Corpus of Electronic Texts Edition
Monks' Rules (Author: Columbanus Hibernus)

Rule 1

1

Si quis clericus homicidium fecerit et proximum suum occiderit, X annis exul paeniteat. Post hos recipiatur in patriam, si bene egerit paenitentiam in pane et aqua, testimonio comprobatus episcopi vel sacerdotis cum quo paenituit et cui commissus fuit, ut satisfaciat parentibus eius quem occidit, vicem filii reddens et dicens, ‘Quaecunque vultis faciam vobis.’ Si autem non satisfecerit parentibus illius, numquam recipiatur in patriam, sed more Cain vagus et profugus sit super terram.’’

cf. Paen. Venniani 23