Corpus of Electronic Texts Edition
Letters of Columbanus (Author: Columbanus Hibernus)

Epistula 5

Epistula V

Pulcherrimo omnium totius Europae Ecclesiarum Capiti, Papae praedulci, praecelso Praesuli, Pastorum Pastori, reverendissimo Speculatori; humillimus celsissimo, minimus maximo, agrestis urbano, micrologus eloquentissimo, extremus primo, peregrinus indigenae, pauperculus praepotenti,—mirum dictu, nova res, rara avis—scribere audet Bonifatio Patri Palumbus.

1

Quis poterit glabrum audire? Quis non statim dicat: quis est iste garrulus praesumptuosus, qui non rogatus talia scribere audet? Quis talionis incentor non confestim in illud antiquum probrosum erumpat elogium, quo Moysi Hebraeusille, qui faciebat iniuriam fratri suo, respondit: quis te constituit principem aut iudicem super nos?’’

(Exod. 2. 14)

Cui ego prior respondeo, non esse praesumptionem ubi constat esse necessitatem ad ecclesiae aedificationem; et si in persona cavillatur, non quis dico, sed quid dico, consideret. Quid enim tacebit peregrinus Christianus, quod iam diu declamat vicinus Arrianus? Meliora [namque] sunt vulnera amici, quam fraudulenta oscula inimici.’’

(Prov. 27. 6)

Alii detrahunt laeti in secreto; ego tristis ac dolens arguam in publico, sed schismatis noxii mala, non impiorum

p.38

pacificorum bona. Non igitur pro vanitate aut procacitate scribere vilissimae qualitatis homunculus tam praecelsis viris praesumo; dolor enim potius me quam elatio compellit vobis indicare humillima, ut decet, suggestione, quod nomen Dei per vos contendentes utrimque blasphematur inter gentes.

2

Doleo enim, fateor, de infamia cathedrae sancti Petri; scio tamen super me esse negotium, et quod prima fronte sub prunas, ut dicitur, faciem ponam. Sed quid mihi facies coram hominibus, ubi zelus fidei prodi necesse est? Coram Deo et angelis’’

(1 Tim. 5. 21)

non confundar; laus est pro Deo coram hominibus confundi. Si exaudiar, commune lucrum erit; si despiciar, mea merces erit. Ego enim ut amicus, ut discipulus, ut pedisequus vester, non ut alienus loquar; ideo libere eloquar nostris utpote magistris ac spiritalis navis gubernatoribus ac mysticis proretis dicens, Vigilate, quia mare procellosum est et flabris exasperatur feralibus, quia non una sola minax unda, quae, etiam per motum pontum, semper cautis spumosis concavae vorticibus hyperbolice, licet de longe turgescens, extollitur, et ante se carbasa sulcatis Orco molibus trudit, sed tempestas totius elementi, nimirum undique consurgentis et undique commoti, mysticae navis naufragium intentat; ideo audeo timidus nauta clamare, Vigilate, quia aqua iam intravit in ecclesiae navem, et navis periclitatur. Nos enim sanctorum Petri et Pauli et omnium discipulorum divinum canonem spiritu sancto scribentium discipuli sumus, toti Iberi, ultimi habitatores mundi, nihil extra evangelicam et apostolicam doctrinam recipientes; nullus hereticus, nullus Iudaeus, nullus schismaticus fuit; sed fides catholica, sicut a vobis primum, sanctorum videlicet apostolorum successoribus, tradita est, inconcussa tenetur. Qua fiducia roboratus ausus sum, acsi stimulatus, suscitare vos contra eos qui blasphemant vos et hereticorum receptores clamant ac schismaticos vocant, ut gloriatio mea’’

(cf. 1. Cor. 9. 15)

, qua pro vobis fidus illis respondens locutus sum, non sit inanis’’

(cf. 1. Cor. 9. 15)

, et illi confundantur, non nos. Ego enim pro vobis promisi quod nullum hereticum Romana ecclesia defendat contra catholicam fidem, sicut discipulos ita decet sentire de magistro. Idcirco libenti animo et piis auribus necessariae insinuationem praesumptionis meae suscipite; quidquid enim dixero aut utile aut orthodoxum, vobis reputabitur; laus enim magistri in discipulorum suorum doctrina est; ideo si sapienter [locutus fuerit] filius, laetificabitur pater’’

(cf. Prov. 10. 1, 15. 20)

; et vestra laus erit, quia a vobis, ut dixi, processit; non enim rivo puritas, sed fonti reputanda est. Si vero aliqua tamquam zeli modum

p.40

excedentis verba aut in hac aut in altera contra Agrippinum, qui me movit ad scribendum, epistola inveneritis incondita, meae indiscretioni, non elationi, deputetis.

