futurorum. Corpus autem Christi.’’

Col. 2:16-17

Quod uenerandae memoriae sanctus Agustinus pulchre explanat: Dies festus,’’

Unidentified source

inquiens, pascha est, iuxta euangelistam Lucam
125] dicentem: Appropinquabat autem dies festus azimorum in quo necesse erat occidi pascha.’’

Luke 22:1; 22:7

Pascha occiditur et uiuificatur. Pars autem diei festi, .xiiii. luna, non totus dies, in qua seducimur; sed in parte et sabbato otioso, et neomenia bucinata, quae sunt umbra, non corpus, Christi. Umbra occiditur, ueritas uiuificatur.

Et hoc obsecro: diligenter inspicite ut michi ignoscatis uel me
130] dirigatis uerbis uestris uel scriptis fortioribus et certioribus prolatis ad aliud melius intelligendum, si habetis, et ego suscipiam gratanter, ut hoc suscipi. Si uero non habetis, silete et nolite nos hereticos uocare. Scriptum est enim: Ue qui dicitis bonum malum et malum bonum ponentes tenebras lucem et lucem in tenebras.’’

Isa. 5:20 (V)

Diei enim sumus filii, non noctis neque tenebrarum,’’

1 Thess. 5:5

et
135] cauere debetis quod de aliis dicitur: Mortificabant animas quae non moriuntur et uiuificabant alimas quae non uiuunt.’’

Ezek. 13:19

Non ergo nos uos odimus, sed nos

p.76

ueris defendimus. Ieronimus item adest auxiliator dicens: Non alia Romanae urbis aecclesia, alia totius orbis aestimanda est. Et Galliae, Britanniae, Affrica et Persis, et Oriens et India et omnes barbarae nationes unum Christum
140] adorant, unam obseruant regulam ueritatis. Si auctoritas, [inquit,] queritur, orbis maior est urbe; episcopus Romae siue Alexandriae.’’

Hieronymus, Ep. 146 ad Evangelum (CSEL 56: 310)

Et post aliquanta: Hinc, [inquit,] presidis fulta mundi Arriana premit rabies. Hinc in tres partes scissa aecclesia ad se rapere festinat. Monachorum circa commorantium

p.78

antiqua, [inquit,] in me insurgit auctoritas. Ego interim clamito si quis
145] cathedrae sancti Petri iungatur meus est ille. Aut ergo duo mentiuntur aut omnes.’’

Hieronymus, Ep. 16 ad Damasum (CSEL 54: 69)

Angustiae michi undique.’’

Dan. 13:22 (V)

Si ego hoc clamauero cum Ieronimo, diuinarum scripturarum interprete et omnium hereticorum impugnatore, a uobis impugnor. Si non clamauero, ab uniuersali aecclesia catholica excommunicor, cui alligandi soluendique auctoritas a Deo data est.
150] His perscrutatis, uenio ad Cyprianum totum, ut aiunt, sumendum, et inuenio illum pene omnium de unitate aecclesiae grauissimum, qui ait: Ab uno patre et ab una matre in hunc mundum venimus, et sic in futurum ueniemus. Qui non habet unam matrem in terra, nec unum patrem habebit in celo. Ideo post confessionem trinitatis, in qua est Pater cum Filio et
155] Spiritu Sancto, subsequitur unius matris pia confessio, dicens sanctam esse aeclesiam catholicam. Cur unus Adam fingitur et una Eua de latere tollitur et in mulierem formatur? Nonne, secundum apostolum, misterium magnum est in Christo, et in aecclesia?’’

Eph. 5:32

Non est ergo altera Christi de latere, sed una est formata. Unde unus est in latere Christi Iesu lancea militis misticus locus,
160] de quo exiit aqua et sanguis, quae duo insignia unius aecclesiae. Unde una archa seruatur in diluuio, nec altera. Si potuit euadere quisquam extra arcani Noe, et qui extra aecclesiam foris fuerit euadet.’’

Cyprianus, De unitate ecclesiae 56 (CCSL 3: 253-254)

Unde unum tabernaculum in monte Moysi et exemplar ostensum est. Unde unus locus est apud Deum

p.80

in quo Moyses extrema manus suppreme uidit, dicente. Domino: est locus
165] aput me. Sta in foramine petrae et posteriora mea uidebis.’’

