Corpus of Electronic Texts Edition
Letters of Columbanus (Author: Columbanus Hibernus)

Epistula 6

Epistula VI

1

Cum iam de moribus moralibusque disciplinis diu dixerim, iterum rogas, fili imbuende, doceri. Audisti quid scriptum est: cui pauca non sufficiunt, plura non proderunt.’’

(cf. Sulp. Sev. Dial. i 18)

Scripsi tibi antea de serietate ac pudicitia, cui nimirum, ut ait quidam, etiam tuta timeo’’

(Verg. Aen. iv. 298)

; sed quia admonitio quibusdam custodia, quibusdam consolatio, quibusdam perfectio efficitur morum, intellecta scilicet complentibus, ideo frequenter docendi sunt ac imbuendi fili dulcissimi, ut per quasdam delectationes litterarum suas vincere possint de intestino amaritudines bello.

2

Bellum igitur et beluinum vince, concupiscentias scilicet ac superciliosum. Utilis esto in humilitate infimusque in auctoritate, simplex in fide, doctus in moribus, mordax in propriis, remissus in alienis, purus in amicitia, callidus in insidiis, durus in mollibus, mollis in duris, varius in planis, planus in variis, iucundus in amaris, tristis in iucundis, discors in necessariis, aequalis in veris, severus in suavibus, dulcis in amaritudinibus, fortis in tribulationibus, imbecillis in discordiis; tardus ad


p.58

irascendum’’

(sqq. Iacob. 1. 19)

, velox ad discendum, tardus quoque ad loquendum’’

(sqq. Iacob. 1. 19)

, ut sanctus ait Iacobus, velox [similiter] ad audiendum’’

(sqq. Iacob. 1. 19)

; efficax in profectu, hebes in vindicta, cautus in verbo, promptus in opere; amabilis probis, squalidus inhonestis, lenis infirmis, durus stolidis, rectus erectis, humilis deictis; sobrius ubique, castus ubique, pudicus semper, patiens tenus zelo, cupidus numquam, largus semper si non ope, vel animo; oportunus in ieiuniis, oportunus in vigiliis, discretus in officiis, tenax in studiis, constans in fragoribus, laetus in meroribus, audax in causa veritatis, timidus in contentionibus; supplex bonis, insuperabilis malis, mitis in liberalitate, infatigabilis in caritate, iustus in omnibus; pius dignis, misericors pauperibus; memor beneficiorum, inmemor iniuriarum; amator mediocrium, nolus opum, animi depressor, cogitationum publicator; senioribus obediens, iunioribus concurrens, coaequalibus coaequans, perfectis concertans, melioribus non invidens, praecurrentibus non dolens, remorantibus non detrahens, provocantibus consentiens; lassus licet, non deficiens; flens simul et gaudens pro fervore ac spe; timens semper pro fine, licet proficiens in certo.

2

En tuum, o puer amande ministerque dulcis, monimentum; talis si sis, nimis beatus eris; quia per prospera et adversa’’

(cf. Senec. Epist. 66. 6)

idem eris, paratus ad cuncta, singulis occurrens, temperans gestus, nutriens crescenda, interimens decrescenda, levigans deasperata, exasperans vituperata; semper sollicitus, semper crescens, semper adquirens; semper tendens ad superna, semper currens ad bravium; semper caelestia desiderans, semper divina sitiens. Ecce doctrinam; da sequacitatem, si potes, ut habeas felicitatem et potestatem, cum puerilia desideria fugiens corpus sic in potestatem spiritus redigeris, et te vadem pro tuis tradideris peccatis, in brevi militantem pro aeternis stipendiis. O te felicem, o te beatum, o que mirabilem te puerum, si haec compleveris universa. Si enim in his diligenter omnibus fueris sensu et opere occupatus, non vacabis neque vanis vagisque neque turpibus cogitationibus; sed quasi incipiens semper tibi ipsi congregabis quibus in perpetuum fruiturus eris, unius vir vocandus animi et singularis emolumenti quaesitor, egregius regni negotiator aeterni. Converte igitur te totum in haec, quia habes in quibus tuam exerceas iuventutem, virtutem, efficaciam, strenuitatem, ne, si in contrariis hae fuerint exercitatae, pereant quae per vim rapiunt regnum caelorum.’’

(cf. Matt. 11. 12)