Corpus of Electronic Texts Edition
Letters of Columbanus (Author: Columbanus Hibernus)

p.2

Epistula 1

Epistula 1

Domino Sancto et in Christo Patri, Romanae pulcherrimo Ecclesiae Decori, totius Europae flaccentis augustissimo quasi cuidam Flori, egregio Speculatori, Theoria utpote divinae Castalitatis perito, ego, Bar-iona (vilis Columba), in Christo mitto Salutem.

1

Gratia tibi et pax a Deo Patre nostro et Domino nostro Iesu Christo.’’

(Gal. 1.3)

Libet me, o sancte papa—hyperbolicum tecum non sit—interrogare de Pascha, iuxta illud canticum, Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi, maiores tuos et dicent tibi.’’

(Deut. 32.7)

Licet enim mihi, nimirum micrologo, illud cuiusdam egregium sapientis elogium, quod dixisse fertur quondam videns scortum pictam, Non admiror artem, sed admiror frontem’’

(cf. Ecclus. 9.8.)

, ad te clarum a me vili scribendo potest inuri: tamen tuae evangelicae humilitatis fiducia fretus tibi scribere praesumo et mei doloris negotium iniungo. Vanitas namque scribendi nulla est, ubi necessitas cogit quamvis maioribus scribi.

2

Quid ergo dicis de Pascha vigesimae primae aut vigesimae secundae lunae, quod iam, tui tamen pace dictum sit, non esse Pascha—nimirum tenebrosum—a multis comprobatur calcenteris? Non latet enim, ut credo, efficaciam tuam, quantum Anatolius mirae doctrinae vir,’’

(Hieron. De Viris Illustr. 73)

ut sanctus ait Hieronymus, cuius Eusebius Caesariensis episcopus in ecclesiastica excerpta inseruit historia—et sanctus Hieronymus in suo hocidem de Pascha opus collaudavit catalogo—de hac lunae aetate vituperando disputat; qui contra Gallicanos primarios de Pascha, ut ait, errantes horrendam intulit sententiam, ‘Certe [inquiens] si usque ad duarum vigiliarum terminum, quod noctis medium indicat, ortus lunae tardaverit, non lux tenebras, sed lucem tenebrae superant; quod certum est in Pascha non esse possibile, ut aliqua pars tenebrarum luci dominetur,

p.4

quia solemnitas dominicae resurrectionis lux est, et non est communicatio luci cum tenebris.’’

(cf. 2. Cor. 6. 14)

Et si in tertia vigilia luna excanduerit, non est dubium, lunam vigesimam primam vel vigesimam secundam exortam esse, in qua verum Pascha non est possibile immolari. Nam qui hac lunae aetate Pascha definiunt possibile celebrari, non solum illud auctoritate divinae scripturae affirmare non possunt, sed et sacrilegii et contumaciae crimen et animarum periculum incurrunt, dum affirmant veram lucem posse immolari cum aliqua dominatione tenebrarum, quae omnibus tenebris dominatur.’ Nec non in sancti dogmatis legimus libro: Pascha id est solemnitas dominicae resurrectionis ante transgressum vernalis aequinoctii, decimae quartae lunae initium, non potest celebrari,’’

(Gennad. De Dogm. Eccl. 87)

ut scilicet aequinoctium non antecedat. Quod utique Victorius in suo transgressus est cyclo et per hoc Galliae iamdudum invexit errorem, seu, ut humilius dicam, confirmavit inolitum. Quippe qua ratione utraque stare possunt, ut scilicet resurrectio Domini ante suam celebretur passionem, quod vel putari absurdum est, aut septem dies’’

(cf. Exod. 12. 15)

Domini iussione in lege sanciti, in quibus tantum legitime Phase Domini comedi mandatum est, qui a decima quarta luna usque ad vigesimam numerandi sunt, contra ius fasque transcendantur? Luna enim vigesima prima aut vigesima secunda extra ius lucis est, utpote post medium noctis tunc temporis exorta, et, tenebris lucem superantibus, lucis solemnitas nefas est, ut aiunt, agi.

