Corpus of Electronic Texts Edition
Monks' Rules (Author: Columbanus Hibernus)

Rule 1

1

Statutum est, fratres carissimi, a sanctis patribus, ut demus confessionem ante mensam sive ante lectorum introitum aut quandocumque fuerit facile de omnibus non solum capitalibus criminibus sed etiam de minoribus neglegentiis’’

cf. Caesar. Arelat. Serm. 235. 4

quia confessio et paenitentia de morte liberant. Ergo nec ipsa parva a confessione sunt neglegenda peccata, quia ut scriptum est, Qui parva neglegit

p.146

paulatim defluit’’

seq. Ecclus. 19. 1

ut detur confessio ante mensam, ante introitum lectulorum vel quandocumque fuerit facile dare.

Ergo qui non custodierit ad mensam benedictionem et non responderit ‘Amen’, sex percussionibus emendare statuitur. Simili modo qui locutus fuerit comedens non necessitate alterius fratris, VI emendare statuitur. Qui dixerit suum proprium aliquid, sex percussionibus. Et qui non signaverit coclear quo lambit sex percussionibus et qui locutus fuerit in plausu, id est altiore sono solito sonaverit, VI percussionibus.