3

Vigilate itaque pro ecclesiae pace, subvenite ovibus vestris iam tamquam luporum terroribus pavidis, quae vos ipsos insuper nimio utpote pavore in alternantem circumactae convertibulum timent. Ideo dubitantes, partim venientes, partim vero recedentes, sicut veniunt, sic revertuntur et semper in pavore sunt. Quamobrem utere veri, o papa, pastoris sibilis notaque voce et sta inter illas et lupos, ut deposito pavore, tunc primum te ex integro cognoscant pastorem. Populus enim quem video, dum multos sustinet hereticos, zelosus est et cito tamquam grex pavidus turbatur et inde non cito securus est, quia tantos Italia lupos habuit, quorum catuli vix toti possunt elidi, dum nimirum inter antra tanti enutriti sunt. Attamen deleat [Deus tale] semen’’

(cf. 1 Reg. 24. 22)

, et nutriat gregem suum teque compungat; vigilanter insistas officio tuo pastorali, stans super custodiam’’

(cf. Isa. 21. 8)

tuam die ac nocte, ut videas baculum [illum] nuceum’’

(cf. Ierem. 1. 11)

, quem uncinum postea videre merearis tempore fructus colligendi veros. Ut ergo honore apostolico non careas, conserva fidem apostolicam, confirma testimonio, robora scripto, muni synodo, ut nullus tibi iure resistat. Noli despicere consiliolum alienigenae, tamquam doctor illius zelantis pro te. Mundus iam declinat; princeps pastorum appropinquat; cave ne te neglegentem inveniat et conservos [pugnis mali exempli] percutientem manducantemque cum ebriis et bibentem’’

(Matt. 24. 49)

, ne contingant sequentia securitati; qui enim ignorat, ignorabitur’’

(1 Cor. 14. 38)

. Non sufficit tibi, quod pro te ipso sollicitus sis, qui multorum curam suscepisti; cui [enim] plus creditur, plus ab eo exigitur.’’

(cf. Luc. 12. 48)

.

4

Vigila itaque, quaeso, papa, vigila, et iterum dico, vigila; quia forte non bene vigilavit Vigilius, quem caput scandali isti clamant qui vobis culpam iniciunt. Vigila primo pro fide, deinde pro operibus fidei iubendis vitiisque calcandis, quia tua vigilantia multorum erit salus, sicut e contrario tua securitas multorum erit vastatio. Mittat te Isaias in montem, qui evangelizas Zion’’

(cf. Isa. 40. 9)

, immo per Isaiam Deus iuxta tui nominis interpretationem in speculam verae contemplationis ponat, in qua quasi cunctis mortalibus altior positus vicinusque caelestium effectus, exaltans

p.42

quasi tuba vocem tuam annunties populo [domini tui, tibi ab eo commisso,] peccata eorum et domui Iacob iniquitates eorum’’

(sqq. Isa. 58. 1)

. Noli timere culpam mendacii; habes enim quod annuntiare debeas; multi enim, quod gravius est, per securitatem pastorum in his regionibus deiecti sunt et multi per prosperitatem infelicissimae abundantiae decepti sunt. Inde quia iuxta minas Domini sanguis tantorum de manibus requirendus erit pastorum, vigilandum est diligenter, id est, praedicandum est frequenter verbum Domini, a pastoribus scilicet, ecclesiae speculatoribus et magistris, ut nullus pereat per ignorantiam; si enim per socordiam perierit, suus sanguis in suum caput reputabitur.

