Corpus of Electronic Texts Edition
Sermons of Columbanus (Author: Columbanus Hibernus)

Sermon 5

Instructio V

1

O tu vita humana, fragilis et mortalis, quantos decepisti, quantos seduxisti, quantos excaecasti!’’

sq. cf. Ps.-Aug. Serm. 49 (P. L. 40. 1332)

Quae dum fugis nihil es, dum videris umbra es, dum exaltaris fumus es; quae cottidie fugis et cottidie venis, veniendo fugis quae fugiendo venis, dissimilis eventu, similis ortu, dissimilis luxu, similis fluxu, dulcis stultis, amara sapientibus. Qui te amant non te sciunt, et qui te contemnunt ipsi te intellegunt. Ergo non es verax sed fallax; te ostendis tamquam veracem, te reducis quasi fallacem. Quid ergo es, humana vita? Via es mortalium et non vita, a peccato incipiens usque ad mortem perseverans; vera enim esses si te peccatum primae transgressionis humanae non interrupisset, et tunc cassabunda et mortalis devenisti, cum omnes tuos viatores morti assignasti. Via ergo es ad vitam, non vita; vera enim es via, sed non plana, aliis longa, aliis brevis, aliis lata, aliis angusta, aliis laeta, aliis tristis, omnibus similiter festinans et irrevocabilis. Via es, via, sed non omnibus manifesta es; multi enim te vident, et pauci te viam esse intellegunt. Sic enim subtilis es et sic seductrix, ut paucorum sit te scire viam. Interroganda ergo es et non credenda nec vindicanda, transeunda, non habitanda, misera humana vita; nullus enim in via habitat sed ambulat, ut qui ambulent in via, habitent in patria.

2

Quare ergo tu, mortalis vita, habitaris, diligeris, vindicaris a stultis et a perditis, contemneris a sensatis, caveris a salvandis. Timenda itaque es, humana vita, et multum cavenda, quae sic fugitiva es, sic lubrica, sic periculosa, sic brevis, sic incerta, ut quasi umbra aut imago aut nubs aut nihil aut inane dissolveris. Dum ergo nihil es, o mortalis vita, nisi via, imago fugitiva aut inanis aut nubs, incerta et fragilis et umbra,


p.86

ut somnium, sic per te iter agendum est tam sollicite, tam caute, tam expedite, ut viatorum more ad veram patriam omnibus intellegentibus festinandum sit, de transacto sccuris, de eo quod restat sollicitis. Nihil enim tibi prodest ascendere quod ascenderis, nisi quod restat evaseris; via enim et ascensus quidam putanda est vita haec. Non quaeramus in via quod in patria futurum est; labor enim et fatigatio in itinere versatur, in patria requies et securitas paratur. Cavendum est itaque nobis, ne forte per viam securi simus, et ad veram nostram patriam non perveniamus. Sunt enim revera nonnulli in hoc itinere ita securi ut non tam in via quam in patria esse videantur; et non tam voluntarii quam inviti eunt ad patriam nimirum iam perditam. Hic enim in via perusi sunt patria, et de brevi vita aeternam mortem mercati sunt. Infelices de frustrato commercio laeti sunt; aliena caduca dilexerunt, et propria aeterna neglexerunt. Quapropter quamvis sint laeta, quamvis blanda, quamvis sint speciosa, aliena terrena devitemus, ut propria aeterna non perdamus; fideles in alienis inveniamur, ut in propriis ac nostris heredes efficiamur, donante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.

Amen.