Corpus of Electronic Texts Edition
Monks' Rules (Author: Columbanus Hibernus)

Rule 6

De castitate (VIII)

Castitas vero monachi in cogitationibus iudicatur, cui nimirum cum discipulis ad audiendum accedentibus a domino dicitur: Qui viderit mulierem ad concupiscendum iam moechatus est eam in corde suo.’’

Matt. 5. 28

Dum enim votum illius considerat ille cui consecratus est, verendum est ne inveniat in anima quod abominatur, ne forte iuxta sancti sententiam Petri habeant oculos luxuriae plenos atque adulterii.’’

2 Pet. 2. 14

Et quid prodest si virgo corpore sit, si non sit virgo mente? Deus enim spiritus’’

cf. Hieron. Epist. xxii. 38; Ioann. 4. 24

in spiritu habitat ac mente, quem immaculatum viderit, in quo nulla sit adultera cogitatio, nulla spiritus coinquinati macula, nulla peccati labes sit.