5

Sed cur haec mordacius diu omnibus nota commemoraverim, in subiectis subnectam. Faciunt enim et haec ad proposita suggestionis primae genera; ligata namque sunt simul utraque; ex his enim pendent illa; et ideo ista primum amputanda sunt; non enim curat de errore qui non curat de religione; hic namque totus consistit agon, hic tota stat causa; hic ille gladius bis acutus, pertingens usque ad divisionem carnis et animae, compagum, medullarum, qui est discretor cordis et cogitationum’’

(Apoc. 1. 16 et Heb. 4. 12)

, usque ad os debet secare nervos. Hinc sale [divino] sermo [noster] conditus est’’

(Coloss. 4. 6)

, omne nempe sacrificium sale aspergi praeceptum est; hinc scintillae de igne’’

(Luc. 12. 49)

illo divino, quem Dominus in terram mittere venit’’

(Luc. 12. 49)

, descendentes comburant lignum, foenum, stipulam’’

(1 Cor. 3. 12)

, quae male superaedificantur [a multis] super fundamentum hoc’’

(1 Cor. 3. 12)

admirandum, cui toti superaedificamur Christiani, super quod nemo aliud potest ponere praeter id quod positum est, quod est Iesus Christus.’’

(1 Cor. 3. 11)

Heu quanta gehennae fomenta ubique praeparantur de his infelicibus aedificiis, super quae comburenda sermo ille scintillans Domini, descendens de incendii illius semper vivi immensitate, cecidit dicendo, Attendite vobis, ne forte aggraventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos dies illa repentina; tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem universae terrae.’’

(Luc. 21. 34-35)

.

6

Vides, quo terrore Dominus nostrum soporem ac noxium torporem ad vigilantiam suscitat, ne imparati inveniamur. Ideo ego dixi; papa vigila, tempus est de somno surgere, [Dominus] appropinquat’’

(Rom. 13. 11-12)

, et prope iam in fine consistimus inter tempora periculosa. Ecce conturbantur gentes, inclinantur regna’’

(Ps. 45. 6)

; ideo cito dabit vocem suam Altissimus, et movebitur terra’’

(Ps. 45. 6)

. Ego quasi timidus, dum non sim fortis bellator, quia hostem adversariorum circumdedisse nos video, te licet importunis clamoribus tamquam ducum principem suscitare conor; ad te namque totius exercitus

p.44

Domini in his regionibus, in campo potius torpentis quam pugnantis, et partim, quod lacrimabilius est, adversariis potius manus dantis quam resistentis, periculum pertinet. Te totum expectat, qui potestatem habes omnia ordinandi, bellum instituendi, duces excitandi, arma corripi iubendi, aciem construendi, tubas undique sonandi, certamen demum, te in fronte gradiente, ineundi; quia vae diu, ut apparet in hac regione, in hoc spiritali bello victi sumus etiam Christiani, vitiis primum carnalibus ac pomposa conversatione, deinde fidei vacillantis tepore, qua infirmata inimicis nostris dum non sensimus circumdati sumus triplicibus, qui dati sunt nobis ad vindictam nostrae luxuriosae securitatis. Omnium enim malorum causa est caeca prosperitatis securitas.

7

Miror, fateor, talem securitatem et unde hic letalis sopor totos pene cooperit; nescio quae corda, quae aures, qui sensus, quos nequaquam ignita ipsius Domini verba suscitaverunt ad vigilantiam zeli iugiter ferventis, ad contemptum mundi, ad paupertatem Christi, sicut multas gentes ita assueverunt. Ego enim de extremo mundo veniens, ubi praelia Domini praeliari spiritales duces conspexi, et sperans in antea videre fortiores peritioresque huius sancti conflictus duces, et ita inveniens acsi quidam campi bellici roscidus cadaverum ac madidus post pugnam contemplator, stupeo et dolens ac timens ad teque tantum, qui unica spes’’

(cf. Sedul. Carm. Pasch. i. 60)

de principibus es per honorem potens Petri apostoli sancti, respiciens plango tanti exercitus stragem. Sed quia fragilis [ingenii] cymba’’

(cf. Cassian. Conl. i, Praef.)

non tam in altum’’

(Luc. 5. 4)

iuxta verbum Domini ducta est, quam adhuc in uno haereat loco—non enim charta totum comprehendere potest, quod animus, variantibus causis, epistolae angustiis concludere voluit—tum a rege rogor, ut singillatim suggeram tuis piis auribus sui negotium doloris; dolor namque suus est schisma populi pro regina, pro filio, forte et pro se ipso; fertur enim dixisse, si certum sciret, et ipse crederet.