Exod. 33:21-23

Petra autem erat Christus;’’

1 Cor. 10:4

posteriora manus, incarnatio; foramen unum, una passio; locus unus, una aecclesia figuraliter intelligi potest. Uidete quod non uidetur dextra Domini, nisi in uno loco, in una petra, in uno foramine. Una Rab meretricis domus ab incendio Jericho sub cocinio fune saluatur. Unde unum templum
170] a Salomone construitur. Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum.’’

Ps. 132:1

Quae omnia quomodo de unitate aecclesie explanata sunt bene, ut credo, meministis.
His perterritus, ad alia me conuerti et inueni Agustinum qui dicitur aqua de nubibus,’’

Augustinus, Enarratio in Psalmo 120.12 (CCSL 40: 1797-1798)

uersum de Psalterio explanantem hunc: Per diem sol non uret te
175] neque luna per noctem.’’

Ps. 120:6

Per diem a sole uritur qui praua de Christo sentit, et per noctem a luna qui praua de ecclesia sentit. Unde scriptum est in lege: Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur.’’

Exod. 21:17; Lev. 20:9

Quid autem prauius sentiri potest de aecclesia matre quam si dicamus Roma errat, Ierosolima errat, Alexandria errat, Antiochia errat, totus mundus errat; soli tantum Scotti et Britones
180] rectum sapiunt. Item Ieronimus: Moyses, [inquit,] moriens plangitur; Iesus [absque lacrimis] in monte’’

Hieronymus, Adversus Iovinianum 1:22 (PL 23: 251)

sepelitur. In lege morientes sub .xiiii. .luna Dominum crucifigentes plangam, sed cum Christo resurgentes in euangelio suscipiam. Occurrit michi item Agustinus sanctus, ubi contra totas hereses sub anathematis titulo disputat dicens, Teserescedecadite [– id est quartanae
185] decimae – esse hereses eorum qui pascha .xiiii. luna cum Iudaeis faciunt.’’

Augustinus, De haeresibus 29 (CCSL 46: 304)

Item tractans euangelium de illis inquit: Ex languentibus super piscinam unum Iesus elegit quem sanaret:’’

quia quisquis preter unitatem

p.82

fuerit licet uenerit sanari non potest.’’

Augustinus, In Iohannem 17:3 (CCSL 36: 171)

Et hoc michi horret, nisi me consulatus uestri fida ratio ualidiori et certiori sententiae perucat.
190] Quid plura? Ad Gregorii papae urbis Romae episcopi, a nobis in commune suscepti et oris aurei appellatione donati, uerba me conuerti. Qui etsi post omnes scripsit, tamen est merito omnibus preferendus.’’

Gregorius Magnus, Moralia in Iob 18:26 (CCSL 143A:911)

Et inueni illum hunc locum apud Iob tractantem: Auro locus est in quo conflatur, et reliqua.’’

Job 28:1 (V)

Aurum est sanctorum massa; locus conflationis, unitas aecclesiae;
195] ignis, tribulatio martirii. Qui ergo extra unitatem aecclesiae uritur conflari potest, purgari non potest.’’

Gregorius Magnus, Moralia 18:26 (CCSL 143A:911)

Unde et Paulus ait: Si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habeam, nichil michi prodest, et reliqua.’’

1 Cor. 13:3

Item ad eundem sensum interpretantem et hunc uersum alio loco inueni: Esto michi in Deum protectorem et in locum munitum ut saluum me facias.’’

Ps. 70:3 (V)

Nec
200] in caelo angelis, nec in terra hominibus locum munitum, id est tutum, inuenit nisi humilem unitatem, quem archangelus amisit et nunc diabolus est, et quem homo imitatus illum amisit et nunc mortuus est.’’

Gregorius Magnus, Homilia in Hiezechiel 1:9.22 (CCSL 142:136)

Et hoc timeo. Uos considerate compatienter fratres si merito est, an ignauia.Postremo ad cyclos computationum diuersarum quid unaquaeque lingua
205] de cursu solis et lunae sentiret, conuersus totus, licet diuerse alium in die,

p.84

alium in luna, alium in mense,alium in bissexto, alium in epacta, alium in aucmento lunari, quod uos saltum dicitis, inueni cyclos contra hunc, quem uos tenetis, esse contrarios. Primum illum quem sanctus Patricius papa noster tulit et fecit, in quo luna a .xiiii. usque in .xxi. regulariter, et
210] equinoctium a .xii. Kl. Aprilis obseruatur.1 Secundo Anatolium, quem uos extollitis, qui dicit ad ueram paschae rationem numquam peruenire [eos qui

p.86

cyclum] .lxxxiiii. annorum’’

