Corpus of Electronic Texts Edition
Monks' Rules (Author: Columbanus Hibernus)

Rule 7

De cursu

De synaxi vero, id est de cursu psalmorum et orationum modo canonico quaedam sunt distinguenda, quia varie a diversis memoriae de eo traditum est. Ideo iuxta vitae qualitatem ac temporum successionem varie a me quoque litteris idem insinuetur. Non enim uniformis esse debet pro reciproca temporum alternatione; longior enim per longas noctes, breviorque per breves esse convenit. Inde et cum senioribus nostris ab VIII Kalendas Iulii cum noctis augmento sensim incipit


p.130

crescere cursus a XII choris brevissimi modi in nocte sabbati sive dominicae usque ad initium hiemis, id est Kalendas Novembris. In quibus XXV canunt antifonas psalmorum [eiusdem numeri duplicis], qui semper tertio loco duobus succedunt psallitis, ita ut totum psalterii inter duas supradictas noctes numerum cantent, duodecim choris ceteras temperantes tota hieme noctes. Qua finita per ver sensim per singulas ebdomadas terni semper decedunt psalmi, ut XII in sanctis noctibus tantum antifonae remaneant, id est cottidiani hiemalis XXXVI psalmi cursus, XXIIII autem per totum ver et aestatem et usque ad autumnale aequinoctium, id est octavo Kalendas Octobris. In quo similitudo synaxeos est sicut in vernali aequinoctio, id est in VIII Kalendas Aprilis, dum per reciprocas vices paulatim et crescit et decrescit.

Igitur iuxta vires consideranda vigilia est, maxime cum ab auctore salutis nostrae iubemur vigilare et orare omni tempore,’’

Luc. 21. 36

et Paulus praecipit: sine intermissione orate.’’

I Thess. 5. 17

Sed quia orationum canonicarum noscendus est modus, in quo omnes simul orantes horis conveniunt statutis, quibus absolutis unusquisque in cubiculo’’

cf. Matt. 6.6; cf. Cassian. Inst. iii. 3

suo orare debet, per diurnas terni psalmi horas pro operum interpositione statuti sunt a senioribus nostris cum versiculorum augmento intervenientium pro peccatis primum nostris, deinde pro omni populo christiano, deinde pro sacerdotibus et reliquis deo consecratis sacrae plebis gradibus, postremo pro elemosinas facientibus, postea pro pace regum, novissime pro inimicis, ne illis deus statuat in peccatum quod persecuntur et detrahunt nobis, quia nesciunt quid faciunt.’’

Luc. 23. 34

Ad initium vero noctis XII psalmi, ad mediumque noctis XII similiter psalluntur; ad matutinum vero bis deni bisque bini per tempora brevium, ut dictum est, noctium sunt dispositi, pluribus, iam ut dixi,

p.132

semper nocti dominicae ac sabbati vigiliae deputatis, in quibus sub uno cursu LXXV singillatim cantantur.

Haec iuxta communem dicta sunt synaxin. Ceterum vera, ut dixi, orandi traditio, ut possibilitas ad hoc destinati sine fastidio voti praevaleat, sive suae perfectio possibilitatis permittat, vel capacitas mentis illius cum necessitatum consideratione vel vitae qualitas possit admittere, et quantum uniuscuiusque fervor exigerit, si liber ac solus sit, aut eruditionis eius quantitas postulaverit, aut status otium aut magnitudo studii aut operum qualitas aut aetatum diversitas permiserit, ita varie licet unius rei perfectio aestimanda est, quia cum labore ac loco vices partitur. Et ideo licet longitudo standi aut cantandi sit varia, unius tamen perfectionis erit aequalitas orandi in corde ac mentis cum deo iugis intentio. Sunt autem quidam catholici, quibus idem est canonicus duodenarius psalmorum numerus’’

cf. Cassian. inst. ii. 4 et 12

sive per breves sive per longas noctes, sed per quaternas in nocte vices hunc canonem reddunt; ad initium scilicet noctis ad mediumque eius pullorum quoque cantus ac matutinum. Qui cursus sicut in hieme parvus aliis videtur, ita in aestate satis onerosus et gravis invenitur, dum crebris in noctis brevitate expeditionibus non tam lassitudinem facit quam fatigationem. Noctibus vero reverentissimis dominicis scilicet vel sabbatis ad matutinum ter idem volvitur numerus, id est ter denis et vi psalmis. Quorum pluralitas ac sancta conversatio hunc numerum canonicum multis dulci indixit suavitate, tamquam et reliquam disciplinam, sub quorum nimirum regula nullus invenitur lassus. Et cum tanta pluralitas eorum sit, ita ut mille abbates sub uno archimandrita esse referantur, nulla ibi a conditione coenobii inter duos monachos rixa fuisse fertur visa; quod sine dei ibi habitatione dicentis—Ego in eis habitabo et inter illos ambulabo et ero illorum deus et ipsi erunt mihi populus’’

2 Cor. 6. 16

—esse non posse manifestum est. Merito itaque creverunt et cottidie deo gratias crescunt, in quorum medio deus habitat, quorum meritis mereamur salvari a salvatore domino nostro.

Amen.

p.134