Corpus of Electronic Texts Edition
Sermons of Columbanus (Author: Columbanus Hibernus)

Sermon 9

Instructio IX

1

Adhuc de fine dicamus, fratres carissimi; finis enim viae nostrae, ut diximus, nostra patria est. Sed quia alii hic patriam possidentes, illic finem viae in patria non habebunt, sed de via in viam vadunt, id est, de poena in poenam animo remordente mutabuntur, et requiem non habebunt: ideo viae, id est, vitae illorum finis patria non est, sed poena, non est requies, sed inquietudo. Iustorum autem vitae finis est vita aeterna, requies, pax perennis, patria caelestis, aeternitas beata, laetitia infinita. Diversus itaque finis viae humanae vitae est, quia licet fragilitate et volubilitate lubrica et incerta fugacitate via vitae humanae similis,


p.98

studiis tamen ac profectibus dissimilis est. Sed dissimilem vitam hic sors similis premit, et incerti itineris incursus infestat; similiter enim omnes nascuntur, crescunt, decrescunt, infirmantur, tribulantur, moriuntur; sed quando ad finem veniunt, ibi discernuntur, et quos similis incursus fatigavit, dissimilis ordo segregavit; ibi enim vera probatio et diligens examinatio similis miseriae erit, qua omnes viatores viae, quam mortales similiter terunt, premuntur. Illic enim, ut apostolus ait, Uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit.’’

1 Cor. 3. 13

Videte ordinem miserae humanae vitae de terra, super terram, in terram, a terra in ignem, de igne in iudicium, de iudicio aut in gehennam aut in vitam; de terra enim creatus es, terram calcas, in terram ibis, a terra surges, in igne probaberis, iudicium exspectabis, aeternum aut post haec supplicium aut regnum possidebis; quia illic Oportet nos, [ut ait apostolus,] manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum sive malum;’’

2 Cor. 5. 10

quam rem etiam Dominus in Evangelio denuntiat, Filius hominis venturus est in gloria sua, et tunc reddet unicuique secundum opera sua.’’

Matt. 16. 27

Expavescite, quaeso, dictorum pondus, et cum timore et tremore suspecta semper mente illum tremendum divini iudicii adventum indesinenter cogitate, ubi ante illud tribunal Christi iudicis horrificum, uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit,’’

1 Cor. 3. 13

et propria uniuscuiusque corporis, sive bonum sive malum, quisque ut gessit referet,’’

cf. 2 Cor. 5. 10

et ubi Filius hominis veniens unicuique secundum opera sua reddet.’’

cf. Matt. 16. 27

2

Satis tremenda sententia est, fratres, quia non dixit, secundum misericordiam suam, sed secundum opera sua unicuique reddet;’’

cf. Matt. 16. 27

hic enim misericors, illic iustus iudex. Idcirco timendum est, tremendum nobis est multum, qui haec legimus et audimus, carissimi, quando Deo praedicante cognoscimus iuxta opera sua unicuique’’

cf. Matt. 16. 27

reddendum esse. Quid durius dicere potuit? Quid spei reliquit humanae? Quis enim potest per ignem iustificari et iudicis misericordia non egere, qui in corpore peccati’’

cf. Rom. 6. 6

habitat? Quis, rogo, humani generis carnem gestans haec non timeat, quibus nos omnes manifestandos et quodammodo assignandos esse ante tribunal Christi, et ibi opera nostra per ignem probanda praedicatur? Cum dolore pro perditis dicendum est, Ut quid limus sensum accipit? quare sensus factus est de pulvere? Qui de terra creati, paululum super eam stantes, in eamdem paulo post intraturi, eadem nos iterum iussu Dei reddente ac proiciente, novissime per ignem probabimur, ut

p.100

quadam arte terram et lutum ignis dissolvat, et si quid auri aut argenti habuerit aut ceterorum terrae utilium paracaraximo liquefacto demonstret. Mortuorum ergo animorum est et desperabilium ista non timere; nam vivis vel semel haec audire cautelae sufficere debuit. Quapropter nihil nobis utilius sciamus, quam ut omnibus diebus vitae nostrae vitam ancipitem retractantes, nosmetipsos cottidie discutiamus, et verborum cogitatuumque nostrorum rationem agentes, et humanam vitam perhorrescentes, hunc supra dictum istius viae, id est, vitae nostrae finem, cunctis spretis mundi huius voluptatibus, sine intermissione cogitemus. Videmus vitam, sed umbram et imaginem fugientem et fallentem advertimus. Ne ergo nos fallax et seductrix, brevis et temporalis, caduca et fragilis, amara ac tristis vita decipiat; de vera et aeterna semper cogitemus, quae post mortem immortales iustos habitura sit. Vide vicissitudinem rerum, vita ante mortem et post mortem vita; iustus pius duas possidet, et peccator impius unam infeliciter habuit, alteram felicem perdidit; post brevem enim vitam, de morte in mortem vadit in interitum, de quo Dei pii bonitas nos dignetur eripere, per Dominum nostrum Iesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum.

Amen.