Ps.-Anatolius, Canon paschalis 1 (Krusch, Studien 1: 317)

obseruant. Tertio Theophilum.2 Quarto Dionisium.3 Quinto Cyrillum. Sexto Morinum.4 Septimo Agustinum.5 Octauo Uictorium.6 Nono Pacomium monachum Aegipti cenobiorum fundatorem cui
215] ab angelo ratio paschae dictata est.7 Decimo trecentorum decem et octo episcoporum decennouennalem cyclum, qui Grece enneacedeciterida dicitur’’

Ps.-Pacomius, Versus de Pascha (Strecker, MGH PLMA 4/2: 670-671)

, in quo Kalendae Ianuarii lunaeque eiusdem diei et initia primi mensis ipsiusque .xiiiii.mae lunae recto iure, ac si quodam clarissimo tramite, ignorantiae relictis tenebris,’’

studiosis quibusque cunctis temporibus sunt
220] adnotatae, quibus paschalis sollennitas probabiliter inueniri potest. Hunc inueni ualde huic, cuius auctorem locum tempus incertum habemus, esse contrarium in kalendis, in bissexto, in epacta, in .xiiii. luna, in prima mense, in aequinoctio. Scrutaminique [ut]’’

Cyrillus ait, quod ordinauit sinodus Nicena lunas quartas decimas omnium annorum per decennouenalem

p.88


225] cyclum’’

Ps.-Cyrillus, Ep. de Pascha (Krusch, Studien 1: 346-349)

– quem Uictorius, per uicesimas et octauas uices cum kalendis .dxxxii. et bissextis .cxxxiii., in id ipsum, unde ortus est, redire fecit – ut non fallamur in luna primi mensis et celebremus pascha in sequenti Dominico, et non faciemus in luna .xiiii. cum Iudaeis et hereticis, qui dicuntur thesserescedecadite. Et constitutum est [inquit,] in omnibus
230] sinodis, preter sinodum Gangrensem et Cesariensem, ut non faceret ulla aecclesia uel ciuitas et omnis regio contraria his, quae statuta sunt de pascha in Niceno concilio. Et si non scripsisset sinodus Nicena cyclum lunarem primi mensis, sufficeret cyclus lapidis Selenitis in Perside ad exemplum rationis paschalis, cuius candor interior cum luna primi mensis cresscit et
235] decrescit; ut non faciamus commonem de immolesmo, et embolismum de commone’’

Ps.-Cyrillus, Ep. de Pascha (Krusch, Studien 1: 347-348)

– id est breuem annum lunarem .xii. mensium de longo, id est tertiam decimam, in quo abortiuam lunam fallaciter celebratis – ut in primo mense, in unitate aecclesiae, uerum agnum ueri Israelitae immaculatum inmaculati in una domo, sicut preceptum est, comedamus. In quo mense
240] eduxit Caim Abel iustum in campum ut occideret eum, in tipo Christi educti in pretorium Pilati, in sexta feria; quia in eadem die conceptus creditur in utero, et mortuus est in cruce, dum in sexta feria mortuus est Adam in anima pro peccato in paradiso, et in eadem die obiit in corpore.’’

Ps.-Cyrillus, Ep. de Pascha (Krusch, Studien 1: 348-349)


p.90

Haec probate, si uultis; si non, renunciate catholicis testimoniis; si nec
245] utrumque utrique, hoc dicamus: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis.’’

2 Cor. 5:10 (V)

Et non iudicemus ante tempus [donec] ueniat qui illuminabit occulta tenebrarum et manifestabit consilia cordium.’’

1 Cor. 4:5

Et nolite iudicare, ut non iudicemini. In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabitur de uobis.’’

Matt. 7:1; 7:2

Et quid iudicas alienum seruum? Domino
250] suo stat aut cadit.’’

Rom. 14:4 (V)

Onus est uobis, ut uideo, quod dico. Onus est et michi quod dicitis, nisi uerbis scripturae sanctae probaueritis. Onera [ergo nostra inuicem] portemus, et sic adimplebimus legem Christi.’’

Gal. 6:2

Si enim alter alterius percutiamus infirmam conscientiam, in Christo peccamus.’’

1 Cor. 8:12

Si sanum sapimus, uobis sapimus; si mente excidimus, Deo; ’’

2 Cor. 5:12

si uiuimus, Domino uiuimus, si morimur,
255] Domino morimur, quia Domini sumus.’’

