Corpus of Electronic Texts Edition
Sermons of Columbanus (Author: Columbanus Hibernus)

p.60

Sermon 1

Instructio I. De Fide

1

Instructionis valde necessariae curam gerens, primum ante omnia, quod omnibus scire primum est, dicere breviter licet. Cupio, ut quod est fundamentum salutis omnium, nobis crepido sermonis sit, et inde nostra doctrina ordiatur unde omne quod est oritur et quod non fuit initiatur, ostiumque nobis sermonis cordis credulitas aperiat, quae in salutem confessionis omnium Christianorum recte credentium ora aperuit. De initio ergo humanae salutis, Christo adiuvante, recte nostra dicta sumant exordium.

2

Credat itaque primum omnis qui vult salvus esse, in primum et in novissimum Deum unum ac trinum, unum substantia, trinum subsistentia; unum potentia, trinum persona; unum natura, trinum nomine; unum numine, qui est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, Deus unus, totus invisibilis, incomprehensibilis, ineffabilis, in quo est semper esse’’

cf. Hil. Pictav. de Trin. ii. 6

, quia aeternus est Deus Trinitas, cui initium non quaeras, qui finem non habet, et qui semper fuit quod est et erit; quia in Deo iteratio non est, sed semper Trinitatis perfectio. Quod unus est Deus Trinitas, Deus ipse in lege de se testatur dicens, Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est.’’

Deut. 6. 4

Quod autem unus ille Deus Trinitas est, Salvator in Evangelio docuit dicendo, Euntes nunc docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.’’

Matt. 28. 19

His duobus testimoniis duarum legum quasi quibusdam fulcris firmissimis fides credentium firmata est. Ubi habes in veritate unitatem in Trinitate et Trinitatem in unitate. Pro rei igitur magnitudine breviter quod credimus diximus, et fides cordis oris [produxit] confessionem’’

cf. Rom. 10. 10

; et hoc firmiter contra omnes hereses tenendum est, quod Deus unus dividi vel separari non potest, quia quod fuit totus, semper fuit ut est. Cesset ergo venenosa et insana omnium hereticorum vesania, quando ipso Deo teste audimus et credimus, Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est,’’

Deut. 6. 4

quia qui unus est, hoc semper fuit quod est; sed ut scires quantus, pluraliter dixit in mundi

p.62

conditione, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.’’

Gen. 1. 26

Ne vero erres in numero, Christus tibi indicat Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, in cuius Dei quasi unius Dei nomine omne humanum genus baptizandum est. Quid plura de Trinitatis coaeternitate? Quod Deus unus est, sufficienter nos docet. De veritate autem personarum Patris et Filii et Spiritus Sancti, distinctio Christi, praecepti auctoritate, abundanter instruxit audientes. Ex his inquam testimoniis omnis errorum exclusa perversitas est, quibus nominando Trinitas, atque unitas attestando, approbatur.

3

Cum rei igitur magnitudo nos de his quasi de ineffabilibus amplius loqui prohibet, firma fide supra dieta conservemus. Quia cui haec pauca de Deo Trinitate non sufficiunt, plura [iuxta Scripturam] non proderunt.’’

cf. Sulp. Sev. Dial. I 18

De eo enim tantum quod unus in Trinitate et trinus in unitate est, diximus. De essentia vero eius quis dicere poterit? Quomodo ubique praesens et invisibilis est, vel quemadmodum caelum et terram et omnem creaturam repleat, iuxta illud, Nonne caelum et terram ego impleo?’’

Ierem. 23. 24

dicit Dominus, et alibi, Spiritus Dei, [secundum prophetam,] replevit orbem terrarum,’’

Sap. 1. 7

et iterum, Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum?’’

Isa. 66. 1

Deus ergo ubique est, immensus totus, et ubique proximus iuxta suum de se testimonium; Ego sum, [inquit,] Deus proximans et non Deus de longe.’’

Ierem. 23. 24

Non ergo longe a nobis manentem quaerimus Deum, quem intra nos si meremur habemus. In nobis enim habitat quasi anima in corpore, si tamen nos membra sana sumus eius, si mortui non sumus peccatis, si putridae voluntatis corruptione immunes sumus; tunc vere ille habitat in nobis, qui dixit, Et habitabo in eis et inter illos ambulabo.’’

2 Cor. 6. 16

Si autem digni sumus ut ille in nobis sit, tunc in veritate ab illo vivificamur quasi viva eius membra; In ipso enim, [ut apostolus ait,] vivimus et movemur et sumus.’’

Act. 17. 28

Quis inquam iuxta hanc ineffabilem et incomprehensibilem essentiam eius altissimum investigabit? Quis Dei profunda perscrutabitur? Quis aeternum universitatis principium tractare audebit? Quis infinitum Deum omnia implentem et omnia circumdantem, omnia penetrantem et omnia excedentem, omnia capientem et omnia effugientem, scire gloriabitur? Quem nemo vidit umquam ut est.’’

