Corpus of Electronic Texts Edition
Monks' Rules (Author: Columbanus Hibernus)

Rule 5

De vanitate calcanda (VII)

Vanitas quoque quam sit periculosa brevibus demonstratur verbis salvatoris, qui suis discipulis hac laetantibus vanitate dixit, Vidi satanan sicut fulgur de caelo cadentem,’’

Luc. 10. 18

et Iudaeis aliquando se iustificantibus ait, Quod autem altum est in hominibus abominatio est in compectu domini.’’

Luc. 16. 15

His et illo farisei famosissimo se iustificantis exemplo colligitur quod interemtrix sit omnium bonorum vanitas et gloriatio elata, dum bona vane laudata farisci perierunt, et peccata publicani accusata evanuerunt. Non exeat igitur verbum grande de ore monachi, ne suus grandis pereat labor.