Corpus of Electronic Texts Edition
Monks' Rules (Author: Columbanus Hibernus)

Rule 9

9

Qui profert verbum otiosum, silentio inter duas horas consequentes condemnari, aut XII percussionibus.

Paenitentes fratres, quamvis opera difficilia et sordida faciant, non lavent capita nisi in die dominica, id est octava, sin autem, quintadecima die quaque, aut certe propter fluentium capillorum incrementum arbitrio senioris unusquisque in lavando utatur. Declinato de via sine interrogatione aut benedictione, VI percussiones. Paenitentias minutas iuxta mensam si scierit praepositus mensae imponat, et amplius quam XXV percussiones simul non dentur.

Paenitentes fratres et indigentes paenitentia psalmorum—hoc est, cui necesse fuerit ut psalmos adhuc pro visione nocturna decantet, quia pro inlusione diabolica, aut pro modo visionis—alii XXX, alii XXIIII psalmos in ordine, alii XV, alii XII, indigentes paenitentia psalmorum, decantare


p.156

debent; qui ergo in nocte dominica et tempore quinquagesimae paenitentes genua flectunt.

Si, cui iniunxerit abbas aut praepositus, idem fratribus iteraverit, ita observandum est ut seniori iunior oboediat; si tamen rectum fuerit quod eis indicaverit, observare studeat. Si quid praeceperit abbas vel economus maior, et aliud humilior iteraverit economus, ipse oboedire debet, indicans tamen in silentio quod praeceperit alius maior; infra monasterium vero nullus tamen alio imperio praecellente imperet, nisi qui praeest.

Ab initio diei usque noctem commutatio vestimenti et altera in nocte; intermutentur separatim. Qui ministrat in die dominico aut in alio solemni ad lavacrum aut ad quamcumque necessitatem, unam orationem ante exitum et introitum eget. Interroget tamen. Si non procul exeat, signo crucis indiget. Quamvis ambulans signet se, non est autem necesse ad orientem se vertere. Exiens extra domum quilibet festinans et se signans, non eget ad orientem conversionem. Ita et in ambulando conveniens quemquam faciat, si festinet, postulans orationem et se humilians. In domu, in qua non congrua fiat genuflexio, curvatio tantum statuetur.

Si quis voluerit, in die sabbati praeparet oblationem dominicae; consummato lavacro commutare sacerdotes si facile fuerit, diacones autem aut ante praeceptum aut post praeceptum ministerium oportunum perficiant.

Si quis viderit somnium inmundum aut coinquinatus fuerit aut penitens, quando detur praeceptum, stare praecipitur. In magnis autem sollempnitatibus quando audiant sonum sedere in cottidiano praecepto paene mediante iubentur sedere. Deinde sonum omnes audientes ad sinaxim initiantem diei conventus lavent ante oratorii introitus, nisi prius laverint. Primarius ut primus psallat statuetur et secundus; et non flectatur genu, sed tantum curvatio fiat. Ordines qui priores in medio


p.158

fiant oratorii, ceteri dextra levaque adsistant, praeter offerentem eidemque adherentem. In omnique dominica sollempnitate hymnus diei cantetur dominice et in die inchoante pasche. Aut qui ad altare inchoaverit accedere, sacrificium accepturus, ter se humiliet. Et novi quia indocti et quicumque fuerint tales ad calicem non accedant, et quando offertur oblatio nullus cogatur coactus accipere sacrificium praeter necessitates. In omnique dominica die et sollempnitate, qui non fuerit in coetu fratrum ad dominum fundentium preces, oret ipse, aliqua necessitate cogente. Et quamdiu offeratur non multum discurratur. Paenitens quoque necessitate itineris occupatus ambulansque cum ceteris utentibus licito cibis, si advenerit hora tertia et longe proficiscantur, accipiat et ipse quiddam cibi pro modo quodam et quod ei defuerit accipiat ubi quiescat.

In commune autem omnes fratres omnibus diebus ac noctibus tempore orationum in fine omnium psalmorum genua in oratione, si non infirmitas corporis offecerit, flectere aequo animo debent, sub silentio dicentes, Deus in adiutorium meum intende, domine ad adiuvandum me festina.’’

Ps. 69. 1

Quem versiculum postquam ter in oratione tacite decantaverint, aequaliter a flexione orationis surgant, excepto diebus dominicis et a prima die sancti paschae usque ad quinquagesimam diem, in quibus moderate se in tempore psalmodiae humiliantes, genua non flectentes, sedule dominum orent.