8

Redeamus ad librum, quem iuxta ripam dimisimus. Ne igitur hoc fune erroris longissimo liget latro antiquus homines, causa schismatis incidatur, quaeso, confestim a te cultello quodammodo sancti Petri, id est vera in synodo fidei confessione et hereticorum omnium abominatione ac anathematizatione, ut mundes cathedram Petri ab omni errore, si quis est, ut aiunt, intromissus; si non, puritas agnoscatur ab omnibus.


p.46

Dolendum enim ac deflendum est, si in sede apostolica fides catholica non tenetur. Sed ut totum dicam, ne adulari ultra fas etiam vobis videar, dolendum quoque est, quod non vos priores pro zelo fidei, ut decebat diu, partem a vobis recedentem, utpote qui potestatem legitimam habuistis, continuo, ostensa prius vestrae fidei puritate, condemnastis nec excommunicastis; quare vel infamare audent fidei orthodoxae sedem principalem. Scitis enim, quam saeva animadversione a patribus in synodo Nicaena sancta damnati sunt innocentium criminatores. Sed haec dicens, non nesciens multas esse causas in multitudine clamosa et acuta et tumultuosa, quae non permittunt haec ad purum usque investigare, non quia crederem, sed quia nunc fieri debeant, dixi. Si qui sunt rebelles contra veritatem vestri comprovinciales, tantum culpa includat hos; non enim ignem flare potest os farina aut alia materia plenum; omnis enim res laeditur vicina contrarietate; idcirco precor vos pro Christo, subvenite famae vestrae, quae laceratur inter gentes, ne perfidiae vestrae reputetur ab aemulis, si amplius taceatis. Nolite itaque amplius dissimulare, nolite tacere; sed potius emittite vocem veri pastoris, quam agnoscunt suae oves, quae alienorum vocem non audiunt, sed fugiunt ab eo.’’

(Ioann. 10. 4-5)

9

Ego instigo vos, meos patres ac proprios patronos, ad depellendam confusionem de facie filiorum vestrorum ac discipulorum, qui pro vobis confunduntur, et quod his maius est, ut caligo suspicionis tollatur de cathedra sancti Petri. Inde conventum coge, ut ea, quae vobis obiciuntur, purgetis; non enim lusus currus vobis obicitur. Hereticorum enim receptio, ut audio, vobis reputatur, quod absit credi verum fuisse, esse vel fore. Dicunt enim Eutychen, Nestorium, Dioscorum antiquos, ut scimus, hereticos a Vigilio in synodo nescio qua, in quinta, receptos fuisse. Ecce causam totius, ut aiunt, scandali; si et vos sic recipitis, ut dicitur, aut si et ipsum Vigilium scitis sic infectum defunctum fuisse, quare illum contra conscientiam recitatis? Omne enim quod non ex fide, peccatum est.’’

(Rom. 14. 23)

lam vestra culpa est, si vos deviastis de vera fiducia et primam fidem irritam fecistis’’

(1 Tim. 5. 12)

; merito vestri iuniores vobis resistunt et merito vobiscum non communicant, donec perditorum memoria deleatur et oblivioni tradatur. Si enim haec certa magis quam fabulosa sunt, versa vice filii vestri in caput’’

(cf. Deut. 28. 44)

conversi sunt, vos vero in caudam’’

(cf. Deut. 28. 44)

, quod etiam dici dolor est; ideo et vestri iudices erunt’’

(Luc. 11. 19)

qui semper orthodoxam fidem servaverunt, quicumque illi fuerint, etiamsi iuniores vestri

p.48

videantur; ipsi autem orthodoxi et veri catholici, qui neque hereticos neque suspectos aliquos aliquando receperunt neque defenderunt, sed in zelo verae fidei permanserunt. Si igitur et isti non tales sint, ut seniores ordine culpa tamen maiores iuste iudicent, certatim invicem veniam pro tam longa discordia postulantes et utrique nullum contra rationem defendentes—nec vos hereticos nec illi suspectos—quo utrique culpabiles celerius concordate.