Rom 14:8

Obsecramus uos pro Christo ut non nobis inproperetis cum matre nostra, quia omnis soboles suae matris speciem imitatur. Unde accipimus spiritum inde spiramus. Loquacitatem nostram uestra fiducia prestat.Anno igitur, ut predixi, emenso, iuxta Deuteronomium, interrogaui patres
260] meos [ut] annuntiarent [michi,] maiores [meos ut] dicerent’’

Deut. 32:7

michi, successores uidelicet nostrorum patrum priorum Ailbei episcopi, Querani Coloniensis, Brendini, Nessani, Lugidi quid sentirent de excommunicatione nostra, a supradictis sedibus apostolicis facta. At illi congregati in unum, alius per se, alius per legatum suum uice suo missum, in Campo Lene sancxerunt et
265] dixerunt: Decessores nostri mandauerunt per idoneos testes, alios uiuentes, alios in pace dormientes, ut meliora et potiora probata a fonte

p.92

baptismi nostri et sapientiae et successoribus apostolorum Domini delata, sine scrupulo humiliter sumeremus. Post in commone surrexerunt, et super hoc, orationem, ut moris est nobis, celebrauerunt ut pascha cum uniuersali
270] aecclesia in futuro anno celebrarent. Sea non post multum, surrexit quidam paries dealbatus, traditionem seniorum seruare’’

Acts 23:3; Matt. 23:27; Marc. 7:3-4

se simulans, qui utraque non fecit unum, sed diuisit et irritum ex parte fecit quod promissum est; quem Dominus, [ut spero,] percutiet’’

Acts 23:3

quoquo modo uoluerit. Deinde uisum est senioribus nostris iuxta mandatum, ut si diuersitas oborta fuerit inter causam
275] et causam, et uariauerit iudicium inter lepram et non lepram, [irent] ad locum quem elegit Dominus;’’

Deut. 17:8

ut si causae fuerint maiores, [iuxta decretum sinodicum] ad capud urbium sint referendae.’’

Coll. canon. Hibernensis 20, De prouincia (Wasserschleben, p. 61 n. e)

Inde misimus quos nouimus sapientes et humiles esse, uelut natos ad matrem, et prosperum iter in uoluntate Dei habentes,’’

Rom. 1:10

et ad Romam urbem aliqui ex eis uenientes, tertio
280] anno ad nos usque peruenerunt. Et sic omnia uiderunt sicut audierunt, sed

p.94

et ualde certiora utpote uisa quam audita inuenerunt. Et in uno hospicio cum Greco et Hebreo, Scitha et Aegiptiaco in aecclesia sancti Petri simul in pascha, in quo mense integro disiuncti sumus, fuerunt. Et ante sancta sic testati sunt nostris, dicentes: Per totum orbem terrarum hoc pascha, ut
285] scimus, celebratur.’’

Et nos in reliquiis sanctorum martyrum et scripturis quas attulerunt probauimus inesse uirtutem Dei. Uidimus oculis nostris puellam caecam omnino ad has reliquias oculos aperientem, et paraliticum ambulantem, et multa demonia eiecta.Haec dixi non ut uos inpugnarem, sed ut me, ut necticuracem in domicilio’’

Ps. 101:7


290] latitantem, defenderem. Sed si quid forte impolitum uel uitiosum per inmunda labia dixi, bicipi labii uestri forcipe per igniferum Essaianum altaris Dei carbonem tangite, et preputium inculti logii bifaris ter quaternis cultris Ben Nun, quinis-denis digitulis humatis cum pleuis precedite prioris preputiis. Nefas est enim errata tua non agnoscere et prolata certiora non approbare.
295] Hereticorum est proprie sententiam suam non corrigere; maluere peruersam quam motare defensam. Scienti etenim bonum facere et non facienti, peccatum est illi.’’

James 4:17

Peccati uero stipendium mors est.’’

Rom. 6:23

A qua nos diuina maiestas et simplex trinitas et multiplex apex, subtus quem nichil est, intra quem nichil est, citra quem nichil, ultra quem nichil, supra quem nihil,
300] sustinens [omnia] sine labore, penetrans [omnia] sine extenuatione,

p.96


301] cir
cumdans [omnia] sine extensione, superans [omnia] sine inquietudine,’’

Gregorius Magnus, Moralia 2:12.20 (CCSL 143: 72-73)

liberare dignetur amen. amen. GRANDIS LABOR EST PRUDENTIAE.’’

Pelagius, Ep. ad Demetriadem (PL 30: 42D=PL 33: 1119)

EXPLICIT EPISTOLA CUMMIANI DIRECTA SEGIENO ABBATI DEO GRATIAS.