Corpus of Electronic Texts Edition
Monks' Rules (Author: Columbanus Hibernus)

Rule 30

30

Confessiones autem dari diligentius praecipitur, maxime de commotionibus animi antequam ad missam eatur, ne forte quis accedat indignus ad altare, id est si cor mundum non habuerit. Melius est enim expectare donec cor sanum fuerit, et alienum a scandalo ac invidia fuerit, quam accedere audacter ad iudicium tribunalis. Tribunal enim Christi altare, et corpus suum inibi cum sanguine iudicat indignos accedentes. Sicut ergo a peccatis capitalibus et carnalibus cavendum est antequam communicandum sit, ita etiam ab interioribus vitiis et morbis languentis animae abstinendum est ac abstergendum ante verae pacis coniunctionem et aeternae salutis conpaginem.