10

Sed indulgete mihi talia confragosa loca tractanti, si qua forinsecus verba aures pias offenderunt, quia consequentiae ratio historiae nihil me de quaestione praeterire permittit, et libertas paternae consuetudinis, ut ita dicam, me audere ex parte facit. Non enim apud nos persona, sed ratio valet; amor autem pacis evangelicae totum me dicere cogit, ut vobis sit stupor ambobus, qui unus chorus esse debuistis, et magnitudo sollicitudinis meae pro concordia et pace vestra; si enim patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra’’

(1 Cor. 12. 26)

. Nos enim, ut ante dixi, devincti sumus cathedrae sancti Petri; licet enim Roma magna est et vulgata, per istam cathedram tantum apud nos est magna et clara. Quamquam enim Ausonici decoris, acsi augustissimum quoddam ac aetheris procul seiunctum climatibus promiscuis, urbis quondam conditae nomen nimio favore omnium prope gentium, totum per orbem usque in occidua transmundialis limitis loca, triundalibus saltuatim licet hyperbolice pelagi vorticibus undique consurgentibus mirum dictu non prohibentibus, longe lateque vulgatum est, ex eo tamen tempore, quo Dei filius homo esse dignatus est, ac in duobus illis ferventissimis Dei spiritus equis, Petro videlicet et Paulo apostolis, quorum cara pignora’’

(cf. Verg. Ecl. viii. 92)

vos felices fecerunt, per mare gentium equitans turbavit aquas multas’’

(cf. Horat. Carm. iv. 4. 43, Ovid. Met. iii. 475)

et innumerabilium populorum millibus multiplicavit quadrigas, supremus ipse auriga currus illius, qui est Christus, Pater verus, agitator Israel, trans euriporum rheuma, trans delfinum dorsa, trans turgescentem dodrantem ad nos usque pervenit. Ex tunc vos magni estis et clari, et Roma ipsa nobilior et clarior est; et si dici potest, propter Christi geminos apostolos—dico ipsos caelos a spiritu sancto dictos, Dei gloriam enarrantes’’

(Ps. 18. 2)

, de quibus infertur, in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba’’

(Ps. 18. 4)

eorum—vos prope caelestes’’

(cf. Origen. (transl. Rufin.) Homil. in Gen. i. 13)

estis, et Roma orbis terrarum caput est ecclesiarum, salva loci dominicae resurrectionis singulari praerogativa. Et ideo sicut magnus honor vester est pro dignitate

p.50

cathedrae, ita magna cura vobis necessaria est, ut non perdatis vestram dignitatem propter aliquam perversitatem. Tam diu enim potestas apud vos erit, quamdiu recta ratio permanserit; ille enim certus regni caelorum clavicularius est, qui dignis per veram scientiam aperit et indignis claudit; alioquin si contraria fecerit, nec aperire nec claudere poterit.

11

Cum haec igitur vera sint et sine ulla contradictione ab omnibus vera sapientibus recepta sint, licet omnibus notum est et nemo qui nesciat, qualiter salvator noster sancto Petro regni caelorum contulit claves, et vos per hoc forte superciliosum nescio quid prae ceteris vobis maioris auctoritatis ac in divinis rebus potestatis vindicatis; noveritis minorem fore potestatem vestram apud Dominum, si vel cogitetis hoc in cordibus vestris, quia unitas fidei in toto orbe unitatem fecit potestatis et praerogativae, ita ut libertas veritati ubique ab omnibus detur, et aditus errori ab omnibus similiter abnegetur, quia confessio recta etiam sancto privilegium dedit claviculario, communi omnium nonno; liceat etiam iunioribus vestris sollicitare vos pro zelo fidei, pro amore pacis, pro ecclesiae unitate communis matris, quae nimirum intra viscera more Rebeccae discerpitur materna et dolet pro rixa ac intestino bello filiorum suorum et moesta luget divisionem viscerum suorum. Lacrimis in his opus est magis quam verbis, quomodo praevaluit inimicus Christiani nominis post filii Dei viva verba, post evangeliorum plenitudinem, post apostolicam doctrinam, post neotericam orthodoxorum auctorum scripturam, qui de Novo ac Veteri Testamento sacramenta fidei diverso sermone aperuerunt. Corpus Christi dividere et membra separare et ipsius filii Dei, salvatoris mundi, tunicam [scindere], quae est unitas’’

(cf. Cypr. De Unit. Eccl. 7, Aug. Tract. in Ioann 13. 13)

— tuum est hoc artificium, diabole, quem Christus pax nostra, qui fecit utraque unum’’

(Eph. 2. 14)

, vincat.