3

Quare ergo tu, tam sapiens, nimirum cuius clarissima per orbem, ut antiquitus, sacri ingenii diffusa sunt flumina, Pascha tenebrosum colis? Miror, fateor, a te hunc Galliae errorem acsi scynthenium iam diu non fuisse rasum; nisi forte putem, quod vix credere possum, dum eum constat a te non fuisse emendatum, apud te esse probatum. Aliter tamen et honestius tua excusari potest peritia; dum forte notam subire times Hermagoricae novitatis, antecessorum et maxime papae Leonis auctoritate contentus es. Noli te, quaeso, in tali quaestione humilitati tantum aut gravitati credere, quae saepe falluntur; melior forte est canis


p.6

vivus in hoc problemate leone mortuo’’

(sq. Eccles. 9. 4)

; vivus namque sanctus emendare potest quae ab altero maiore emendata non fuerint. Scias namque nostris magistris et Hibernicis antiquis philosophis et sapientissimis componendi calculi computariis Victorium non fuisse receptum, sed magis risu vel venia dignum quam auctoritate. Idcirco mihi timido, magis peregrino quam sciolo, precor, tuae dirige fulcrum sententiae et mature punctum tuae placabilitatis huic tempestati nos circumdanti compescendae transmittere non dedigneris; quia non mihi satisfacit post tantos quos legi auctores una istorum sententia episcoporum dicentium tantum, Cum Iudaeis facere Pascha non debemus.’’

(cf. Euseb. Hist. Eccl. v. 22)

Dixit hoc olim et Victor episcopus, sed nemo orientalium suum recepit commentum; sed haec soporans spina Dagonis hoc imbibit bubum erroris. Qualis, rogo, haec tam frivola et tam impolita, nullis scilicet divinae scripturae fulta testimoniis sententia: Cum Iudaeis Pascha facere non debemus? Quid ad rem pertinet? numquid Iudaei reprobi Pascha facere credendi sunt nunc, utpote sine templo, extra Ierusalem, Christo tunc figurato ab eis crucifixo? aut numquid ipsorum esse recte credendum est decimae quartae lunae Pascha, et non potius Dei ipsius instituentis Phase esse fatendum est, scientisque solius ad purum quo mysterio decima quarta luna ad transcensum electa est? Quod forte sapientibus et tui similibus aliquantulum praeluceat. Qui hoc opponunt, licet sine auctoritate, Deo improperent, quare non sua praescientia antea tunc praecaverit Iudaeorum contumaciam, ut, si nollet nos cum eis simul Pascha facere, novem dies azymorum in lege praeciperet, ut vel nostrae solemnitatis initium finem solemnitatis eorum non excederet. Nam si vigesima prima aut vigesima secunda Pascha celebrandum, a decima quarta usque ad vigesimam secundam novem dies computabuntur, septem scilicet a Deo praecepti et duo ab hominibus aucti. Quod si licet hominibus augere per se aliquid divinae censurae, interrogo ne forte videatur contrarium esse illi Deuteronomii sententiae: Ecce [inquit] verbum quod tibi dico, neque adicies ad illud, neque auferes ab eo.’’

(cf. Deut. 4. 2)

4

Sed haec magis procaciter quam humiliter scribens, scio euripum praesumptionis difficillimae me invexisse, enavigandum fore ignarus. Nec loci namque nec ordinis est ut magnae tuae auctoritati aliquid


p.8

quasi discutiendo inrogetur et ridiculose te mei, nimirum Petri cathedram apostoli et clavicularii legitime insidentem, occidentales apices de Pascha sollicitent. Sed tu non tam me vilem in hac re, quam multos et defunctos et viventes haec eadem quae notavi firmantes magistros considerare debes, et quasi cum eis trahere colloquium te crede; pie namque me scito, licet saltuatim et hyperbolice, chilosum os aperire. Tuum itaque aut excusa aut damna Victorium, sciens, si illum laudaveris, inter te et supradictum Hieronymum fidei futurum fore negotium, qui nimirum Anatolium laudavit huic contrarium, ita ut qui unum secutus fuerit alterum recipere non poterit. Tua itaque consideret vigilantia, ut in fide duorum supradictorum auctorum sibi invicem contrariorum probanda, nulla sit inter te et Hieronymum in sententia promenda dissonantia, ne nobis undique sint angustiae, ut aut tibi aut illi consentiamus. Parce in hoc infirmis, ne scandalum diversitatis ostendas. Simpliciter enim ego tibi confiteor, quod contra sancti Hieronymi auctoritatem veniens apud occidentis ecclesias hereticus seu respuendus erit, quicumque ille fuerit; illae enim per omnia indubitatam in scripturis divinis accomodant fidem. Sed haec de Pascha sufficiant.