1 Tim. 6. 16

Nullus itaque praesumat quaerere investigabilia Dei, quid fuit, quomodo fuit, quo fuit. Haec sunt ineffabilia, inscrutabilia, investigabilia; simpliciter tantum, tamen fortiter, crede quod sic est Deus et sic erit, quomodo fuit, quia inconvertibilis Deus est.

4

Quis est ergo Deus? Pater, Filius et Spiritus Sanctus, Deus unus


p.64

est. Amplius non requiras de Deo; quia volentibus altam scire profunditatem rerum ante natura consideranda est. Trinitatis enim scientia profunditati maris merito comparatur, iuxta illud Sapientis, Et alta profunditas, quis inveniet eam?’’

Eccles. 7. 24

Si quis ergo scire voluerit profundissimum divinae cognitionis pelagus, istud visibile ante si possit pervideat, et quanto minus cognoscere se noverit de his quae intra mare latent, tanto plus intellegat minora se scire posse de auctoris profunditate; et sicut debet et decet, minus de creatore quam de creatura tractare praesumat, quia in maioribus idoneus esse non potest, qui prius minora non investigavit, et cui in minoribus non creditur, in maioribus quomodo credendum est? Qui enim, rogo, terrena ignorat, caelestia cur scrutatur? qui vana loquuntur, Ignorantes, [iuxta apostolum,] neque quae loquuntur neque de quibus affirmant.’’

I Tim. 1. 7

Quam multi enim, quibus est vae, fragili licet penna in altum volare nitentes, et in caelum os suum ponentes creaturae, vel per partes, ut non dicam omnes, ratione ante non collecta, primum de summa profunditate immundo corde et impuro ore docere praesumunt, non intellegentes quod non verbis sed fide Deus Trinitas agnoscitur, qui cordis mundi pia fide et non impii oris vaniloquiis intellegitur. Pie ergo credenda est, et non impie discutienda est magna Trinitas; quoddam enim insuperabile et investigabile pelagus est Deus unus Trinitas. Altum caelum et lata terra et profundum mare longaque saecula; sed altior et latior ac profundior longiorque eius scientia, qui a natura non ascematus est, qui eam ex nihilo creavit.

5

Intellege, si vis scire Creatorem, creaturam; si nec illam, tace de Creatore, sed crede in Creatorem. Melior est enim, et plus scit pietas tacens quam impia loquacitas; satis enim ineptum est et impium de fide transire ad tractantis invisibilem, inaestimabilem, inconspicabilem Dominum vacua verba. Alta enim profunditas, [ut scriptum est,] quis inveniet eam?’’

Eccles. 7. 24

Quia sicut maris profunditas ab humanis est visibus invisibilis, ita Trinitatis divinitas ab humanis similiter sensibus incomprehensibilis deprehenditur. Et ideo, si quis inquam scire voluerit quid credere debuerit, non putet se plus bene intellegere loquendo quam credendo;’’

cf. Aug. Serm. xliii. 6, 7

magis enim longe refugiet quaesita divinitatis sapientia quam erat. Quaere ergo scientiam summam non verborum disputatione sed morum bonorum perfectione, non lingua sed fide, quae de cordis simplicitate procedit, non quae de impietatis doctae coniectura colligitur.

p.66

Si ergo tractationibus quaesieris ineffabilem, longius recedet a te’’

Eccles. 7. 24

magis quam erat; si fide, stabit, [ubi deget,] in portis sapientia,’’

Prov. 1. 21

et ubi versatur vel ex parte videbitur. Sed tunc in veritate etiam aliquatenus attingitur, quando invisibilis incomprehensibiliter creditur; Deus enim credendus est invisibilis ut est, licet ex parte a mundo corde videatur. Quamobrem ipsum ubique prasesentem invisibilem Deum nostrum, fratres carissimi, deprecemur, ut vel fidei eius timor vel caritas, quae nescit cadere,’’

cf. I Cor. 13. 8

in nobis perseveret; qui timor iunctus caritati sapientes nos faciat in omnibus, et pietas nos silere de hoc quod dictu maius est suadeat, quia quoddam inscrutabile et inenarrabile est Deum quod est nosse. Qui est et quantus est, sibi soli notus est. Sed quia noster Deus est, invisibilis licet nobis, a nobis tamen pulsandus est, saepe pulsandus; semper tenendus est profundus Deus, immensus, secretus, cxcelsus, omnipotens Deus; et per sanctorum suorum merita et interventus orandus est, ut vel aliquam sui luminis particulam nostris tenebris largiatur, quae nobis stolidis et ignaris in via tenebrosa huius mundi luceat, ut nos ad se ducat, donante Domino nostro Iesu Christo, cui cum Patre et Spiritu Sancto est gloria in saecula saeculorum.

Amen.