12

Ideo cito, carissimi, concordate et convenite in unum et nolite contendere pro antiquis litibus, sed magis tacete et aeterno silentio ac oblivioni eas tradite; et si qua dubia sunt, divino iudicio reservate; quae autem manifesta sunt, de quibus homines iudicare possunt, iuste sine acceptione personarum’’

(1 Pet. 1. 17)

iudicate, sitque iudicium pacificum in portis vestris’’

(Zach. 8. 16)

, et agnoscite vos invicem, ut sit gaudium in caelo’’

(Luc. 15. 7)

et in terra pro pace et coniunctione vestra. Quid vobis aliud defendere praeter fidem catholicam, si veri Christiani estis utrique? Non enim ego possum scire, unde Christianus contra Christianum de fide possit contendere; sed quidquid dixerit orthodoxus Christianus, qui recte Dominum glorificat, respondebit alter, Amen, quia et ille similiter amat et credit. Unum itaque omnes

p.52

dicite et unum sentite’’

(sq. cf. 1 Cor. 1. 10)

, ut utrique unum sitis’’

(sq. cf. Ioann 17. 11)

, toti Christiani. Nam si, ut audivi, aliqui in Christo duas substantias non credunt, heretici potius quam Christiani credendi sunt; Christus enim salvator noster verus Deus aeternus sine tempore et verus homo absque peccato ex tempore est, qui iuxta divinitatem coaeternus est patri et iuxta humanitatem iunior est matre, qui natus in carne, nequaquam deerat caelo, manens in trinitate’’

(cf. Antiphon. Benchor. fol. 5 v)

, vixit in mundo; et ideo, si scriptum est in quinta synodo, ut quidam mihi dixit, quod, qui duas substantias adorat, orationem suam divisam habeat, ille divisus est a sanctis et separatus est a Deo’’

(Constant. II, anathema 9)

, qui scripsit. Nam nos pro unitate personae, in qua complacuit plenitudinem divinitatis inhabitare corporaliter’’

(Coloss. 2. 9)

, unum Christum credimus, divinitatem eius et humanitatem, quia qui descendit ipse est, qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia’’

(Eph. 4. 10)

. Si quis aliter de incarnatione Domini senserit, hostis est fidei et abominandus est omnibus Christianis ac anathematizandus, cuiuscumque ordinis aut status aut gradus fuerit; nullus enim ad iniuriam Dei hominem honorare debet; ideo, quaeso vos pro Christo, nulli parcite, qui vos a Christo separare tentaverit; sed potius ei in faciem resistite’’

(cf. Gal. 2. 11)

, si quis, nolens recte credere, vos a fide catholica revocare voluerit.

13

Date, quaeso, veniam mihi nimis iniurioso asperoque cuidam loquaci, qui de tali causa aliter scribere non potui. Dum enim veritati per omnia placere volui, azima cum amaritudine non nesciens comedenda, soli Deo servivi, qui est benedictus in saecula. Ego germanitatem meam probavi et zelum fidei meae, dum malui reprehensoribus locum dare, quam in tali causa os quamvis ineruditum non aperire. Idcirco quamvis trisulcus arcuato vulnere’’

(cf. Hieron. Adv. Vigilant. 8)

scorpius insurgat in his, de quibus scriptum est, extendere linguam suam sicut arcum mendacii’’

(Ierem. 9. 3)

, qui nova quaeque licet epicroca iudicant, copes nimirum effecti hyperbolice, quique oliginosis celotes palearibus, scriptis quibusque non lepidis invidae refragationis semper opponunt pellacias: sed quando rex gentilis peregrinum scribere Longobardus Scotum hebetem rogat, quando unda torrentis antiqui retro redundat, quis non mirabitur potius quam calumniabitur? Ego tamen non trepidabo neque in causa Dei linguas hominum formidabo, qui frequentius mentiantur quam vera loquantur, cum potius verecundiae resistendum quam ignaviae subiciendum sit, ubi necessitas cogat.