5

Ceterum de episcopis illis quid iudicas, interrogo, qui contra canones ordinantur, id est quaestu; simoniacos et [Gildas auctor] pestes’’

(Gildas, De Excid. Brit. 67)

scripsit eos. Numquid cum illis communicandum est? Quia, quod gravius est, multi in hac provincia tales esse noscuntur. Aut de aliis, qui in diaconatu violati, postea ad episcoporum gradum eliguntur? Sunt enim, quorum in his novimus conscientias, et cum nostra parvitate id conferentes certum scire volebant, si sine periculo post hoc episcopi esse possint, id est aut post gradum solidis emptum aut post in diaconatu adulterium absconsum—tamen dico cum cleantillis adulterium; quod apud nostros magistros non minoris censetur esse facinoris.

6

Tertio interrogationis loco responde adhuc, quaeso, si non molestum est, quid faciendum est de monachis illis, qui pro Dei intuitu et vitae perfectioris desiderio accensi, contra vota venientes primae conversionis loca relinquunt, et invitis abbatibus, fervore monachorum cogente, aut laxantur aut ad deserta fugiunt. Vennianus auctor Gildam de his interrogavit, et elegantissime ille rescripsit; sed tamen discendi studio semper maior metus accrescit.

7

Humilius et purius haec omnia et multo plura quae epistolaris


p.10

brevitas non admittit, per praesentiam interroganda erant, nisi corporis infirmitas et meorum dura comperegrinorum domi me vinctum teneret cupidum ad te eundi, ut illam spiritalem vivi fontis venam vivamque undam scientiae caelitus fluentis ac in aeternam vitam salientis haurirem.’’

(Ioann. 4. 14)

Et si animum corpus sequeretur, Roma iterum sui rem sustineret contemptus, ut, quomodo docto narrante Hieronymo legimus, quosdam de ultimis Hyelini littoris finibus olim venisse Romam et, mirum dictu, aliud extra Romam quaesisse’’

(Hieron. Epist. liii)

, ita et ego nunc te, non Romam, desiderans, salva sanctorum reverentia cinerum, expeterem; licet enim non me sapientem, sed esse sitientem fateor, hoc idem facerem si vacarem.

8

Legi librum tuum pastorale regimen continentem, stilo brevem, doctrina prolixum, mysteriis refertum; melle dulcius egenti opus esse fateor; mihi idcirco sitienti tua largire, per Christum precor, opuscula, quae in Ezechielem miro, ut audivi, elaborasti ingenio. Legi Hieronymi sex in illum libros; sed nec medium exposuit. Sed si dignaris, aliqua nobis de tuis transmitte relectis in civitate, extrema scilicet libri exposita; transmitte et Cantica canticorum ab illo loco, in quo dicit, Ibo ad montem myrrhae et collem thuris’’

(Cant. 4. 6)

, usque in finem; aut aliorum aut tuis brevibus, deposco, tracta sententiis; et ut totam exponas obscuritatem Zachariae, absconsam propala, ut tibi occidentalis in his gratias agat caecitas. Importuna postulo et magna sciscitor, quis nesciat? Sed et tu magna habes, quia de parvo minus et de multo plus bene scis esse foenerandum.’’

(cf. Luc. 12. 48)

.

9

Rescribere te persuadeat caritas, exponere te non impediat cartae asperitas, quia ira in errorem furit’’

(cf. Horat. Epist. i. 2. 62)

et honor debitus cordi est a me tibi dari; meum fuit provocare, interrogare, rogare; tuum sit gratis accepta’’

(cf. Matt. 10. 8)

non negare, foenerari petenti’’

(cf. Luc. 6. 30; Matt. 14. 16-17)

talentum et panem [doctrinae, Christo praecipiente,] dare.’’

(cf. Luc. 6. 30; Matt. 14. 16-17)

Pax tibi tuisque; meae indulge quod sic audacter scripsi rogo procacitati, beate papa, et oro ut pro me vilissimo peccatore vel semel in tuis sanctis orationibus ad communem dominum ores.

10

Persuperfluum puto commendare tibi meos, quos salvator quasi in suo nomine ambulantes recipiendos’’

(cf. Matt. 10. 40)

esse decernit.


p.12

11

Et si, ut audivi a sancto Candido tuo, hoc respondere volueris, temporis antiquitate roborata mutari non posse, manifeste antiquus error est; sed semper antiquior est veritas, quae illum reprehendit.