14

Igitur, ut ad id loci regrediar unde digressus sum, rogo vos, quia multi dubitant de fidei vestrae puritate, ut cito tollatis hunc naevum de


p.54

sanctae cathedrae claritate; non enim decet Romanae ecclesiae gravitatem haec instantis levitatis fama, ut qualibet vi possit moveri a soliditate verae fidei, pro qua tot martyres sui suum sanguinem fuderunt, malentes mori quam convelli. Numquid enim, si in nostris temporibus persecutio venerit ultima squammae illius invisae, cuius corium vix universae naves poterunt portare, non usque ad sanguinem resistemus adversus peccatum repugnando’’

(Heb. 12. 4)

, sicut patres nostri fecerunt, apostolos dico et tot martyres? Si gravis fuit persecutio in initio fidei, quanto magis in fine, de quo Dominus dicit: putasne veniens filius hominis inveniat fidem in terra?’’

(Luc. 18. 8)

et iterum: nisi breviati fuissent dies illi, non fieret omnis caro salva’’

(Matt. 24. 22)

. Felix, quem mors ante tollat quam infirmus neget. Dicit tamen electos ibi futuros, de quibus nimirum praedixit discipulis suis: ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi’’

(Matt. 28. 20)

. Cum itaque electi futuri in diebus illis periculosioribus ceteris ante etiam ac retro incomparabilibus sustinebunt, Domino roborante, maiora, cur nos in tutioribus adhuc ac securioribus vel pro fide nostra, qua ethnicis ac Iudaeis ac hereticis differimus, non sustinebimus, Domino adiuvante, minora?

15

Sed talia suadenti, utpote torpenti actu ac dicenti potius quam facienti mihi Ionae hebraice, Peristerae graece, Columbae latine, potius tantum vestrae idiomate linguae nancto, licet prisco utor hebraeo nomine, cuius et pene subivi naufragium, veniam, quaeso, sicut saepe rogavi, date, quia necessitate magis quam cenodoxia scribere coactus sum, dum quidam litteris suis, quibus me primo pene ingressu in huius regionis terminos arripuit, vos mihi cavendos, tamquam in Nestorii sectam decidentes, significavit. Cui attonitus respondi in brevi, ut potui, non credens suae allegationi; sed ne ullo modo veritati essem contrarius, iuxta suam epistolam et iuxta meam bonam de vobis aestimationem —ego enim credo semper columnam ecclesiae firmam esse in Roma— responsum variavi, quod vobis direxi relegendum ac concertandum, sicubi contra veritatem venit; non enim me inter irreprehensibiles profiteri audeo.

16

Post hanc autem scribendi occasionem insuper regis insistit iussio Agilulfi, cuius postulatio me in stuporem ac in sollicitudinem posuit multiplicem; quippe quia non sine miraculo reor esse, quod video. Reges namque Arrianam hanc labem in hac diu regione, calcando fidem catholicam, firmarunt; nunc nostram rogant roborari fidem. Forte


p.56

Christus pie nunc nos respicit, cuius favore omne nascitur bonum. Nos valde miseri sumus, si nostra de parte scandalum amplius fiat. Rogat itaque rex rogatque regina, rogant te toti, ut, quam celerrime possit fieri, fiant omnia unum, fiat ut patriae pax, pax fiat mox fidei, ut toti deinceps grex unus Christi fiat. Rex Regem, tu Petrum, te tota sequatur ecclesia. Quid suavius pace per bella? Quid dulcius coniunctione fratrum diu separatorum? Quam alacer annos supervenit pater post multos? Quam suave diu expectanti matri narratur adventus? Ita Deo patri pax filiorum gaudium erit in aevum saeculorum et laetitia ecclesiae matris tripudium fiet sempiternitatis. De cetero, sancte papa et fratres, orate pro me, vilissimo peccatore, et meis comperegrinis iuxta loca sancta et sanctorum cineres et praecipue iuxta Petrum et Paulum, viros similiter et magnos magni regis duces ac fortissimos campi felicissimi bellatores dominum crucifixum cum cruore sequentes, ut mereamur Christo haerere, placere, gratias agere eumque cum patre et spiritu sancto sine fine laudare vobiscum, cum omnibus sanctis hic et in aeterna saecula saeculorum. Amen.